THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Quo magis aliquod absolutum est necessarium, eo nobilius, quod intellige, caeteris paribus, alioquin materia esset nobilior forma et composito; aut forte loquitur in opinione Philosophorum ponentium Intelligentias ita effici, ut a prima sit secunda et ab hac tertia, etc. Sed juxta exemplum, primo sensu locutus videtur. Quod addit, in nullo respectu esse perfectionem simpliciter, verum est, etiam loquendo de relationibus originis in divinis quae non dicunt perfectionem, ut habet Doctor I. dist. 13. num. 9. 10. et dist. 23. num. 36. et alibi saepe, maxime quodlib. 5. Quod ait de simplicitate, quod sit perfectio simpliciter, vide tract. de primo principio, cap. 4. num. 3. et loca ibi citata in Saholio pro declaratioue perfectionis simpliciter. De simplicitate, vide I. di t. 8. quaest. 1. simpliciter nulli croaturae convenit, ideo in ea perfectio simpliciter esse nequit, cum ejus naturam destruat, in se tamen perfectio simpliciter est.

Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestiae, quam spes fructus inde excerpendi, abunde recompensavit. Si quas peragravi difficultates, in initio praevidissem, perterritus forte destitissem,sed quo rudiores reperi litterae cortices, difficiliorosque ejus Ingressus, eo delicatiores profnndioresque, cum sudore tamen, occurrerunt sensus, minore sane labore et fatigatione in aliquem Doctoris Subtilis librorum, integra edidissem commentaria ; sed malui hunc subire, quo ut spero aliis, quibus plus est ingenii et otii, viam aperui, inoffenso pede, metaphysicalia, hujus Doctoris, qui altius omnibus speculatus est, percurrendi, et si Deus dederit, fructuosius doctrinam eju?dem suis commentariis illustrandi : excuser quaeso, si multa pertransierint intacta, scholiasten egi, non commentatorem.

12. Necessarium in omni absoluta perfectione, est nobilitatis majoris, quam possibile, in nulla respectiva est simpliciter perfectionis.

Sic intelligendo, quod illud sit perfectius, in quo est respectus necessarius quam possibilis, imo si est ad aliud, semper est imperfectionis, quia ponit aliquam necessariam dependentiam ad aliud, unde nulla talis est in Deo. Potest tamen aliquid esse nobilius in sua natura, quod habet respectum necessarium, alio quod non habet, ut terra tota in gravitate perfectior uno lapide ; haec necessario deorsum, ille possibiliter, respectus tamen ipse si in se aliqua res est, et perfectio alia a fundamento, nobilior est si est necessaria quam si est possibilis.

13. Nota, simplicitas absolute est perfectio, sic quod simpliciter melius est ipsum quam non ipsum, sicut quasi est universaliter de omnibus attributis. Quod debet sic intelligi, quantum est ex parte ipsorum, non quantum est ex parte illius, cui comparantur, quod forte destruunt, sicut sapientia repugnat cani.

14. Non omne illud, cum quo stat simplicitas in creaturis, est melius illo cui opponitur, nec cui convenit major simplicitas, est melius illo cui convenit minor.

Aliter materia prima esset perfectior composito, et punctus perfectior omni continuo, et unitas numero, et ita universaliter pars toto, quia totum compositum, et tamen totum et perfectum idem, tertio Physicorum, tamen inquantum simplicius est melius : sicut non omne incorruptibile, sicut materia prima est simpliciter melius omni corruptibili, puta homine, licet in hoc sit melius, et ideo quia non est tantum una catena in mundo 2. 8. 9. 55. sub.

15. Nota, simplicitas non est perfectio simpliciter in creaturis, quia quibusdam repugnat, sicut et sapientia, si tamen posset stare cum natura earum, esset perfectionis in eis.

16. Eodem modo judicandum est de simplicitate et compositione in spiritualibus, et corporalibus.

Quantum ad A D C, quia ubicumque potest stare simplicitas, caeteris paribus, perfectior est illa natura, sicut est in spiritibus, de simplicitate opposita compositioni ex diversis rebus ; non autem de opposita compositioni intentionum, sive rationum formalium realium et similium talium, quia talis simplicitas caeteris paribus non potest esse in creatura.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : perfectum est, etc. ubi vir perfectus in perfectione perficere suum labarem recte voluit, ubi pulchras propositiones ex Philosopho et ingenio proprio collegit, quas in plerisque locis tangit et declarat.

Prima ex 3. Physicorum, text. comm. 63. et 5. Metaph. text. comm. 21. et 10. Metaph. text. com. 13. Quaere expositores ibidem, et hunc maxime et specialiter in quodlibeto, quaest. 5. art. 1. Declarat illam descriptionem seu conclusionem inducendo in pluribus modis, seu speciebus perfecti. Ubi adverte caute, cum dicit, creato simpliciter perfecto; videtur enim ibi accipere simpliciter perfectum pro universali perfecto, non eodem modo, quo in membro praecedente accepit, scilicet Deo, ut nosti. Unde breviter tangit triplex perfectum, scilicet simplicier, ut est Deus; creatum, ut est mundus cum omnibus creatis ; particulare creatum seu specificum, ut homo, etc. Quae perfectio potest considerari, vel in substantia, velvirtute, vel quantitate durationis, vel permanente. Vide supra tractatu de primo princ.de perfectione simpliciter, maxime quaere in Quodlibeto quaest. 5. art. 2. ratione 2. optime. Quaere Franc. in primo Conflat. distin. 34. et 35. copiose.

Secunda propositio, quae videtur quasi corollarium praecedentis, sed est conclusio : est etiam Philosophi in multis locis, et specialiter ubi allegatur 4. Meteororum ad finem. Quaere 7. Physicor.t. com. 18. et 2. de anima.t. c. 34. et 49. et alibi saepe. Primo etiam Metaphysicae in prooemio in 6. conditione sapientis, elicitur. Ubi cum dicit Doct.glossatur, considera an suam, an aliorum glossam recitat, verum enim est quod ipse hoc tetigit optime. Quaere ad finem quaest. 1. Metaphysic. Declarat consequenter, de qua perfectione debet intelligi haec conclusio.

Tertia conclusio est ex 5. Metaph.ubi allegatur. Expone, plura addendo, vide 2. de Anima, t. com. 49.

Quarta quae fuit etiam supra recitata, est notabilis, ubi quotatur communiter lib. Ethicorum, sed varie : quaere Eustathium in commento, quem communiter allegat iste, et non Averroem, in moralibus enim minime valuit. Quaere 19. et 30. dist. 1. et 12. Metaph.et 3. dist.primi, et 2. 49. dist. 4. et alibi saepe. 9.et 10. Ethicorum habetur bene ad propositum, sed instantias considera.

Quinta propositio ex eodem commento colligitur, et dependet ex praecedenti, quaere 1. et 10. Ethicor.

Sexta ex eodem commento etiam colligitur, quae supra in tractatu de primo principio fuit pertractata aliqualiter, quam etiam limitabis, ut nosti copiose ubique, dicta Aristotelis et hujus pro et contra ponderando ;hae propositiones infra pertractantur post 9. conclusionem.

Septima notabilis est, 221 habet instantias plures in Aristotele et dictis hujus, ubi tamen pondera ly omnis, propter potentias defectibiles et deficientes, oportet enim quod sit circa objectum conveniens, et sic de aliis circumstantiis, quia bonum ex causa integra. Vide 2. 3. et 10. Ethicorum. Declarat propositionem exemplariter, ubi tange de multiplici perfectione, ut nosti, et similiter in praecedentibus.

Octava propositio est nota, et locus ejus. Vide ubi supra in Quodlibeto notavi, quo modo totum et perfectum aliter in quantitate molis, aliter in quantitate virtutis. Unde Philosophus ubi allegatur, dicit quod infinitum habet rationem partis et materiae, et hoc ut ipse posuit infinitum, scilicet in potentia tantum, cujus scilicet quantitatem accipientibus, etc.

Nona etiam est famosa, quaere ubi prius. Arist. 1. etiam Ethicorum et Politicorum. Ubi attende quod ly quare, in hac propositione et praecedente posset assignari corollarium convenienter. Deinde ponit quaedam notanda, quae sunt dedarativa 4. propositionis supra et sequentium, optime, ubi tota littora satis clara, sed valde notanda ubique. Ubi Ungit de perfectione duplici, scilicet intrinseca et extrinseca, et dantur gradus in utraque, ita quod eo modo, qu varie dicitur lotum, ita perfectum, et perfectio. Qualiter etiam ignobilius nobilitatur ex conjunctione, vel referibilitale ad nobilius dupliciler, et omnia verba mensurabis diligenter, ut scis. Posset illa littera convenienter poni supra post 6. vel assignari additio, optima tamen ubique.

Denique est ex sententia Dionysii ubi in allegatione varie quotatur. Vide in originali cap. illud, quaere 1. quaest. 4. ad propositum. et 8. dist. 1. alibi plerumque 3. etiam dist. 1. et 2. et 14. quaest. Quodlibeti, de veritate in communi, etc. Attende ad litteram commenti, quae varie habetur in originalibus. Aliqua habent compositio, alia comparatio ; similiter aliqua habent distractionis, aliqua distinctionis: quaere Dionysium et expositores. Ubi tange de multiplici compositione, ut scis, supra saepe ad haec plura tacta sunt, instantias ubique ponderatis.

Undecima est singularis : contra quam possent adduci instantiae ex 2. et 8. Physicorum, sed faciliter solvuntur. Ea quae tangit de cognitione rerum ab intellectu divino, saepe prius tetigi. Limitat notanter qualiter nobilius est intelligi per aliud, et per quod aliud, ubi loco extrinsece, bene staret eminenter, vide 3. quaest. prologi. Tange hic multa de cognitione Dei, et aliorum in Deo, et quod aliud est intelligi per aliud, aliud intelligi per accidens.

Duodecima est multum ponderanda, et maxime in doctrina hujus, nullibi ita expresse declaravit. Pondera ly simpliciter perfectioris propter multas instantias evadendas. Quaere bene in 8. dist. 1. quaest. finali. et 7. quaest. Quodlib. et 1. dist. 2. et 39. dist. 1. et alibi plerumque. Habet duas paries haec propositio, ut patet. Prima pars de se nota est, secundam vero declarat egregie. Tange fundamenta Philosopho rum hic de necessaria causalitate Dei ad extra. Non obstat huic conclusioni, quod personae divinae sint relativae, quia talis respectus necessarius non est ad aliud, scilicet in natura, licet bene ad alium, vel aliam personam. Pondera de respectu necessario et possibili, et exemplum de tota terra et uno lapide, et instabis ex primo Caeli, t. c. 19. et inde. Ad finem etiam commenti, ubi de respectu in se, duo sub dubio tangit more suo, ut a principio notavi, scilicet de realitate ejus, et perfectione distinctis a fundamentis declarabis, ut ex dictis hujus alibi scis. Unde breviter aliud est considerare aliquid ut includens perfectum necessarium ad aliud; aliud ipsum in se et natura sua ; aliud ipsum respectum in se. Adverte etiam, quod necessitas essendi non videtur arguere perfectionem simpliciter, aliter proprietates hyposlalicae in divinis essent perfectiones tales, ideo notanter dicit Doctor in 2. part. conclusionis simpliciter perfectionis, propter perfectionem hypostaticam, si quae sit ut nosti. Vide 5. quaest. Quodlib. et 1. dist. 1. quaest. 1. et 2. Adde hic plura bene speculando.

Deinde ponit notabile de simplicitate, ubi potest assignari conclusio ut habes, vel omitti ut notabile, et tangit descriptionem Anselmi in Monol. 15. et addit notanter in littera, sicut quasi est universaliter de omnibus attributis, quod dicit propter essentialia ad extra. Vide 1. quaest. Quodlib. Declarat consequenter aliqualiter descriptionem perfectionis, sed vide ad plenum, ut prius notavi 5. quaest. Quodlib. art. 2. ratione 2. principali. Adde hic multa ex 8. dist. 1. et ex dictis supra 7. et 8. Metaph. et in tractatu de primo princ. quaere pro et contra, ut scis.

Consequenter addit aliam, quam 14. notavimus de simplicitate in creaturis, et est notabilis ubique, quam declarat et prohat optime. Vide supra, ubi comparatur qualitas ad quantitatem, etubi ibi quotavi ad propositum. Pondera valde quod ibi tangit de materia prima et homine, et de catenis variis in mundo. Et ponitur ibi communiter remissio et quotatio quaedam intricata ubique quae varie habetur. Considera an summam Henr. quaerit, vel Thom. aut Alex. ut notavi supra, an certe ad alia sua dirigit ; sed omittere illa totaliter parum refert, volui tamen omnia apponere pro nunc, in dies depurabuntur singula. Octava etiam dist. 1. tangitur haec propositio, et alibi in doctrina hujus saepenumero.

Addit quoddam aliud notabile de simplicitate creaturarum, et potest poni 15. hujus particulae, et littera satis clara est. De gradibus simplicitatis, et aliis ad propositum necessariis, lector curiosus ubique tractabit: An creaturis conveniat aliqua perfectio simpliciter, considera.

Ultima propositio est comparativa compositionis et simplicitatis proportionaliter in spiritibus et corporibus. Ubi aliqua originalia habent quantum ad dicta, alia et communiter, quantum ad A B C, per quas litteras intelligit propositiones tres praecedentes de simplicitate. Ubi notanter tangit de duplici compositione rerum, scilicet et realitatum, seu rationum formalium. Quaere 3. et 8. dist. 1. et dist. 2. et alibi saepe apud istum, et pondera notanter cum dicit, caeteris paribus.

Haec sunt quae ad minus provectorum introductionem, in hoc brevi elucidario digessi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim, meliori sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quare si quid boni, utilitatis et fructus collegi, id ei a quo omne emanat bonum, attribuatur ; minus vero mature dicta, et hujus viri sententiis non consentanea, imbecillitatimei ingenioli adscribantur. Rei etiam difficultas, temporis angustia et curarum, utriusque hominis varietas excusabunt. Facilius (ut verum fatear) aut in unum Sententiarum scriptum, aut in Aristotelis aliquemlibrorum scripsissem, quam hujus miranda fragmenta, speculationis arcana ac aenigmata plerumque casligare, concordare ac declarare ausus fuissem. Sed qui pro pane, ut aiunt, lucrando, quid denique pro animas finali salute? Conceptuum scandere montes, causarum, ordinum, entium varietates, naturas et conditiones, confusa quadam speculatione ac probiemalica utcumque venari, nisi veritatibus in aenigmate fidei, quas Philosophi tantum opinative, et qui adepti,

succedat clara visio, ei propter quid, atque perfruitio illius objecti, eminenter omnia continentis, et voluntarie ad extra repraesentantis in superna civitate, ubi Rex est Virginis Filius, eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus, opus, laus perpetua Creatoris, Cui omne genu flectatur in aevum aevorum.

D UN S S C O T I

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,