De dispositionibus sanguinis.
Sanguinis vero erit ista dispositio : communis enim cibus est omnibus animalibus sanguinem habentibus, et est humor in eis necessarius et naturalis. Omnis autem sanguis est in vase quod dicitur vena pulsatilis, aut quieta : et in nullo aliorum membrorum continetur nisi in corde solo : quod etiam signum est, quod cor sit principium venarum et digestionis, sicut in antehabitis probatum est. Sanguis autem eo quod non est actu pars animati corporis, sed potentia solum, non habet sensum tactus in aliquo loco corporis, sed est insensibilis, sicut et superfluitas ventris non habet sensum aliquem : neque hoc mirabile videtur, quia ea quae sunt partes actu corporis animalis sentientis, aliquando carent sensu tactus, sicut cerebrum, et medulla. Quia autem venae ubique in corpore capillariter sparguntur, ideo ubicumque caro inciditur, statim exit sanguis, nisi caro corrupta et praemortua fuerit.- Gustus autem sanguinis si sanus et incorruptus fuerit, est naturaliter dulcis, et color ejus est rubeus, et non est valde spissus, neque valde subtilis, nisi casu et in diversis vasis et membris in quibus exigitur major subtilitas et minor : in arteria enim est subtilior, et in ventre cordis sinistro, et in pulmone, quam in aliis.
Adhuc autem quamdiu manet in corpore animalis, est calidus et humidus : et quando extrahitur et infrigidatur coagulatur frequenter. Sanguis enim omnium animalium notorum nobis congelatur praeterquam cervi et leporis : et si quis alius est sanguis horum sanguini similis in natura, sicut forte cyrogrilli, quem nos kuninum vocamus, et forte capreoli qui in multis vicinatur naturae naturae cervi. Et hujus causa est, quod sanguis horum terrestris et melancholicus et siccus est : et ideo fila non habet quae contrahant ipsum ad congelationem. Sanguis autem aliorum congelatur animalium, nisi extrahantur ab eo fila per colationem ipsius, et sanguis tauri citius aliis congelatur propter multam filositatem ipsius.
Amplius autem quodcumque animalium secundum suum genus est bonae dispositionis, non est valde multi sanguinis. In hominibus enim bene dispositis non est tanta multitudo sanguinis, sicut in his qui frequenter potant multum vinum, praecipue quod est forte et rubeum : illi enim multum accipiunt sanguinem. Neque iterum sunt multum pauci sanguinis, sicut hi qui sunt valde pingues et crassi in corpore : quoniam sanguis crassi corporis paucus est et mundus, eo quod aquositas ejus separatur in pinguedine : quanto enim augmentatur pinguedo, tanto diminuitur sanguis, et stringuntur vasa et meatus. Sed hoc habet corpus sanguines omne quod cito putrescit propter suum calidum et humidum quae de facili evaporant ad extra : praecipue tamen citius putrescit prope ossa, eo quod ibi est fortior calor resolvens et putrefaciens humidum. Plures enim ossis partes dantur Vulcano, sicut dixit Empedocles. Inter caetera au-
tem animalia habet homo sanguinem subtilem valde propter sui tactus nobilitatem : sed aliorum animalium quae generant in utero sibi similia animalia, est spissus et niger valde et terrestris, et maxime tauri et asini et hujusmodi melancholicorum animalium.
Adhuc autem in eisdem animalibus sanguis qui est in inferiori parte corporis, est spissior et nigrior, et in superiori est subtilior et clarior propter causam quam supra diximus.
Amplius autem ex calore et spiritu qui est in sanguine a corde pulsat sanguis simili pulsione arteriae, hoc est, diastolen, et systolen, licet non ita percipiatur sicut percipitur in arteria, et sic pulsat in omnibus venis animalium. Nulla autem humiditas universalis est corpori praeter sanguinem : sed alii humores cum sanguine nutriunt quaedam particularia membra determinata : et sanguis quidem semper est in corpore animalis habentis sanguinem quamdiu vivit ipsum animal.
Amplius autem in prima generatione primum quod creatur ex sanguine, est cor, et ipsum est primum membrum in quo sanguis in embryone invenitur, quando in matrice formatur. In corde enim sanguis invenitur antequam perfectionem et numerum membrorum corporis embryo accipiat : et e contra quando carent corpora animalium sanguine, moriuntur et corrumpuntur : et ideo multa moriuntur animalia propter multam sanguinis evacuationem, et similiter quando multus et superabundans sanguis generatur in corpore, ex humore sanguinis hebetatur calor et remittitur, et tunc frigus ingrediens inspissat sanguinem et aquosum facit eum : et tunc erit causa aegritudinum plilegniaticaram, et cum aquositate miscetur aliquid sanguinis : et propter hoc aliquando forte sudat homo sanguinem : et hoc praecipue contingit ex una duarum causarum : aut enim accidit hoc propter sanguinis multitudinem, aut propter sanguinis aquositatem, sicut diximus.
Amplius cum in somnis sit ingressus spiritus et sanguinis ad interiora, et in vigilia sit expansio utriusque ad exterius, oportet in dormiente paucum esse sanguinem in manifesto, et multum in profundo, et in vigilante e converso : et ideo cum pungitur ad fissuram pellis corpus dormientis, parum exibit de sanguine, et multo minus quam exeat ex vulnere vigilantis.
Adhuc autem cum sanguis bene fuerit decoctus et digestus, fit ex eo sepum quando est calor temperatus, non consumens, sed multum convertens de sanguine : et cum sanguis qui est in venis, alteratur et corrumpitur a dispositione propria, tunc aliquando diffunditur de hepate in stomachum, et exit per vomitum, et aliquando operi untur. orificia venarum capitis, et fluit de naribus. Cum autem non exit, sed putrescit in aliquo membro in quod fusus est a venis, fit virus et apostema, et exit a corpore putredo, quando virus maturatum fuerit et conversum in saniem.
Amplius autem inter sanguinem maris et foeminae est diversitas : quia sanguis foeminae propter majorem frigiditatem complexionis est spissior, et ideo etiam per consequens est nigrior quam maris, quando mas et foemina fuerint in bona dispositione sanitatis, et in manifesto corporis foeminae minus de sanguine est , quam in occulto, et in maribus e converso. Et in muliere quidem quae est foemina hominis, multo plus est de sanguine, quam in corpore foeminae alicujus alterius animalis secundum proportionem quantitatis corporis sui : et ideo fluunt menstruo sanguine plus quam foeminae alicujus alterius animalis. Hoc autem tria efficiunt, mollities videlicet corporis sui, et delicatus cibus, et abundantia ejusdem : quando enim ille debili calore mulieris multum convertitur, et non bene terminatur, neque consumitur, oportet quod viam habeat emanandi per
menstruum : et quia menstruum purgat corpora earum, ideo minus infirmantur mulieres quam viri. Praecipue tamen minus incurrunt sanguinis fluxum per nares, et per hemorrhoidas ani, quam mares. Istae enim infirmitates sanguinis fluentis rarissime accidunt mulieribus.
Amplius autem sanguis diversificatur secundum quantitatem et colorem qui adspicitur in ipso secundum diversitatem aetatis : quoniam in infante est tenuis et aquosus sanguis, et in juvene est acutioris caliditatis, et in aetate virili est constans bonae dispositionis, et est multus sanguis in omnibus dictis aetatibus. In senibus autem paucus sanguis et spissus et niger, cum in his qui mediocris sunt aetatis, sanguis sit temperatae quantitatis et temperati caloris.
Adhuc autem sanguis senum cito congelatur tam in corpore quam extra, et sic non facit sanguis juvenis.
Sanguis autem efficitur aquosus ex una duarum causarum: aut enim ideo fit aquosus, quia non est digestus completa digestione propter caloris terminantis debilitatem : aut quia sanguis est spissus frigidus, digestioni non obediens, tunc enim trahitur ad aquae naturam ex seipso.
Haec igitur dicta sunt de natura sanguinis et diversitate : ex his enim et alia possunt cognosci.