De telis et carne et caeteris hujusmodi homogeniis, quae ex humoribus habent generari, sicut sepum et sagimen.
Dicamus igitur, quod sanguis in habentibus sanguinem est humor nutriens, qui potentia est caro in animalibus habentibus sanguinem, in quo sunt duae qualitates vitae, quae sunt calidum et humidum : quia cum sanguis est in se continens etiam alios humores currentes cum eo ad nutrimentum diversorum membrorum viscosorum, sicut nervus et vena, et durorum, sicut sunt ossa. Ideo in sanguine multorum animalium extenduntur quaedam fila quae sunt quasi media inter naturam substantiae venarum et nervorum, et habet hypostasivam residentiam ex qua fiunt ossa et munda et spissa et dura : et ille sanguis de facili coagulatur, praecipue quando fila in ipso videntur esse contexta ad modum telae. Ex his enim filaribus telis sanguinis etiam nutriuntur telae corporis : in om- nibus enim corporibus animalium sunt telae sive panniculi involventes diversa membra corporum eorum : et quaedam telarum istarum non possunt scindi, ita quod aliquid de ipsis abscidatur, ita quod iterum coaguletur tela et consolidetur et recrescat, eo quod sunt factae de humido primo radicali.
Accidens autem hoc sive proprietas habendi telas, diversificatur valde in corporibus animalium quae telas habent. In quibusdam enim est pinguedo quaedam mixta cum tela, sicut girbum mixtum est cum syphac ventris. In quibusdam autem telis non est hoc, sed sunt sine pinguedine, sicut dura mater capitis. Adhuc istae telae non extenduntur ad quodlibet os, ita quod quodlibet os ipsis involvatur sensibiliter: sed quodlibet aliorum membrorum nobilium habet telam se involventem, sicut in primo libro in anatomia ostendimus. Maxime autem omnium telarum corporis sunt illae quae sunt in capite quae sunt duae. Sed una illarum quae est ad testam capitis, est spissior et fortior alia quae immediate continet cerebrum : et post istam major est ea quae est tela cordis, hoc est, ea quae cor involvit : quoniam hic non loquimur nisi de telis membra involventibus. Per istas autem telas est sensus in membris insensibilibus quae ipsis involvuntur : et ideo quando ab osse exeoriatur tela involvens ipsum, quae habet sensum, et percutitur ictu doloroso, non sentit, quoniam insensibile est os nisi sensu panniculi qui involvit ipsum.
Girbum autem etiam habet telam sibi permixtam, quam syphac supra nominavimus. Et omne animal habens sanguinem, habet girbum. Sed in quibusdam animalibus est girbum multi sepi, et in quibusdam pauci. Initium autem girbi pendet a medio ventris, ubi completur digestio in animalibus quae sibi similia generant animali habent dentes in
utraque mandibula anteriores, qui incisores vocantur : et pendentia girbi circa intestina assimilantur suturae cuidam.
In his autem quae generant animalia, et carent dentibus anterioribus in superiori mandibula, pendet initium girbi a ventre majori qui vocatur stomachus.
Vesica etiam animalium telae sive panniculo assimilatur, quamvis remota sit et absoluta a generibus telarum : eo quod nihil involvitur in ipsa sicut involvuntur membra in telis : et quia extenditur et contrahitur, quod non faciunt telae : sed in substantia convenit cum telis, eo quod nervosae, est substantiae sicut telae. Omne autem animal generans sibi simile animal ex utero, habet vesicam telarem distinctam. Ovans autem animal non habet vesicam praeter genera lacertarum, et praeter animal quod laha vocatur, quod etiam vicinum est generationi lacertarum, licet sit pigrius illo. A vesica vero mortuorum numquam exit humiditas urinae, eo quod congelatione mortis obstruitur collum ejus per quod urina effunditur. Aliquando autem in vesica residet ex urina superfluitas terrestris sicca glutinosa, et haec calore corporis coagulatur in lapidem, et fit animal illud calcuiosum.
Ista igitur quam diximus est natura venarum, et nervorum, et corii, et telarum, et pilorum, et solearum, et unguium, et ungularum, et cornuum, et dentium, et rostrorum, et ossium, et cartilaginum, et aliorum homogeniorum membrorum, quae sunt similia istis.
Caro autem et sibi simile membrum quod est loco carnis, est in omnibus sanguinem habentibus animalibus, et est caro posita quasi supplementum vacuitatum quae sunt inter corium exterius et os interius, sicut etiam in primo libro diximus. Quae autem convenientia et proportio est ossis ad spinam piscium, ea etiam est carnis quae est in habentibus spinas. Est autem caro materialis pars influens per nutrimentum, et effluens per consumentem calorem : et ideo sive abscidatur secundum diametrum longitudinis, sive abscidatur secundum diametrum latitudinis, semper recrescit, et cito : non enim recrescit tantum secundum longitudinem incisa quando scinditur non abscissa : reconsolidatur etiam nervus et vena, quando secundum longitudinem scinduntur : sed etiam quando absciditur secundum latum, recrescit adhuc. Differentia autem est in his quae sunt inferiora et superiora membra : quoniam inferiora sunt nigriora et spissiora propter sanguinem melancholicum qui nutrit ea : superiora autem vernantiora et clariora et nimis spissa propter sanguinem subtilem et clarum nutrientem ea quae sunt superius.
Amplius cujuscumque fuerint venae magnae et amplae, sanguis in eis niger valde, et ventres eorum erunt magni et caro pauca, eo quod calor perforans causa est magnitudinis venarum, et in eis est sanguis adustus qui consumit semper carnem et turgentcm facit ventrem. E contra autem cum ventres sunt parvi, propter oppositam causam caro erit multae pinguedinis. Ventrem autem parvum voco non quidem secundum pinguedinem quae ante intestina et circa ea frequenter cumulatur, sed quando meatus intestinorum sunt parvi et siricii, et venae in talibus sunt strictae, vix apparentes.
Amplius autem inter girbum et pinguedinem sanguinis est multa diversitas : quoniam girbum propter sui terrestreitatem et siccitatem pulverizatur, quando fricatur manibus postquam exsiccatum est. Sed pinguedo antiquata et confricata citius liquescit, et ideo plus ad sepum quam ad sagimen girbum declinat.
Amplius autem brodium in quo decoquitur caro animalis abundantis in pinguedine et habentis parvos meatus in ventre et venis, non coagulatur forti coagulatione, sed constat aliquantulum cum fuerit infrigidatum, sicut sagimen, sicut brodium equi et porci et canis. Ejus autem brodium quod abundat in girbo et sepo, congelatur et induratur, sicut caprae, ovis, et vaccae, et aliorum similium : id enim quod molle remanet,
postquam constiterit et inspissatum fuerit, non dicitur gelari vel coagulari.
Adhuc autem in loco et situ diversificantur : quoniam pinguedo sagiminis est inter carnem et corium, sicut apparet in dorso porci et ventre. Girbum autem et sepum non sunt nisi immixta carni, et circa intestina et renes, et ideo girbum et sepum sunt grossa in corporibus grossis multarum carnium, sed tenuia sunt in corporibus macilentis.
Adhuc autem pinguedo sagiminis est in his quae habent dentes in utraque mandibula, sicut est homo, equus, et canis, et porcus : girbum autem et sepum sunt in his quae dentes anteriores non habent in superiori mandibula.
Amplius autem hepar quod est de numero membrorum interiorum, in quibusdam animalibus multae pinguedinis invenitur, sicut in eo quod vocatur celeti, de quo in antehabitis multa diximus. Quidam enim hominum marinorum liquefaciunt eorum hepata et contrahunt ex eis multam pinguedinem oleagineam : et in corpore ejusdem animalis non est pinguedo sparsa per carnem vel per ventrem, sed in hepate solo : et hujus causa est, ut calor hepatis qui in tali animali modicus est, melius circumposita multa pinguedine retineatur.
Amplius autem licet gressibilia et volatilia hepar habeant in dextro et splenem in sinistro : tamen e converso multi pisces inveniuntur, qui hepar habent in sinistro, et splenem habent in dextro, sicut hi qui kili vocantur de numero piscium marinorum. Multi etiam pisces habent splenem super intestina, et quaedam genera habent divisum splenem ad utramque partem splenem habentes, sicut quaedam nigra genera marinorum, quae corvina vocantur. Quaedam etiam in tribus partibus habent, ab utroque videlicet latere, et ante ventrem in medio laterum, sicut id quod celeti vocatur. Girbum autem piscium quorumdam non est separatum, sed mixtum cum pinguedine quam sagimen vocamus : et ideo cum constat, non coagulatur, sed molle remanet.
Sed non oportet latere, quod girbum aequivocum est. Uno quidem modo vocatur girbum pinguedo particularis intestina involveris : et sic locuti sumus de girbo in anatomia primi libri. Alio modo autem girbum vocat Aristoteles idem quod nos sepum consuevimus appellare : et sic loquimur de eo hic in capitulo isto.
Adhuc autem in girbo quorumdam piscium est pinguedo saginosa mixta cum carne, et in quibusdam est sola separata secundum se. Sed generale est, quod omne animal habens pinguedinem non separatam a carne, est paucioris pinguedinis in ventre, et girbi pauci, sicut animal quod Graece enchelir vocatur, et est quoddam genus piscium marinorum. Multa autem animalia ingrossantur in ventre ex multa ibi congesta pinguedine, et praecipue phlegmatica pauci motus existentia, eo quod calor hebes in talibus convertit quidem nutrimentum, sed non consumit aquositatem ejus, neque multum elevat ipsum distribuendo per membra : et ideo spumosum existens cliylus coagulatur ante intestina.
Adhuc autem cerebrum animalis habentis pinguedinem saginosam, est unctuosum, sicut est cerebrum porci. Cerebrum autem animalis habentis girbum sive sepum, est siccum, et durius quam alterius.
Amplius autem prope renes est multum sepum in habentibus sepum, plusquam in aliquo alio loco propter saginosam aquositatem, quae illuc declinat ab hepate. Dexter autem ren propter majorem calorem minus habet de sepo, quam sinister. Aliquoties autem tanta fit circa renes sepi massa, quod fortasse accidit aegritudo animali, quod nimium habet sepum circa renes : et hoc contingit maxime animali quod naturaliter est multi sepi, sicut accidit agno : quoniam si renes agni circumquaque cooperiantur sepo, morietur, eo quod impeditur attra-
ctio et colamentum urinae ipsius. Sepum autem renum multiplicatur propter bona pascua: et ideo in bonis et pinguibus pascuis oves moriuntur frequenter, eo quod urina non retracta ad renes, redundat ad hepar et corrumpit ipsum : et ideo mutantur oves a pastoribus sapientibus a suis pascuis ad loca arida salsa pauci graminis, ut non accipiant pastum supra necessitatem.
Adhuc autem id quod est circa pupillam oculi, est multi sepi et pinguedinis, quamvis ipse oculus in sua substantia sit durus, et praecipue in aquaticis, sicut in balena : quod contingit propter vicinitatem medullae cerebri et loci frigiditatem., et nutrimenti quod ad loca illa delegatur aquositatem. Puncta enim veru balena nuper in partibus marinis Germaniae, emisit per oculum undecim amphoras magnas sagiminis.
Generale autem est, quod omne animal multi sepi et pinguedinis est pauci seminis, sive sit mas, sive foemina, eo quod materia seminis in pinguedinem convertitur : et ideo aves multum pingues, pauca et valde parva faciunt ova.