De diversitate matricum animalium generantium vel ovantium.
Matrices autem animalium diversantur valde, et non tantum in generantibus sibi simile, sed etiam in ovantibus : et jam quidem in anatomia matricis diximus, quod cornua quae sunt superiores matricum extremitates, induo distinguuntur, ita quod si matrix excoriaretur ab exteriori tunica, viderentur esse duae matrices ad unum os vulvae applicatae. Una autem suarum distinctionum inferius tendit in dextrum, et altera in sinistrum versus utrumque illion : et capita istarum distinctionum inferius continuata sunt ad unum interius orificium, et similiter orificia earumdem distinctionum.
Orificium enim matricis est sicut canna vacua concava : et hoc est quod vocatur collum vulvae: et creatio ejus est ex carne nervosa, propter quod est sensibilis delectationis valde : et hoc etiam in multis animalibus est fissum in duo in superiori suo. Non autem hoc dicimus, nisi quia quamvis in multis animalibus sit distinctum in duo orificium secundae cannae de quo diximus, cum haec fissura tendit tantum versus superius ad thalamos matricis, et inferius junctum est, sicut narrabimus inferius. Generaliter igitur omnes matrices animalium generantium sibi simile, habentium duos aut quatuor pedes,sunt sub pariete dispositae versus ossa illorum., ut in mulieribus et feminis canum, et porcorum, equorum, et taurorum, et omnium cornua habentium. Omnia enim in hoc haec animalia conveniunt: et matrices eorum habent super sua extrema quae vocantur cornua matricis, mvolutiones et tortuositates rugosas.
Matrices autem eorum quae ovant, extra se emittentia ipsa ova, diversificantur valde : matrices enim cujuslibet volatilis disponuntur sub pariete diaphragmatis superius apud dorsum. Matrices autem piscium disponuntur in inferiori ventris sui. Et hujus signum est, quod locus qui vulgariter vocatur basis ovorum, est adhaerens dorso in gallinis. Piscium autem matrices plenae ovis inveniuntur in inferiori totius longitudinis ventris sui protensae, sicut etiam in inferiori ventris disponuntur matrices, duos aut quatuor pedes habentium generantium sibi simile animal: quia ibi tendunt ad os vulvae. Matrices autem piscium sunt subtiles longae ex tela nervali: et quia partes matricum piscium sunt longae, sibi continue applicatae, putantur non habere distinctionem in duo, et ova putantur esse in vase uno. Non tamen est sicut dicit opinio accepta per sensum : sed sunt ova distincta in duabus partibus matricis dextra et sinistra : et ideo cum coquuntur, distinguuntur in duas acies per medium divisa : distinguuntur etiam per multas partes propter divisas pellicularum matricis intersecation.es . Matrices vero volatilium generantium, habent cannas inferius quae creantur ex carne durissima, ut sustinere possint testas ovorum : et alia pars ejusdem cannae quae est versus parietem, est ex tela subtili valde ne parietem impingat et rumpat: et illa quidem tela apparet esse secundum dispositionem dictam in magnis avibus : et si aliquis insufflaverit inferius collum matricis quod cannae assimilatur, et quod est collum vulvae, intumescit et inflatur tela matricis usque ad diaphragma. In parvis autem avibus non adeo apparet.
Haec igitur est dispositio matricum in quadrupedibus ovantibus, ut sunt lacertae, et ranae, et hujusmodi. Horatii enim omnium inferiora colla matricum creantur ex. carne nervosa, et ova quae sunt in eis, sunt in duo distincta protensa superius versus parietem: ita tamen, quod sunt sub ipso pariete.
Animalia vero bipedia, et interius quidem ovantia, et parienda extra animal cum. testa emissum, habent etiam matrices distinctas in duo : et sunt ambae distinctiones incipientes sub pariete, et ita continue descendentes, sicut in generibus ovantium quae sunt volatilium : et ova eorum in superiori parte sunt duarum distinctionum, similiter aliis versus parietem : sed. ampliantur continue matrices eorum descendentes, et ideo superius quidem in talibus conceptum formatur in omni, quod cum descendit, ad amplitudinem inferiorem erumpit, et fit animal foetum cum calore uteri: et tunc enititur matrix simul testam ovi, et animal formatum : et hoc est manifestum in omnibus animalibus, quorum genus in Graeco halae vocatur, quod sonat apud nos viperus : et in generibus celeti, qui sunt pisces serpentini, sicut in praehabitis diximus. Celeon enim quod est genus celeti, non vocamus nisi animal marinum, quod habet duos pedes et auriculas, et est longum sicut serpens, et generat animal sibi simile ex utero, quod a principio in quo conceptum fuit formatur.
Haec autem diversitas matricum animalium quam diximus, per subtilitatem apparet anatomiae.
In matricibus autem generum serpentium, est etiam diversitas tam ad matrices animalium aliorum, quam ad se invicem in genere suo. Omnia autem genera serpentium faciunt ova praeter tyrum,ut dicit Aristoteles: et est corrupta sua littera, quia ille qui verus tyrus est, notus est apud nos, et fit ex ipso tyriaca, et facit ova. Sed serpens qui generat animal, est vipera, quae etiam saepe cum uterus ejus comprimitur, enititur animalia duo, vel unum, et aliquando plura : et hic serpens primo in superiori suae matricis con cipit ova.: deinde calore uteri ex ovo efficitur animal, antequam ex utero egrediatur : et ideo suae matricis creatio similis est creationi matricis animalis marini, quod prius celeti appellavimus, in longitudine et strictura superiori et amplitudine inferiori. Matrix autem serpentium est longa secundum dispositionem corporis serpentini: et matrix quidem serpentis incipit ex parte inferiori, et procedit superius in utraque parte spinae dorsi serpentis : et utraque partium matricis est similis cuidam viae sive canali, quae procedit a parte diaphragmatis : et in ea sunt ova posita secundum acies in utraque parte : et cum serpens ovat, non ovat omnia simul continue. Matrix vero serpentium ovantium simili interius et exterius est supra ventrem, sicut matrix piscium.: generantium autem animalia, est prope spoudilia : ovantium autem intra et generantium animal extra, media est inter duas: pars enim matricis illius in qua est animal, est prope spondilia, et pars a qua primus est exitus ovi, quae est locus ovorum, est supra intestinum.
In creatione autem matricum est etiam alia diversitas : quoniam animalia habentia cornua, et carentia dentibus su-
perioribus anterioribus, habent in matricibus venas multas apparentes et tumescentes, quando fuerint impraegnata:
et similiter quaedam animalia habentia dentes in utraque mandibula, sicut mus, et vespertilio, et sibi similia : et habentia pedes, habent lenes matrices : et additamenta quae sunt in eis, sunt depen- dentia ab ipsa matrice sicut partes ejus, et non sunt partes fortioris venae vel ramorum ejus quae venit ad. matricem, sicut diximus in anatomia matricis. Scias autem, quod omne animal pingue, minus habet seminis,quam aliud propter frigiditatem adipis sui. De his autem inferius exsequemur.
DE ANIMALIBUS