De natura et diversitate pilorum, et squamarum et plumarum avium.
Pili vero non sunt nisi in speciebus animalium generantium animalia, nisi quaedam imperfecta sint animalia pilosa, sicut quaedam genera vermium, et forte quidam serpens qui dicitur esse draco pilosus in capite : sed continuam et spissam pilositatem non habent, nisi animalia generantia sibi similia animalia. In ovantibus antem, ambulantibus bipedibus vel quadrupedibus non est talis pilositas, sed corium eorum est spumosum et rugosum squamositate quasi punicea manifesta, sicut lacerta, et crocodilus squamas habens. Modi vero piscium sunt diversi: hi enim qui faciunt ova, et ova eorum sunt gracilia debilis corticis, sunt in pluribus squamosi et non pilosi : qui vero sunt ex piscibus longi corporis, sicut anguilla, et niurena, et hujusmodi, carent cortice squamoso : et aliquod isdrum, animalium non invenitur ovaro, sicut anguilla quam anchelir vocant Graeci, et id quod quidam vocant asmoric et anchelrut. Haec enim genera omnino carent eo quod narravimus, hoc est, squa- mositate : cum tamen squamae animalium sunt quasi loco pilorum.
Pili vero animalium habentium pilos, diversificantur in grossitudine et gracilitate et magnitudine et parvitate, secundum diversitatem membrorum et corii : quoniam si corium fuerit grossum, pili etiam erunt grossi : et si fuerit in membris multa humiditas profundata, erunt pilimolles, et praecipue si. humiditas illa fuerit unctuosaet subtilis, et erunt etiam illi pili longi etgraciles. Est enim pilus ex vapore exeunte per poros, cum vapor fuerit spissus et porus arctus, et hic vapor exsiccatur ad tactum aeris : et sunt aliquando pili propter pulchritudinem sicut in barba, et aliquando propter juvamentum sicut in capite ad defendendum caput. Aliquando vero sunt ex sola superfluitate, sicut pili qui sunt in pectine et subascellis.
Pili etiam aliquando in animalibus variantur secundum pascua : quoniam quando hos mutatur ad fertilia et pinguia, erunt sui. pili plures et leviores et molliores : quando ad infertilia mutatur, habebit pilos duros conversos sive crispos et grossos : et hoc contingit propter siccitatem, materiae in quam operatur calor naturalis acutus in fame animalis : et si mutatur ad fertilia pascua, fiunt pili e converso : quia illa sunt humida et nutrimentum ex ipsis suinptum est unctuosum, et calor digestivus est in ipso humido : et ideo non. acutus, sed. hebes, aut moderatus. Similiter autem fit de lana ovium. Sed attendere oportet in omnibus his comparationibus, quod nulla earum vera est, nisi quoad hoc in quo fit comparatio : et possunt multa alia praestare impedimentum, sicut est in ovibus. Oves enim licet in pascuis uberibus lanam accipiant molliorem secundum rationem pascuorum : tamen quia oves sunt animalia humidae complexionis, meliorem lanam et molliorem faciunt ex pascuis tenuibus et salsis, quam ex uberibus et dulcibus, et melius convalescunt in salsis et tenuibus pascuis :
quoniam tunc siccitas pascuorum cum humiditate superflua naturali facit temperamentum : et calidum liberatum a superfluo humido, trahit in pilos fumum unctuosum qui mollis lanae est principium. Talis autem modus proportionis in omnibus aliis quae dicturi sumus est intelligendus.
Divellantur etiam pili secundum diversitatem regionum, ideo quod diversitas habitationis diversitatem facit complexionum etiam in habitantibus in eis : quoniam pili hominum qui sunt in locis calidis, sunt duri et crispi, sicut sunt pili aethyopum : et habitantium in locis frigidis, sunt molles : et hujus causa scitur in libro de Natura locorum et locadrum.
Adhuc autem quicumque pilorum sunt recti, sunt molles : quia humiditas unctuosa est causa tam rectitudinis quam mollitiei. Quicumque autem sunt crispi curvi, sunt duri, eo quod siccitas in qua egit calor acutus, causa est utriusque istorum. Contrahitur enim pilus in sui generatione propter calidum et siccum, et crispatur quando adhibetur ad ignem.
Adhuc autem magna diversitas in pilis invenitur, si quaedam animalia et membra pilosa quibusdam aliis animalibus et membris pilosis comparentur. Aliquorum enim animalium est talis natura pilorum, quod semper augetur paulatim durities ejus, donec fiunt spinae quasi ex osse aut ex cornu existentes, sicut pili hiricii agrestis, qui non assimilantur pilis, sed spinis. Et causa hujus est terrestre assatum, bene tamen conjunctum cum humido, quod evaporat ex ipso paulatim quando distat ab humore spermatis generantis. Idem autem accidit generibus unguium in quibusdam animalibus ex eadem causa : ungues enim in quibusdam animalibus sunt valde duri similes ossibus quando transcendunt infantiam et juventutem. Haec autem eadem causa est quare in prima aetate non nascuntur cornua quibusdam, et quare non nascuntur dentes hominibus : humiditas enim primae aetatis impedit coagulationem et eductionem terrestris fumi, cum calor ejus sit hebes et natans in humido, sicut alibi declaratum est in his quae de aetatibus sunt disputata a nobis.
Cutis vero hominis inter perfecta animalia est valde tenuis. Magis enim tenuis est corio aliorum animalium quae sunt secundum quantitatem sui corporis. Vermiculi enim qui teredines dicuntur, magis tenue habent corium, eo quod sint intemperatae humiditatis et sunt imperfecta. In omnibus autem coriis materiale principium est humiditas viscosa mucilaginosa ex phlegmate glutinosa, cujus partes multum sunt se tenentes. Et haec eadem humiditas diversificatur in eis secundum majus et minus, et abundat multum in corio vaccae et ovis et hoedi, ita quod ex coriis illorum paratur gluten : quod gluten in quibusdam locis melius fit ex vesicutis piscium, sicut praecipuum fit glutinum ex vesicula husonis et ex vesiculis piscis marini qui vocatur murca. Corium autem in omni loco ubi absciditur sine omni tactu carnis, caret sensu, eo quod non est nisi indurata et exsiccata mucilaginosa humiditas quae ad corporis ebullit superficiem ad omnia membra corporis involvenda, praecipue tamen sensu caret corium capitis, quoniam in loco illo inter craneum et corium in quibusdam animalibus non est omnino caro. In hominibus autem est in loco illo ca.ro pauca: et haec etiam modicum habet sensum. Et inveniuntur medici qui aures aut corium testiculorum permittunt sibi perforari pro modico pretio : eo quod propter paucitatem carnis est in talibus coriis modicus dolor in pcrforatione, et fluit ex vulnere modicus sanguis, aut forte nullus.
Adhuc autem ubicumque in corpore est corium non cum aliqua carne, aut modica valde de qua non est curandum si abscidatur, ibidem numquam recrescit neque consolidabitur, sicut in lacrymali inferiori in extremo genarum : et similiter est in extremo praeputii, et in extre- mo palpebrae superioris. Corium autem per totum corpus est continuum praeter quam in poris apertis, qui aut sunt via anhelitus aut via cibi ingredientis aut superfluitatis egredientis aut in aliis poris occultis aut manifestis.
Adhuc autem omne animal habens sanguinem, habet consequenter et corium, sed. non consequenter habet pilos, eo quod forte nihil de eo resolvitur in fumosam substantiam quae se trahere possit per poros et stare simul donec exsiccetur ad aerem : sed aut reflectitur ad interius a pelle, aut disparet exiens a poro.
Amplius autem pili mutantur in homine in senectute et canescunt : quod quidem nulli alii accidit animali nod nobis nisi homini. In ipso enim manifeste valde et generaliter apparet canities alba pilorum : et talis quidem albedinis pilorum principium est ab extremo aetatis jam humide humiditate humectante et non augente. Multi autem pilorum a prima aetate crescunt albi ex suis radicalibus principiis : propter quod albedo pilorum et canities non sunt una res in ratione causae, sicut opinati sunt quidam ignorantes : qui tamen scientiam simulando mentiti sunt, dicentes causam canitiei esse siccitatem, et nihil crescere siccum a primo radicali principio. Causa autem est calor debilis et consumptio humiditatis unctuosae : et ideo cum nutrimentum pilorum non convertat pingue humidum, trahit aquam levem et tenuem quae tota propter sui diaphaneitatem in albedinem convertitur, quando est terminati corporis materia quod est pilus. Causa autem albedinis pilorum est calor quidem non debilis, sed non inveniens nisi aquosam materiam commixtam cum aerea in loco ortus pilorum : et ideo in canitie est quidem viscosum phlegma a quo non exsugitur in nutrimentum pili nisi aqueum tenue propter sui viscositatem partes humidi tenentem, sed in albedine pilorum non est viscosum humidum : sed totum est sub-
tile aqueum et aereum, quod calor digerens decoctionem inspissare non potest.
Contingit autem aliquando infirmari hominem et canescere valde, et post infirmitatem convalescere et renasci pilos non canos : et hoc fit quando calor infirmitatis ad loca porosa pilorum expellit phlegma viscosum putridum, et ex illo resolvit in fumum qui est materiale principium pilorum. Post aegritudinem autem cum adunatus et confortatus fuerit calor naturalis, consumit phlegma hujusmodi, et tunc revertuntur pili in colorem pristinum.
Aliquando autem causa canitiei pilorum est si multum loca pilorum cooperiantur : quoniam tunc fumi repercutiuntur ad locum ortus pilorum sicut in loca cooperta, et ibi mutantur in phlegma aqueum quod est causa canitiei pilorum.
Adhuc autem causa canitiei est multum anhelare ad loca ortus pilorum. : et ideo simul in uno lecto dormientes et contra se invicem anhelantes citius canescunt : quia anhelitus suo calore aperit vias pilorum et poros, et tunc exit subtile pingue et evanescit, et non remanet nisi viscosum humidum frigidum quod est causa canitiei, sicut patet ex praedictis.
Locus autem qui primo canescit in homine, est locus temporis, et deinde in anteriori capitis, et postea in posteriori. Ultimo autem canescit in pectine inguinis. Causa autem hujus est, quia locus temporis est frigidior et humidior, eo quod non est in via cursus spiritus : locus autem anterior est humidior, et ideo citius vincitur ejus caliditas : sed locus posterior capitis, est siccior diutius fortius tenens calidum naturale : locus autem calidissimus exteriorum locorum corporis est inguen, et ideo tardius in eo pili canescunt.
Amplius autem quidam pili nascuntur cum homine, ut pili capitis, eo quod in capite plurimum est humiditatis medullosae, ex qua statim a principio fumi multi resolvuntur. idem, autem est de pilis superciliorum et palpebrarum propter humiditatem oculorum. Quidam autem pili nascuntur post aetatem aliquam natorum, et inter illos prius oriuntur pili pectinis in inguine ex multo calore et vapore ad inguen declinantibus, et deinde nascuntur in suhascellaribus locis ex vicinitate cordis illuc calidum et humidum propellentes. Postremo autem nascuntur pili barbae, eo quod illi generantur ex. acuto calore ab anteriori capitis reflexo, et propter motum fortem et frequenter super mandibulam inferiorem attractum, quae vicina et opposita est loco a quo fit reflexio.
Amplius autem pili pluribus modis et causis fluunt a capite in processu aetatum. In calvitie autem prius fluunt ab anteriori capitis, eo quod ibi ossibus satis capitis non cohaeret medulla cerebri : deinde successive fluunt a iocis vicinis usque ad medium capitis. A posteriori vero capitis non fluunt, eo quod jacet quasi super os medulla cerebri, et ibi est platea in qua infunditur humidum nutriens cerebrum, et hoc tenet capillos. Ego tamen vidi unum virum, cui omnes a toto capite fluxerunt capilli : sed ascidit a febre desiccante, et cum rediret sanitas, occupavit frigiditas locum pilorum et clausit poros, ita quod capilli renasci non potuerunt. Et hujus signum inveni, quia polita et quasi speculum lucens erat capitis ejus pellis : tunc enim est causa, quod in loco scabiei non nascitur pilus, quia exsiccata humiditate putrida clauditur porus pili per frigiditatem quae ocupat locum cum evaporavit calidum in suo subjecto quod est naturale humidum fluxus. Item quando fluunt capilli a posteriori parte capitis, dicitur capillorum ablatio, et non calvities.
Amplius autem castrato ante pollutionem in somno factam, non oriuntur pili viriles propter frigiditatem poros claudentem, et ablationem testium, qui trahunt de humido cerebri ad locum barbae, sicut in praehabitis diximus. Si quis au-
tem post hujusmodi pollutionem castratur incipiunt in eo fluere pili viriles : sed pectinis et muliebres manent propter abundans calidum et humidum in locis illis.
Amplius autem non oriuntur mulieribus pili in loco barbae, nisi parum in quibusdam valde calidis, non multum menstruantibus. Fortassis autem quidam tam virorum quam mulierum paucorum sunt pilorum : quod contingit ex dictis causis frigidi poros claudentis, et humidi non ea aperientis : et modus talium hominum raro habet semen, et non habet filios, quia etiamsi semen parvum habet, est inefficax ad generationem, etsi aliquando calore aliquo confortatus producit filiam propter seminis sui frigiditatem. Praecipue autem tales sunt qui carent per naturam pilis pectinis in inguine, aut valde paucos ibi habent.
Adhuc autem tam capilli capitis quam barbae et alii pili continue elongantur, et praecipue grandes propter humidum continue evaporans : et aliquando in senibus aut multum studiosis elongabuntur
o pili superciliorum, eo quod calor studiosorum et siccitas senum facit distrahere juncturam ossium quae ibi singulariter conjunguntur : et tunc declinans ad loca illa plurimum humidum facit multitudinem et prolongationem pilorum et forte variationem coloris eorum : et ideo aliquando pili isti sicut et pili capitis indigent praecisione. Pili vero palpebrarum non elongantur propter subtilitatem corii palpebrarum quod separatum est ab humido carnis et medullae.
Amplius frequenter contingit pilos fluere cum aliquis incipit coire propter caloris diminutionem et humoris quae fieri incipit per coitum, et praecipue in frequenter coeuntibus. Pili autem superciliorum licet non fluant ex hac causa, propterea quod fortiter infixi sunt sicco tenente, tamen albescunt ista de causa frequenter. Si qui. autem pilorum fluxerint ante juventutem finitam, hi recrescunt frequenter. Post juventutem finitam hoc non accidit nisi raro, et origine debili oriuntur si contingat eos oriri. Jn radicibus enim principiantibus omnes pilos est humiditas viscosa, quae exit cum eis quando fluunt et regenerantur, nisi in juventutis humiditate.
Amplius autem omne animal praeter hominem diversi coloris in pilis, est etiam diversi coloris in corio : et color pellis longe est diversus frequenter in aliis animalibus ab homine.
Adhuc autem aliquando contingit multos virorum esse multorum pilorum in barba inferius, et tamen denudatam habent maxillam quae est inter tempus eorum et mentum, et tempus eorum iterum habet multos pilos : et in quibusdam est e converso, multos enim habent superius et inferius in barba paucos. Causa autem primi accidentis est, quia calor reflectens humidum est fortis, et ipsa humiditas est gravis, et ideo festinat descendere cum calore, et praecipue ad id. quod ex parte gutturis est sub mandibula. In tempore autem manet pilositas, eo quod est multa et tota descendere non poterit. Quando autem est subtilis et reflexio a calore facta est debilitata ex aliqua causa, tunc causatur accidens secundum .
Adhuc autem qui. habet barbam evulsam, non erit calviis nisi parum, quoniam viget in eo frigidum, quod inspissat et inducit humidum medullae viscosum, quod fortiter adhaeret anteriori parti capitis, in qua est generatio ipsius, et ibi in pilos convertitur et non descendit. Et haec est causa, quod mulieres neque barbam habent neque calvescunt, nisi parum.
Amplius autem quandoque accidit capillos multiplicari et crescere in aegritudinibus quas Arabes assediaub vocant, hoc est, pilosas : et sunt aegritudines quae humidam viscosum a toto corpore ad poros expellunt, quod ibidem calor consumit, sed per vaporem convertit in pilos : et accidit hoc accidens frequente
in senectute, eo quod calor senum humidum potius propellit quam consumit.
Amplius autem capilli et ungues ex. frigiditate congelante humidum magis indurantur post mortem, quam fuerant ante.
Amplius pili qui etiam connascuntur ex generatione, magis fluunt in frequenter coeuntibus : cujus causa jam scitur ex praemissis. In quibusdam autem oriuntur pili post coitum, et praecipue in locis organorum coitus, eo quod ad illa declinat humidum. Si autem alibi propter coitum oriuntur pili, mirum videtur, et causa pro certo erit, quod in tali homine ante coitum calor fuit sopitus, et in viscoso detentus humido, qui per coitum et motum coitus excitatur et liberatur, et tunc dissolvit in pilos humidum. Quidam autem temperate coeuntium minus calvescunt, eo quod non totum a capite virtute testiculorum trahitur humidum. Quidam tamen hominum fiunt calvi, et cum frequenter coeunt, renascuntur pili in capitibus eorum. : et hujus causa jam dicta est : et hoc valde raro accidit, et in paucis hominibus. Nullus autem omnino pilorum recrescit a parte pili a qua cadit aut praeciditur propter substantiae pilorum siccitatem, sed incrementum ejus est a radice et extenditur continue usquequo magnificatur. Cortices autem squamosi piscium juniorem post statum aetatis quando declinare incipiunt, ingrossatur et durescunt propter defectum caloris et humidi subtilis et unctuosi. Quadrupedia autem post statum in aetate profici entium producunt abundantiores pilos et lanas, si lanigera sint, eo quod tunc magis abundare incipit, humidum viscosum, cujus fumi substantia se tenens non evanescit, quae evanuit in calore aetatis minoris, eo quod subtilius humidum ejus fuit materia.
In paucis autem animalibus quadrupedibus variatur pilus secundum processum aetatis in colore, nisi in speriolo et mare mustelae quae migale vocatur : sperioius enim primo est in dorso niger, et postea processu aetatis fit rubeus, et tandem quidam eorum quasi cani efficiuntur quando senescunt. Migale autem primo est fulvum, et deinde efficitur processu aetatis albedinem nimis excedens. Est etiam animal de quo dicit Avicenna quod aves venantur ipsum in juventute quando adhuc jacet in nido, et est simile muri, quod quolibet anno albescit plus et plus, donec tandem assimilatur color ejus colori butyri. Causa autem est, quod hujusmodi terrestria sunt animalia et in cavernis terrarum habitantia, quo primus calor fortis vincit humidum viscosum, et facit ipsum evaporare ex substantia pilorum, et remanet terrestre : qui cum continue debilitatur, primo quidem est in humido inflammato aquoso, et tunc inducit colorem rubeum : tandem victus est in viscoso aqueo, et tunc inducit colorem album.
Similiter autem colores plumarum seu pennarum avium non diversantur secundum aetates, nisi in valde paucis. Grues enim primo sunt cinerei coloris, et in processu aetatis efficiuntur nigriores : quod non contingit eis nisi propter terrestreitatem sui humidi, quod non satis digeritur et dissolvitur per calorem diminutum in processus aetatis. Fortase autem fit variatio coloris in plumis avium propter mutationem temporis et loci secundum frigus alterans complexionem, et secundum calorem eamdem complexionem alterantem, sicut accidit in corvis et passeribus et hirundinibus, quae mutantur a nigredine tendentes per griseum colorem ad aliquam aut forte ad perfectam albedinem : eo quod calor primus in terrestreitatem convertens humidum, quod etiam secundum naturam avium illarum terrestre est, afficitur dissolutivus et subtilativus humidi tantum : et hoc separatur a terrestri et evolat in plumas, et tunc paulatim albescunt. Quae autem albarum plumarum sunt a genitura, non mutant colorem nisi in quantum diximus de gruibus.
Adhuc autem color plumae quarumdam
specierum avium in tantum mutantur secundum tempora anni et locorum, quod etiam non cognoscuntur nisi a valde expertis et discretionem in talibus habentibus. Et hujus causa jam determinata est saepius.
Fere autem ex eadem causa mutatur color pilorum animalium ex aqua quam bibunt : propter illam enim color eorum alicubi fit albus, et alicubi niger : et cum semen geniturae maxime sit aqueum, mutant aquae hujusmodi etiam complexionem seminis geniturae eorum : est enim quoddam flumen aquae quod potans grex ovium, et post colens post potum aliquantulum digestum, ita quod factus sit vehiculum humidi digesti, nascuntur agni nigri : et hoc est in regione Greciae nominata Alkat versus Thraciam provinciam In Anchadaria autem duo flumina sunt, quorum unum facit colores agnorum nigros, et alterum albos : et flumen quod apud veteres Graecos Haschamidakor vocatur facit agnos rubeos. Et hujusmodi omnium causa facile invenitur ex praemissis : quoniam humidum aquae proportionatur humido cibali et calori naturali qui agit in ipsum.
Amplius autem sunt quaedam animalia nec intus nec extra pilos habentia. Lepus vero est multorum pilorum et infra mandibulas ubi labium repandum est, habet pilos, et sub pedibus ubi pes suus est attritus. Animal autem quod Graece dicitur mastakycor non habet dentes in ore, sed pilos similes setis porcorum. Animalia autem pilosa frequenter habent multos pilos in posterioris partis extremitate et non in anteriori, praeter leonem masculum.
Differentia autem quae est in pilis et pennis est, quod pili crescunt a radice a qua praeciduntur : pennae autem non, eo quod exsiccata sit radix pennae, neque regeneratur nisi cum putrescente sanguine in loco laeso ubi penna evulsa est. Ala autem membranalis fit ex humido radicali: et ideo cum fluxerit per se, aut abscissa fuerit, non recrescit, sicut esf ala apis : et similiter est de aculeo ejus : quando enim hunc amiserit apis, moritur, eo quod locus ille est ad quem concurrunt multae viae humiditatis corporis sui : et cum ejicitur aculeus, ex multo fluxu suae humiditatis primo debilitatur, et postea moritur.