31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Nunc exsultet
omnis mundus
quia hodie rex victor
2 a. Triumphavit et vicit
leo fortis
de tribu Juda radix-
que David
2b. Exspoliavit furem
et crudelem
suos secum reduxit
captivos.
3 a. Collocans illos
in aeternam gloriam.
Praedixerat ipse
jam suis,
quod die
tertia resurgeret ;
Adimplevit,
sicut dixit, hodie.
3 b. Ad monumentum
custodia posita,
Terrae motus magnus
factus est,
angelus
ad lapidem accedens,
Quem revolvit
et sedit super eum.
4 a. Exterriti custodes prae
timore, mulieribus
angelus
blande affatur loquens illis:
4 b. Nolite expavescere,
vos Jesus quem quaeritis,
non est hic
surrexit, ut ipse praedixit.
5 a. Videte locum,
ubi fuit Dominus,
recordamini, quid vivens
locutus sit,
quod ipse die
tertia resurgeret,
5 b. Et nunc euntes
nuntiantes dicite,
ut properent discipuli
Gallilaeam,
illum videre,
sicuti promissum est.
6 a. Illae regressae
a monumento
percepta nuntiant.
Audientes quidam
dubitaverunt,
non credentes,
verba vera esse,
quae dicebantur.
6 b. Quidam ex ipsis
ad monumentum
videre properant.
Ut mulieres jam
dixerant, ita
invenerunt,
hunc sublatum esse
aestimaverunf.
7 a. Dolore
nimio cordis aestuantes,
7 b. Timentes,
ne visuri jam eum essent
8a. Frequenter eis post
haec apparens
Praecepit, ut euntes
in mundum
Praedicent
evangelium et baptizent.
8 b. Et Dominus Jesus,
postquam eis
Locutus est, assumptus
in coelum
Sedet in
excelsis ad dexteram patris
9 a. Venturusque,
ut reddat unicuique
secundum opera.
9 b. Ipsum ergo
pura mente obsecremus,
ut memor nobis sit;
10 a. Ne pereamus cum damnatis,
sed cum justis pariter
gratulemur jucundantes,
10 b. Hymnum novum ei cantantes
in aevum exsultantes
per cuncta semper saecula
11. Saeculorum. Amen.
S4. In festo Pentecostes.
1. Cantemus organa
pulchra
satis atque decora.
2 a. Deo nostro psallentes,
qui pro nobis sumere
dignatus est terrena
2 b. Non amissa praeclara
deitate assumens
morticina sed nostra.
3 a. Dei gloria
majestate fulgida,
3 b. Virtus praepotens,
indiscussa essentia.
4 a. Solis claritas,
fabricator
siderum omnium
climatumque,
mundi machina,
maris atque spatia.
4 b. Fovens qui cuncta
majestate
hominem coelitus
redemisti
carnem sumendo
membraque mortalia.
5 a. Pauper effectus,
humilis
innocens
coeli rex,
Deus angelorum,
ornans poli
summi culmina.
5 b. Neque recusans
se mori
pro nobis
largitor
spiritus ac vitae
ima nutu
vastans tartara.
6 a. Mortis aeternae
dissoluta
vincla saeva,
damnans potenter
inferni supplicia.
6 b. Secum revehens
clariora
atque cara
hostis spolia
fraudulenter seducta.
7 a. Sicque resurgens dona
dedisti tuis
coelestia.
7 b. Dies quadragis sacra
firmans ipsorum
praecordia.
8 a. Nostra tribue
tibi placere, Christe,
pectora decora
atque foederata.
8 b. Nec non delue
nostra cunctorum, alme,
criminum turpia
saeva flagitia.
9 a. Ut cum sanctis
apostolis
ad superna
9b. Te sequentes
ascendamus
celsiora,
10 a. Splendent ubi cuncta
fulgentia
10 b. Alta resonantque
canentia.
11a. Tibi patri
filioque una
extollentia
voce consona
copia laudis,
organa clara.
11b. Quo spiritum
sanctum die ista
nostris patribus
praemia sancta
dedisti paschae
quinquagesima.
12 a. Propter quod laeti
omnes decantemus
melodias,
prolixa neumato,
12 b. Nobis ut ipsa
sancta dona dare
tu digneris
spiritus praeclara.
13 a. Quod tibi Deo
famulantes
per sancti placeamus
spiritus
dona sanctissima.
13 b. Qui gratulati
pacifice,
spiritu consolati
vivamus
praeclara cuncta per
14. Saecula. Amen.