31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
la. Laudifiua cantica
det mens nostra
sacratissima
per baec festa annua
sancti illuminata
gratia spiritus vera.
Ib. Plaudat ecclesia
catholica
cum prole sua
dominica repleta
fide atque doctrina
imbuta apostolica.
2 a. Hodierna
salutis gaudia
per ampla mundi climata
dant plurima
atque plena
beneficia.
2b. Quibus aegra
omnium pectora
pleniter refocillata
valentia
sunt reddita
ac fortissima.
3 a. Jam nunc dona
mystica
omnium genera
linguarum reddentia
mente consona
promat lingua
voce canora.
3 b. Per quem tanta
gratia
divinaque AdminBookmark
in terris est cognita
regna omnia
suntque tracta
ad Christi jussa.
4a. Christus supera.
dum scandit aetbra,
jubet, ut promissa
Patris et sua
docta caterva
attendat ventura,
Exhinc dominica
cohors alma observat
4b. Praecepta collecta
in urbe sancta
Hierosolyma.
Cum repente magna
voce facta
ab arce superna.
Quo erant impleta
ipsa sono atria,
5 a. Munera
linguarum, dispertita
in igne patent visa
atque sunt communia
per singula
dispensata sedilia.
5 b. Haec bina
sensibus elementa
externis applicata
manifestant mystica
sacramenta
interna fide percepta.
6 a. Repleta
siquidem castra
sunt apostolica
spiritus sancti gratia
exsufflata
omnigena
sapientia.
6 b. Resonant
et inaudita
per eorum ora
Christi sacra
magnalia
ac diversa
affamina
linguarum data.
7 a. Ipsa denique Judaea
stupet manens adhuc iniqua
ad haec tanta
mirabilia
interna
necdum dona cognita.
7 b. Musti crapula lasciva
deputat madere agmina
inspirata
ad certamina
et docta
pugnare forti dextra.
8 a. Integra percepta
flaminis sancti gratia
et aeterna
ab aula
infusa
munera
plebi cohors alma
suggerit ipsa.
8 b. Instabantque vasa
sic novo nectare plena
ferentia
pocula
conferta
fiala
doctrina parata
ad convivia.
9a. Tertia
tunc hora
erat ista,
luce clariora
cum divina
charismata
sunt tributa ac repleta
pectora apostolica.
9 b. In ipsa
tempora
et ostensa
simul sacramenta
pandunt alta
mysteria
deitatis atque trina
personarum vocabula.
10 a. Dies ista pacifera
sempiterna
atque plena
orbis ampla
spatia
fide perlustrat, qua
vivit humana
Deo usia.
10 b. Quaque gaudet ecclesia
jam nunc una
catholica
loqui lingua
effecta
nova ac robusta
pace superna
AdminBookmark clara.
11a. Jam nunc referta
munere lingua
laetissima
laudiflua
cantica
psallens in hac aula
Deo dulcimoda
symphonia
hymnizia
verba mystica.
11b. Laude jucunda,
concio sancta,
per haec sacra
solemnia
annua
solve tuo vota
auctori debita
instigata
gratia
spiritus alma.
12 a. Celsa et ima
gaudeant omnia,
quia natura
restituta nostra
ad superna
reducta est collegia.
12 b. Sicque cognita
divina gloria
laetemur una
voce pacifica
deifica
recinendo magnalia.
13 a. Laus beata
ac veneranda
sancto flumini dicata
die ista
personet clara.
13 b. Cui AdminBookmark
sit coaeterna,
patri natoque omnia
per saecula
majestas una.
14. Ipsa jam sua
gratia debita
solvat nostra.