In quo est explanatio opinionis Aristotelis, et de ortu venarum, etc.
Nos autem perfectam de his intendentes tradere doctrinam, primo ponemus de hoc sententiam Aristotelis cum explanatione manifesta, et secundo abjiciemus hoc quod contradicit Galenus, et tertio inducemus de his Avicennae solutionem. Quarto autem objicicmus omnia quae contra Avicennam objicit Averroes, et ponemus solutionem suam. Quinto autem et ultimo ex his omnibus elicicmus opinionem nostram, et probabimus eam ratione et experimento certo quod non fallit.
Dicit ergo Arisdteles qui Peripateticorum magister et princeps exstitit, quod qui voluerit scire ortum et divisionem et extensionem venarum, studebit in consideratione corporis animalium ulceradrum secundum nostram considerationem. Sciemus enim, quod in pectore sunt duae venae pulsantes positae interius in pectore ex parte spondilium pectorum, quarum una est minor quam altera. Major autem harum procedit ad anterius corporis, minor autem ad inferius. Dein- de major declinat ad dextrum, et minor ad sinistrum : et haec est vena quam quidam antiquorum Graecorum vocant orthi, eo quod inspexerunt partem nervosam quae est in tunica dura interiori ejus in anadmia corporum mortuorum. Harum autem duarum venarum pulsantium absque omni dubio secundum omnes Philosophos est cor principium : visus enim hoc testificatur, ita quod est inevitabile. Illae autem venae ramificatae et extensae procedunt. Cor autem est quasi quaedam pars partium harum venarum, sicut principium est pars ejus quod exit ab ipso continuatum cum eodem. Est autem pars et principium, non quidem per substantiam carneam quae est in ipso, sed potius per fila et telas quae sunt in basi ejus : hae enim sunt durae solidae.
Signum autem, quod cor sit pars et principium earum est, quod major quidem vena in primo ortu suo est posita supra cordis substantiam inferiorem, minor autem posita est in ortu suo sub ipso in basi ejus, ita quod cor est quasi ministrans inter eas utrique et substantiam et virtutem, et aequaliter respiciens eas. Omne enim cor habet vcntriculos, quamvis lateant in parvis cordibus parvorum animalium. Praecipue autem est in corde. ventriculus major qui est dexter. in mediocribus vero corporibus manifestatur cum majori etiam medius et extremus parvus sinister. In magnis autem corporibus magnorum cordium evidenter apparent omnes tres ventriculi, et pars acuta cordis prominens a corde versus anterius corporis et pectoris, sicut diximus in antehabitis. Et ventriculus quidem major est superius, et dexter, et minor est inferior et sinister, et medius est inter duos: et medius et sinister minores sunt ventriculo majori. Jsti item ventriculi perforantur versus pulmonem : sed viae foraminum saepius latent propter viarum parvitatem, praeterquam in viro. Vena autem major radicitus quidem procedit a majori a parte superiori cordis dextra, et transit per medium fun-
dum colli: et ille yentriculus est concavus quasi vena, eo quod idem vcntriculus per modum quem diximus, est pars partium radicalium ejusdem venae majoris, et in ipso semper est sanguis. Orthi autem quae est vena minor, oritur a ventriculo medio, et non adeo participat ea quae sunt de substantia cordis, sicut vena de qua jam diximus : et ejus interius concavum est multo strictius quam illius.
Et creatio quidem majoris ex duabus substantiis, quarum una exterior est tela, et vocavimus eam in primo libro tunicam exteriorem: et alia est corium durum, quam vocavimus tunicam interiorem. Alterius autem venae concavum est strictius, et creatur ex dura substantia, ac si sit nervus solidus valde, et cum extenditur et elongatur ad partem capitis et ad membra quae sunt angusta ramificatur.
Adhuc autem ex vena majori exit quaedam pars in primis versus pulmonem, et ibidem ramificata conjungitur cum quibusdam partibus minoris, quae orthi vocatur, quae reflexae ad pulmonem veniunt.
Adhuc autem ex eadem exeunt duo rami venarum alii, quarum una vadit in pulmonem, et alia ad spondilia, et venit sursum ad ultimam armillam sive spondilein de armillis quae sunt in collo.
Vena autem quam diximus a corde extendi ad pulmonem, priusquam ad. pulmonem deveniat, dividitur in duo,eo quod etiam pulmo in duo divisus est: et deinde in substantia pulmonis utraque illarum partium dividitur in multa : et collectae partes illae simul pertingunt ad. cannam quam tracheam vocavimus, quae duo versus cannam habet foramina, secundum duas sui partes. Et pars major venae ramificatae venit ad. cannam majorem, et aliqua pars minor venit ad minorem. Extrema vero divisionis earum non manifestantur propter parvitatem. Totus autem pulmo plenus apparet sanguine ministrato ab his venis.
Via autem venae majoris est supra viam minoris quae orthi vocatur in viis quae procedunt ex ambabus ad cannam vocalem pulmonis. Illa autem vena quae procedit ad spondilia et armillam colli, sicut diximus, extenditur per dorsum, et transit ad armillas spondilium undique per descensum : et hujus rememorationem fecit Homerus poeta in uno suorum versuum quando dixit, quod ille qui percussit socium in praelio Trojano, abscidit illam venam totam quae transit per dorsum et pervenit ad collum. Hic ergo Homeri sermo testificatur, quod talis est transitus istius venae. In descensu autem suo exeunt ex ipsa partes multae venarum, quae pertingunt ad quamlibet costarum et quodlibet spondilium : et cum pervenit ad. ultimum spondile quod est supra os renum, ibi dividitur in duo. Haec est ergo divisio majoris venae secundum quod modo narravimus.
Vena autem quae est super hunc ramum venae majorem, quae similiter exit a corde, dividitur in multas partes, quarum quaedam procedunt ad concava furcularum humerorum ad duo latera, et protensa ex parte subasceliari procedunt ad duo focilia brachiorum in corporibus hominum, et ibi pulsant ad tactum. In corporibus autem quadrupedum extenduntur ad inferius crurium anteriorum, et in corporibus avium ad alas, et in piscibus ad alas anteriorum pinnularum. Antequam autem derivetur ad subacellaria, dividuntur ab ea venae ascendentes per collum, quae vocantur venae decollationis. Ea autem quae sparguntur a venis quae sunt rami venae majoris in parte colli extenduntur et protenduntur ad cannam pulmonis in collo. Et si quis istas inanibus constrinxerit, accidit transgulatio, donec cadat quasi mortuus sine sensu et claudit oculos : et hoc est signum, quod extensio harum venarum sit sicut narravimus, et extenditur inter eas canna, donec ascendere incipiant perveniendo ad partem agricularum capitis ad collum, ubi conjungitur in tempore os mandibu- lae inferioris cum osse capitis. Ab illo enim loco ramificantur in quatuor partes, quarum una flectitur inferius ad partem colli et spatulae, et conjungitur venae quae fmdebatur a vena majori in flexionem cubiti, quae est flexio focilium : et ad brachium una pars ipsius, et alia pars pervenit ad manus et digitos divisa, et ibi finitur.
Alia autem vena de dictis quatuor, quae extenditur a parte auricularum vadit ad cerebrum, et ibi in multas venas subtiles dividitur, quae sparguntur etiam in tela continente cerebrum. Cerebrum vero caret omnino sanguine secundum suam substantiam in omni animali : et ideo non est in substantia sua aliqua vena parva vel magna, sed nutrimentum sugit ab extremitatibus venarum telae quae circumdat ipsum et distinguit : et ex sua substantia facit illud album, sicut quodlibet membrum habet nutrimentum convertere in similem sibi colorem, sicut in antehabitis determinatum est. Aliae vero venae quae ramificantur ab ista, in parte aurium, dividuntur in multas : et quaedam earum continent caput contextae in telas ejus, et quaedam perveniunt ad organa sensuum et ad dentes per venas filares subtiles valde. Similiter autem ramificantur venae a vena majori quae orlhl vocatur : et illae consequuntur partes venae majoris : sed viae earum sunt strictiores viis venarum ranificatarum a vena majori.
Haec igitur est dispositio omnium venarum pulsatilium quae sunt in parte illa corporis quae est supra cor.
Pars autem venae majoris quae est sub corde transit per diaphragma, et elevatur etiam in aliquibus locis revolvens se supra ipsum. Revolvitur enim et continuatur in pluribus locis cum vena ortlii descendendo : et ille ramus descendit ad ea quae inferiora sunt sub corde. A vena ergo illa quae est majoris pars, descendens pracedit a corde ramus unus ad hepar, quae est vena brevis lata et ampla non pulsans : et ab ipsa exeunt multae
venae subtiles spargentes se in substantiam hepatis, et procedens quidem ad hepar, in ipso gibbo hepatis dividitur in duo : quarum una procedit ad parietem, et versus partes quibus continuatur, nutriens eas, et ibidem finitur. Alia vero procedit ad sufaascellare et focile dextrum per adjutorium et cubitum, et continuatur cum vena quae est in gyratione humeri in extensione sua, et vocatur hepatica. Signum autem ejus quod diximus est, quod medici praecipiunt istas venas per minutionem incidi contra hepatis dolores quosdam qui sunt ex abundantia calidi sanguinis. Ex dextra vero parte ejusdem rami a gibbo hepatis exit ab ea vena parva subtilis, et ad sinistrum tendens pervenit ad. plencm, et ibidem dividitur in multas valde subtiles capillares sparsas in splene ferentes nutrimentum sanguinis.
Adhuc autem ab ea vena magna et ampla in supremo hepatis exit vena quae spargitur in sinistro hepatis, et ascendit ad. focile sinistrum per adjutorium et subasceliare.
Amplius autem adhuc ab eadem magna vena in supremo hepatis ramificantur aliae venae plures, quarum una procedit ad girbum quod est supra ventrem, et alia ad ventrem per ramos ferens nutimentum ad partes illas. Ab eadem autem sic in ventre existente ramificantur ulterius multae venae, quae extenduntur ad intestinum medium, quod vocatur jejunum, et tunc omnes intestinorum .venae convenientes componuntur in unam venam magnam, quae per intestina transit et ventrem qui est stomachus, et reflexa ascendit donec perveniat ad portam superiorem sotmachi, et deinde ramiocatur iterum in multas quae ad diversa membra pertingunt.
Oportet autem scire, quod illud quod ex majori vena descendit, et id quod descendit ex parte orthi, ambo ista perveniunt ad partem in qua sunt renes sive separationem, et quando perveniunt ad partem spondilium renum quae sunt in ossibus renum, utraque istarum venarum descendentium dividitur in duo, et faciunt figuram duorum laterum trianguli: quod nostri temporis Philosophi vocant figuram laudae, et tunc illae partes quae sunt venae majoris procedunt ad partem dorsi magis quam partes venarum quae sunt partes orthi : quoniam illa quae venit a majori vena secundum suas divisiones est applicata ad spondilia pectoris quae sunt in oppositione cordis. Applicatio autem ejus est per venas parvas durae substantiae existentes, quasi sint de substantia nervi.
Haec autem vena quae major vocatur, ampla est apud exitum ejus a corde : et cum elongatur ab ipso, fructificatur et efficitur in creatione suae substantiae quasi nervus : et ab ista quidem etiam aliae venae procedunt praeter dictas, et illae perveniunt ad medium intestinum quod jejunum vocatur, sicut venae quae inferius in gibbo hepatis exeunt ab eadem vena majori, et ad idem medium intestinum perveniunt : sed ipsae sunt subtiliores illis quae in superiori parte a vena majori exeunt : et creatio substantiae istarum venarum ubi terminatur in finibus suis, similis est substantiae nervi, et est terminatio ipsarum subtilis et vacua, hoc est, concava. Ad hepar autem et ad splenem non pervenit aliqua venarum quae dividatur ab orthi. Venae autem plures quae dividuntur a vena majori, perveniunt ad audias, et tangunt ossa.
Adhuc autem a vena majori exeunt etiam quaedam venae, et non ramificantur quidem in profundo foraminis renum, sed in substantia corporis ipsorum.
A vena autem orthi exeunt duae viae fortes venarum, et procedunt ad vesicam : et alia ab istis via exit a profundo foramine renum utrimque, quae etiam ad vesicam perveniunt. Sed nulla istarum viarum communicat in vena aliqua quae a majori vena separetur.
Amplius autem a mediis renum ex venis illuc protensis exeunt etiam quaedam
venae vacuae sive concavae, quarum creatio est nervosa, et procedunt ad spondilia, et deinde ad anchas, et ibi submerguntur non apparentes, deinde manifestantur extensae super anchas, et deinde procedunt ad vesicam et virgam in masculis, ad matrices autem in mulieribus.
Nulla autem omnino vena venit ad. matricem ex vena majori : ab ea vero quae est orthi, veniunt ad eam multae sibi succedentes in situ et partibus matricis. A vena autem majori et ab orthi dividuntur aliae venae quae veniunt ad partem testiculorum, et sunt vacuae concavae magnae, et deinde perveniunt ad coxas et crura, et deinde ad pedes et ad digitos pedum. Aliae etiam ab eisdem separatae transeunt per inguines, et procedunt e contra sibi ad partem coxarum : quoniam una procedit a sinistro ad dextrum, et altera e converso a dextro in sinistrum : et istae applicantur descendentes cum aliis quas praediximus ante genua.
Sic ergo in communi declaravimus dispositionem venarum quoad originem, et suas extensiones, et exitus et ramificatioiies in omnibus membris corporis.
Exhis igitur sciuntur radices sive principia venarum in omnibus animalibus, et de quibus nullam fecimus mentionem : quorum enim est una participatio et communis venarum et ad unum, oportet quod sit unum principium illius quod participatur, alioquin aequivoce participaretur ab eis, et non ad idem, sed ad diversa. Praecipue tamen diximus hic venas magnas, a quibus aliae separantur. Aliae enim venae parvae diversificantur secundum quod etiam membra diversificantur in figura, eo quod non omnia membra sunt similia in omnibus animalibus. Non autem satis manifestatur quod diximus, nisi in corporibus magnis multi sanguinis ex quibus venae intumescunt ut videri possint. In parvis vero et pauci sanguinis magis latent : aut propter creationem, quia parvae sunt creatae,
et calor non aperit concavitates earum : aut etiam latent propter pinguedinem vincentem, quae ex aquoso sanguine generatur, et obturat poros venarum, ita quod arctitudine latere incipiunt. Ex his enim duabus causis latent : et hujus simile est in canalibus : quoniam canales aliquando latent, quia licet sparsae sint viae subtiles canalium, tamen vincit super eas lutum et linius, et operit eos, ita quod latent, et sic latent viae venarum in pinguibus. Aliquando etiam latent ex sui gracilitate : quia canales sunt similes quasi lineis indivisibilibus, et ideo fugiunt visum : et. sic vite latent venarum in parvis corporibus parvi sanguinis. Vena vero major apparet in omnibus corporibus animalium sive magnorum sive parvorum, dummodo cor eorum sit visibile.
Ista igitur est sententia Aristotelis de venis, quam nos fideliter quantum potuimus elucidavimus, ut melius videantur ea quae in contrarium a Galeno objiciuntur.