1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Circa tertiam, nota eam intelligi de agente quod repatitur, acceptis in eo aliquibus dispositionibus ei non convenientibus : unde caeli non repatiuntur, nec fatigantur agendo in inferiora. Quod tangit de potentiis animae quae fatigantur, locum habet per se in corporeis tantum, spirituales enim per se infatigabiles sunt; hinc post excellentia sensibilia minus bene sentimus, sed non sic post excellentia intelligibilia, in 3. de Anima, text. 7. Vide Doct. 2. dist. 9. quaest. 2. n. 26. Quinta, quod agens sit praestantius pas o, habet 1. d. 3. quaest. 8. num. 2. et d. 44. quaest. 2. ad primum, et 2. d. 2. q. ult. in fine, bene ibi respondet ad replicam. Concivis. 6. optime explicat, quomodo agens tam aequivocum quam univocum assimilant sibi passum, de quo Theor. 17. concl. 9. et 10. Vide Doct. locis ibidem in Scholio citatis. Explicat bene quando forma inducta praesupponit contrariam, vel incompossibilem, nempe quando fit per motum, secus quando per mutationem, et explicat claris exemplis. Vide eum 2. dist. 1. quaest. 4. ad 5. De quatuor conclusionibus, quarum mentionem facit in fine, vide Mauritium. De instrumento, de quo est 7. concl. dictum est Theor. 17. concl. 2. vide ibi Scholium.
1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.
Per hoc probatur definitio animae 2. de Anima, text. com. 5. et inde. Item 3. Physic. text. com. 17. species aliqua aestimabitur movens. Instantia de intellectu secundum Commentatorem: de caritate secundum Magistrum Sententiarum: de visione beata secundum Thom.l. part q. 12. art. 2.
2. Illud quo agens agit, licet sit forma agentis, est tamen in genere causae efficientis respectu effectus.
Quo multiplex, instrumentum: forma agentis, et haec elicitiva determinativa, et haec imperativa, regulativa.
3. Agens naturale per continuationem, vel frequentiam actionis debilitatur.
Falsum est per se, verum per accidens quando repatitur. Instantia de luminoso illuminante. Similiter agens morale, vel intelligens, fortificatur per frequentiam actionis. Quare etiam potentia una agens intense impedit aliam, 6. Naturalium part. 5. cap. 7. in animatis, et non ita in naturalibus aliis, lux et color? Respondeo, quia in animatis actionem utriusque potentiae concomitatur actio alicujus tertii, quod non potest ubique intense agere. Contra : sic substantia ignis agit quando color, et quando lux, etc. ergo eadem causa ibi: similiter quomodo semper est sic in potentiis animae?
4. In artificialibus, ad genus causae efficientis concurrunt imperans, dirigens et exequens.
Sed per tertium per se est efficiens proximum, per alia duo non: sed quia habens virtutem superioris agentis, sicut Deus se habet respectu naturae, cui et imperat et eam diritgi. Quis ordo istorum dirigentis et imperantis respectu actionis 8. si tantum esset in isto directio, sine imperio? numquid artifex O. 36. scilicet:
5. Omne agens est praestantius patiente.
Augustinus 12. super Genes. et Philosophus 1. de Generatione : agere est formae, pati materiae, id est, alicujus inquantum habet formam vel materiam ; forma nobilior Met. sic igitur sequitur Omne agens praestantius, etc. Contra ibidem cap. de Actione : contrarietas requiritur inter activum et passivum, illa est ratione formae in utroque, non ratione materiae. Respondeo, requiritur ut quo patitur materia, ut sine quo non in passo unum contrarium, sed aliud in agente requiritur, ut quo agat : similiter loquitur ibi de mutua actione et passione, ubi activum etiam est passivum.
6. Omne agens agit sibi simile, vel assimilat sibi passum.
Primo de Generatione cap. de Actione. Probatur ibi : quia faciens est contrarium patienti, et generatio est in contrarium ; igitur patiens transmutatur in faciens. Haec probatio non videtur bona, cum generatio possit esse in medium: igitur ex hoc quod generatio in patiente est ad contrarium illius formae praehabitae, non sequitur passum assimilari agenti.
Notandum, quod hic est ordo conclusionum istarum. Prima est, agens agit sibi simile. Haec est vera simpliciter in univocis, quia simile formaliter: aliquo modo in aequivocis, quia simile sibi secundum virtutem, qua figit. Ex hac sequitur, si simpliciter univoca; igitur et patiens receptivum formae inducendae, est ejusdem rationis cum materia agentis. Ultra ex ratione motus sequitur contrarium termino a quo praeesse, extendendo contrarium ad omnem formam ejusdem generis naturalis, scilicet ad contrarium proprie, et medium. Si autem actio illa est sine motu, cum mutatione sola, tunc non sequitur contrarium praeesse, sed tantum privationem. Difficile tamen et rarum videtur, susceptivum formarum alicujus generis naturalis, nullam illarum actu habere, quia quomodo una abjicitur, nisi alia inducatur, cum natura non intendat privationem per se? Istud verum est in omnibus formis forte inducibilibus per motum, quia sicut sic inducuntur, ita sic abjiciuntur, et motus habet utrumque terminum positivum, sed in formis inductis per mutationem, fallit. Patet de lumine in medio, de specie sensibili et intelligibili, de anima hominis secundum plures formas: igitur redeundo ad primum membrum, patet, quomodo ex univocatione actionis, et ratione terminorum motus, sequitur tertia ultra passum contrariari agenti, et quarta ultra agens repati, in actione cum mutatione non sequitur tertia nec quarta.
7. Instrumento datur forma, qua est instrumentum, et ipsum habens eam cum principali agente, agit sine alia ejus motione, ambo enim sunt una causa efficiens.
Effectus 2i. et 26. generalis et in tabula ad agens de influentia, quia requiritur praesentia amborum, ut sint unum agens, sicut de materia et forma supra 11. quaere.