De anadmia et dispositione nervorum in communi secundum quod redeunt ad cor tamquam ad principium.
His autem sic determinatis, tempus est ut ad propositum revertamur, dicentes quod secundum praedicta nervi natura et dispositio est secundum quod referemus. Radix enim nervi et principium esse et substantiae ejus est a corde : quoniam in ventriculo majori ventriculorum cordis est nervus : et creatio quidem substantiae venae pulsantis sive orthi, quia orthi Antiqui pulsans esse dicebant, est similis creationi substantiae nervi, eo quod utraque est dura et fortis, et in hoc quod extrema ejus in quibus filariter adhaerent cordi, non sunt vacua sive concava, et sunt fortia extensa in corde sicut venae quaedam Mares. Fortia etiam sunt In extremitatibus illis in quibus elongata a corde tanguntur ossa. Sed creatio nervi secundum suam ramositatem non est ita conjuncta et continuata in unum membrum secundum diversas partes corporis, sicut est creatio conjunctionis et unionis venae : quoniam omnes venae sensibiliter apparent in corpore macro reduci ad unum unde ramificantur. Nervi autem sparguntur valde et maxime apud juncturas et flexiones ossium : et minor pars quae convenit in unum, est in interiori genuum : et deinde sunt plures partes habentes nervos quae conveniunt vigori corporis, et magis illae quae ex partibus procedunt ad partem dorsi et gyrationes spatularum : ibi enim plures nervi conveniunt, et horum non ita apparet reductio ad principium. Consequenter principium ramositatis nervi longe distat a principio substantiae ipsius : et non est sic In venis quietis et pulsantibus.
Nervus autem ille qui proprie ligamentum vocatur, non proprie numeratur inter nervos, propter causam quam in primo Istius scientiae libro diximus : quia licet oriatur ex panniculis involventibus ossa, tamen non sentit, et affigitur secundum suam radicem et extremitatem suam utrimque ossibus quae ligat, Ita quod videtur princlpiari ab Ipsis et terminari ibidem, ac si unum ossium sit principium ejus et alterum sit ad. quod terminatur. Sic enim ossa quae conjunguntur ad invicem, sunt ligata cum nervo ligamentali : et in locis omnium ossium talis est multitudo nervorum talium.
Amplius autem nervus naturaliter finditur in longum, et non in latum : quod natura fecit, ne facile per extensionem frangatur : quia quae In latum finduntur, facile franguntur, sicut ostendimus in IV nostrorum Meteororum : et Ideo extendi potest multa extensione.
Adhuc autem In circuitu nervi humiditas est viscosa, ex qua generatur et secundum materiam et secundum naturam, et nutritur ex eadem.
Oportet autem scire, quod venae quaedam per abscissionem partis substantiae earum iterum conjunguntur, sed non
nervi. Si enim venae non recuperarent partes abscissas, non recresceret caro abscissa : quia illa sine venarum abscissione abscidi non potuit. Sed nervi non recrescunt si absciditur pars ex ipsis, et ideo remanet locus cum cicatrice. Si autem findatur nervus in longum, facile consolidatur : et si secetur in duo per latum, consolidatur quidem, sed difficulter, eo quod frequenter in se retrahuntur partes ejus extensae, ita quod una alteram non attingit nisi fiat arte subtili et labore.
Amplius nullus nervus omnino est in capitis juncturis superioribus : quia ossa capitis superiora non conjunguntur nisi per suturas serrales, sicut in primo libro hujus scientiae jam determinatum est. Major autem multitudo nervorum est apud manus et pedes et costas et gyrationes spatularum et collum et spondili a.
Adhuc autem omne animal habens sanguinem, habet nervum. Animal autem non habens sanguinem, et non flectens membra per modum juncturarum, quoniam caret manibus et pedibus et aliis ossium flexuris, habet nervos valde subtiles non manifestos : et ideo nervi non manifestantur in piscibus, praeter illos qui sunt in flexuris alarum quae pinnulas vocantur. Nervorum autem subtilium filo assimilatorum natura est inter naturam nervi et venae : et in aliquo nervo invenitur humiditas aquosa aliquando, quae similis est ]aquositati sanguinis : et illi sunt contexti ex natura quae est inter naturam aliorum nervorum et naturam venarum. Et similis huic modo invenitur modus in sanguine quorumdam animalium, et non cujuslibet animalis : etcum aufertur a sanguine talis natura viscosa, non coagulatur : et si remanserit, in ipso coagulabitur. Hic autem modus filositatis aquosae, non invenitur in sanguine cervi neque tauri : quapropter non coagulatur, sed induratur et exsiccatur amissa humiditate, sicut etiam aliud ex terra et aqua commixtum. Sanguis autem cervi parum coagulatur, sicut et leporis, sed non coagulatur coagulatione forti, sed levi, sicut est coagulatio lactis, in quod non ejicitur eoaguium.
Ista igitur est natura venarum et nervorum omnium tam grossorum quam graciliurn.