De natura et dispositione animalis medii inter animal durae testae et mollis testae, quod assimilatur araneae.
Est autem quoddam genus animalis medium inter ea quae sunt mollis testae, et ea quae sunt durae testae : sed tamen magis convenit cum his quae sunt mollis testae : quia per hoc quod habet pedes fissos, Addetur esse in genere cancrorum : hoc enim animal in adspectu quidem exteriori assimilatur ad karabo : sed in hoc quod intrat et manet in testa congenita sibi, sicut animal cujus creatio est posita ex testa dura, affinitatem etiam habet cum animali durae testae, et sic est commune quoddam medium inter ea, et hoc animal in aspectu assimilatur araneae, et etiam apud nos vocatur aranea maris, et sunt illae conchae quae sunt rotundae magnae et parvae, et habent in parte stricta quasi duas auriculas ex utraque parte, et peregrini tales ferre consueverant in peris suis pro signo peregrinationis peractae : tamen caput araneae proportionaliter loquendo est majus capite istius, et pectus ejus est majus pectore istius. Habet autem hoc genus duo cornua rubea sicut cancer, et illa sunt dura et gracilia quasi sint chordae quaedam et grossius illorum est versus caput : et sub cornibus sunt oculi longi non profundi neque pendentes sicut in cancro fluviali, et porta ejus quae os est ejus, est sub oculis, et inferius versus os conjunguntur membra parva rotunda multa in exteriori corporis ejus : et post ista membra habet duos pedes fissos in extremo, per quos recipit cibum sicut cancer per for Pices anteriores. Habet etiam duos alios pedes in utraque parte ad ambulandum : et in extremo sunt duo pedes parvi, unus hinc, et unus inde, qualis est dispositio pedis araneae.
Hoc autem animal sub pectore est molle, et aperit se aliquando sicut ostreum, et color ejus est pallidus ut in pluribus : tamen inveniuntur etiam quaedam hujusmodi genera quae sunt rubea omnino, et sunt haec majora aliis animalibus ejusdem generis. Habet autem hoc animal viam oesophagalem procedentem de pectore ad ventrem, sed raro manifestatur via haec in pectore, sicut frequenter occultatur et ipsum pectus : sed scitur per pectus esse via per hoc quod cibus oris ejus invenitur in ventre suo, et pedes ejus sunt duri sicut cancri, et caro ejus ut frequenter testae non applicatur, sed est separata ab ea. Cum autem conveniunt membra haec cujusdam animalis quod dicitur astarimo, et haec sunt longiora membris animalis hujus generis quod dicitur brita. Et brita quidem est
animal plures habens modos. Quoddam enim generis hujus habet fissuras duas in extremitate pedum suorum sicut cancer, et quod rarum est, pes dexter in eo est parvus, et sinister est magnus, et ideo fulcit totum corpus suum super sinistrum pedem cum ambulat, et utitur pede dextro tantum ad tractum et fulcimentum, et inclinatur ideo in sinistrum quando ambulat, sicut homo claudus in pede dextro : et testa hujus animalis est lenis nigra et rotunda, et assimilatur in adspectu animali quod dicitur kirakee: sed in hoc differt, quod istud animal non habet nigrum illud membrum quod nominavimus superius machor, sed rubeum. Differt etiam in hoc quod est applicatum testae applicatione forti, et ideo cum aura est serena et mare tranquillum, cum test a sua ambulat solutum : et quando est ventus et mare tempestuosum, applicatur petris et quiescit et non movetur omnino. De genere autem ejus quod diximus vocari brychom et id quod vocatur superem et id quod vocatur anbrundem, et haec intra corpus suum habent carnem, et in illa carne sunt orificia in dispositione corporali animali quod vocatur archuba, et non invenitur hujus simile in modo animalis quod dicitur astarom. Nullum enim illius animalis invenitur individuum quod pedem sinistrum habeat majorem quam dextrum. Sed invenitur in modis ejus quod bryca vocatur, et in quibusdam animalibus quae dicuntur kahalo, est animal assimilatum ad astachom, et hoc est parvum, et invenitur in fluviali ostrea : et non diversantur modi illius animalis nisi in mollitie corporis sive lenitate et asperitate testae : et haec omnia vere manifestantur per anatomiam.