1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de hoc dixi. De 14. ubi dividit potentiam in essentialem, et accidentalem, vide eum 2. d. q. 10. num. 3. et d. 3. q. 8. ad 1. In 16. loquitur de agente principali, ut opponitur instrumentali, large sumendo instrumentum, pro causa dispositiva, unde objectio de voluntate et charitate non currit. Vel dic objectum voluntatis esse nobilius, quia latius patens. 19. concl. de instrumento tractata est Theor. 17. concl. 2. vide ibi Soboli um. Ad primam instantiam sufficit quod habeat motionem passivam, ut in serra. Ad secundam, illa concl. 24. est 25. Theorematis 19. cui non contradicit haec, quia eatenus causa secunda non movet nisi mota , quia dependet a prima cui subordinata est, tine cujus concursu nihil potest, non quod aliquam mutationem praeviam, in se recipiat. Vide Doct. 2. d. 37. q. 2. num. 15. et supra Theor. 19. concl. 12. et ibi Senonum. Ad tertiam, secunda non est immediatior effectui quam prima ; instrumentum quandoque immediatione suppositi, non virtutis, immediatius est causa secunda. De 19. quomodo agitur in distans, vide 1. d. 37. et 2. d. 9. q. 2. n. 16. et d. 14. q. 3. In 21. per causam promptoriam intelligi puto executivam vel instrumentalem.
13. Actio est causa passionis, vel motio motus.
Ut quia movens movet, ideo mobile movetur, falsum videtur, si est idem re, actio et passio, tamen pro tanto accipitur ; quia virtus activa quod est unum extremum, prius est natura ipso effectu, quod est aliud extremum, ideo intellectus accipit prius relationem agentis ad effectum quam e contrario ; unde per hoc intelligitur, quod mobile recipit moveri a vi motiva, non e contrario.
14. Divisio potentiae in essentialem et accidentalem, non est nisi comparando ad secundum actum.
Unde non datur nisi de potentia activa, et dicit defectum alicujus circumstantiae necessariae ad producendum effectum, quae si est tota virtus activa vel pars ejus, tunc tale est in potentia essentiali ad agendum : si extra, sicut in aliquo impedimento amovendo, tunc dicitur agens in potentia accidentali.
15. Nulla potestas est plene activa, si per suam essentiam in nullum actum, et in nullum objectum potest.
Intellige sine aliquo actuante ipsum, non per se, id est, sine instrumento, vel sine passo, vel sine actione alterius prioris agentis, voluntas respectu intellectus.
16. Agens principale habet superius objectum, ac actum nobiliorem.
Instatur : Voluntas nonhabet objectum nobilius, quam habitus charitatis.
17. Instrumentum vel causa secunda non movet, nisi mota prius naturaliter.
Igitur recipit actionem prius principalis agentis, quae non videtur nisi applicatio ejus ad agendum, et ita nullum instrumentum, nullum etiam secundum agens, erit ex se sufficienter determinatum ad actum suum Contra, tunc instrumentum habet actionem propriam contra septimam, de agente secundo, videtur oppositum vigesimaquarta universali conclusione. Item magis videtur instrumentum, vel causa secunda esse determinata ad effectum quam agens principale, quia immediatior effectui.
18. Nullum agens cujus omnis actio manet in se, agit aliquid per instrumentum.
Hoc non videtur verum de instrumento conjuncto sicut potentia respectu essentiae, sicut habitus respectu potentiae : nec generaliter verum in instrumentis agendi, sed formaliter movendi forte, quia motus instrumenti est formalis ratio movendi aliud, sicut baculus per naturam suam non movet aliud localiter, sed formaliter, quia movetur, tunc instrumentum non movet.
19. Non omne agens est praesens suo patienti, vel effectui primo secundum substantiam, nec secundum aliquod esse, sic nec finis illi cujus est finis, sed tantum efficaciter vel virtualiter.
Ita quod ibi causat, ubi non est, prout determinat ibi terminum causationis, sicut ibi video, ubi non sum, cum passum non possit esse immediatum agenti,nisi tantum secundum superficiem. Si enim non ageret primo, nisi in immediatum terminum, ageret in superficiem, et illa in proximam, et sic superficies esset sibi immediate in passo, et infinita in actu, quia movens et motum oportet esse actu distincta. Sicut igitur non tantum una pars agentis primo agit secundum totum, sic habet aliquod totum passum proportionatum sibi, quod primo.patitur ab ipso, et illi toti est praesens efficaciter, sive in ratione agentis licet non localiter, alias magno agenti, et parvo virtuoso et debili, idem esset proportionatum passivum. Tamen distantia localis dupliciter consideratur : uno modo absolute : alio modo quantum ad ordinem partium. Primo modo impedire potest propter suum excessum, actionem omnis creaturae. Secundo modo dupliciter, aut quod actio non sit in distans nisi sit in propinquum, sic pertinet ad omnem actionem corporalem, quae nunquam agit in distans nihil agendo in medium. Alio modo quod actio sit secundum ordinem partium, ut scilicet prius naturaliter transmutetur quod propinquius, et sic nihil transmutabitur primo, et hoc negat decimanona conclusio. Sic ergo distantia nullo modo requiritur ad actionem Dei, qui si non ubique esset, adhucforte omnipotens esset, et ita posset causare in terra, et non per transmutationem intermediorum, quia tunc non causaret cum distantia omni modo ad actionem corporis, sicut quod determinationem requirit, et ordinem partium ejus ; sic quod semper localiter est immediate praesens suo proximo alterabili secundum ultimum ejus ; sic quod tactus virtualis, non est ibi sine tactu corporali, sicut virtus est corporalis in tactu, inquantum totius secundum aliquid ejus, sic quod propinquiores sunt transmutabiles ab ipso, alias nunquam transmutabit remotas, quia actus ejus est per lineas rectas.
Ad actionem Angeli requiritur determinata, sed non ordo partium, vel non inquantum habens talem ordinem ; potest enim agere forte in distans, nihil agendo in propinquum, sicut in locutione et illuminatione : non enim agit per lineas rectas, sed per conversionem spiritualem intelligendo et volendo, quod enim est approximatio in corporibus, est conversio in spiritibus.
20. Causa originans non est aliud nisi efficiens, tamen forte tale efficiens, quia consubstantiale, non materia.
Quia tunc aliquid ejus esset pars constituens originatum, et tunc in omnibus praeterquam in divinis aliquid substantiae originantis, auferretur ab ipso per hoc quod actu originat.
21. Causa promploria videtur efficiens, non principalis, sed disponens ad hoc.
Similiter alliciens, vel inducens, similiter consulens in voluntariis, et coadjuvans, multa sunt alia.