De natura et dispositione animalium corpora annulosa habentium.
Consequenter tractandum est de natura corporum animalium annulosorum. Supra autem diximus qualia sunt annulosa.
In genere autem annulosi animalis multi sunt modi, sicut vespa, et apis communis, et vespa citrina, et apis citrina magna, quae a quibusdam vocatur caeca, eo quod oculi ejus non apparent in capite suo. Adhuc autem apis magna varia, et apis rubea, quae est mediae quantitatis, et musca, et multa hujusmodi sunt in genere annulosorum. Adhuc autem in eodem genere est animal, quod membranales habit alas, quod zir voca- tur in Graeco, sive cicada aut locusta, et hujusmodi his similia.
De anatomia autem omnium horum sciendum est, quod in genere tria habent, caput videlicet, et ventrem, et membrum tertium quod est inter caput et ventrem, et hoc est simile ei quod in aliis animalibus pectus anterius, et dorsum posterius dicitur : et hoc tertium, membrum in pluribus animalibus istius generis est unum quasi in figura et forma. In eis autem quae sunt longi corporis et multorum pedum, sicut eruca, est aequalis annulositatis per totam longitudinem corporis : et hoc convenit etiam longis annulosis pedes non habentibus, sicut est lum.bri.cus terrae, et similia. Et omnibus his convenit vivere per spatium aliquod temporis postquam praecisum fuerit caput a reliquo corporis, nisi sint natura) valde frigidae, aut cito habeant corpora infrigidabilia et congelabilia propter sui corporis parvitatem. Saepe enim videmus talia in duo secari, et utramque partem vivere tempore aliquo, sicut determinatum est in secundo de Anima, et praecipue fit hoc quando caput non secundum se, sed cum parte corporis quae est loco pectoris, amputatur : quia tunc retinetur species et vitalis calor cordis. Si autem caput solum amputetur, caput statim moritur, et etiam residua pars citius infrigidatur, quam si caput esset in ea, et a reliqua parte corporis haec duo essent amputata.
Adhuc autem etiam ea annulosa, quae non sunt longi corporis, aut etiam multorum pedum, sicut longum et multipes est animal quod vocatur quadraginta quatuor , cum secantur in duo, vel in tria, modo predicto vivunt partes tempore aliquo, et moventur, et ambulant, et movent caudas abscissas, et caput cum pectore cohaerens, et praecipue quando secantur in loco succinctorii sive diaphragmatis : tunc enim partes valde diu vivunt. Omnes autem modi hujus animalis movent oculos, et non videntur habere aliquod aliud instrumentum sensus omnino manifestum.
Adhuc autem quaedam illorum habent membrum simile linguae, non quidem m figura, sed in usu, quia utuntur illo membro ad gustum : et quodlibet eorum quae sunt hujus generis, habet aliquod membrum ad usum oris per quod recipit cibum : et hoc membrum quod est loco linguae, in quibusdam durum est, et in quibusdam molle : durum quidem sicut in musca cornuta, quae Graece vocatur chironia, et in animali quod vocatur barchora, quod habet aculeum in ore ac si teneat in eo lanceam, qua sit armatum ad. defensionem : et hoc instrumentum non est in animali habente dentes, nisi in valde.paucis et ignotis nobis forte : et hoc est instrumentum per quod pungunt muscae et extrahunt sanguinem per corium jumentorum. Muisciliones autem similiter pungunt tali instrumento, licet debilior sit punctura eorum. Differunt autem annulosa in modo habendi hujusmodi lanceam : quaedam enim habent eam interius, et emittunt eam cum volunt laedere, sicut vespa, et apis. Quaedam autem habent eam manifestam exterius, sicut scorpio. Scorpionis autem multa sunt genera : et quoddam genus est longae caudae, et hoc habet duos aculeos : et quoddam animal parvum in membris quod scorpioni est simile, et praecipue in hoc, quod etiam ipsum habet duos aculeos, et vocatur terrenum, eo quod in fissuris terrae habitat.
Adhuc autem ex genere annulosorum animal volans annulosum habet alas cum aliis praeinductis membris : et horum quaedam sunt quae non habent nisi duas alas tantum, ut muscae secundum genera sua : et quaedam eorum sunt quae habent quatuor, ut apum genera. Generaliter autem nullum annulosum volans habens aculeum sive lanceam, in posteriori suo habet duas alas, sed quatuor : sed non convertitur.
Adliuc autem volantium annulosorum quaedam habent alas suas cooperias mem- brana, sicut sacarabeorum et scraborum
genera, quas quidam vespas vocant. Sed hoc quod nos vespam communi nomine vocamus, habet alas discooperias, sicut apis. Generale autem est, quod omnes alae mcmbranales differunt ab alis pennatorum : quia cannae nullae sunt quibus membranae infigantur corpori annulosorum. Sed in alis pennatorum sunt cannae pennarum, quibus in carnem infigitur ala avis pennatae.
Adhuc autem quaedam annulosorum habent maculas supra oculos lucentes aliquantulum, sicut apiculae secundum genus suum.
Quaecumque autem annulosorum coeunt per saltum cum ambulant, ita quod unum salit supra alterum, sicut muscae, et apes, habent pedes posteriores majores quam anteriores. Quae vero in coitu flectunt se, ita quod posterius unius rescipitur intra posterius, alterius et capite removentur a se maxime, ita quod sunt quasi colligata posterius, sicut scarabei, et vermium volantium genera, non habent adeo magnos posteriores pedes : et hoc modo applicantur sibi cameli quando coeunt. Posteriori autem modo coeunt quadrupedia multa, et praecipue aves hoc modo coeunt ascendendo super foeminas suas. Creatio autem corporum annulosorum non est ita quod caro sit intra testam : neque etiam exterioris pars est vere testa, sed est medium quoddam inter mollitiem carnis et duritiam testae : et quia ita duram habet substantiam, non habet spinam, nequo os aliquod, quia satis salvatur per corporis duritiam. Est autem in annulosis exterius corium, sed est multum subtile.
Membra autem interiora habet annulosum hoc modo. Post os quidem per quod recipit cibum, habet venale quoddam rectum extensum usque ad anum, per quem est exitus superfluitatis, et in paucis hoc venale est involutum. Et omnimo nullus modorum annulosorum habet testam, nisi secundum quod narravimus, secundum quod videlicet corium durum eorum quod praecipue habent ante pectus, testeum vocatur : et hoc jam diximus loquentes de intestino recto quod transit per corpora eorum.
Adhuc autem quaedam eorum habent ventrem, et post ventrem habent intestinum plenum aliquantulum involutum, sicut locusta. Grillus vero qui cantat de nocte, et vocatur Graece machochar, non videtur habere os, sed invenitur in capite ejus membrum longum simile linguae, et nascitur super exterius capitis sui : et illud membrum super quod nascitur, non est fissum sicut finduntur ora animalium : nec invenitur aliqua superfluitas in ventre suo omnino : sed tamen per experimentum scitur pasci humiditatibus carnium et brodiorum, quia in nocte currit ad illa. In hoc autem genere animalis sunt multi modi, et diversantur in quantitate : et quaedam horum generum sunt annulosa, et habent in medio corporis sui telam manifestam succingentem corpus. Ego autem expertus sum anatoniam apum secundum genera sua : et invenitur in posteriori corporis ejus post succincdrium folliculus lucidus perspicuus : et quando probatur ad gustum, habets aporem mellis tenuissimum : nec invenitur in corpore suo plus nisi intestinum valde gracile et involutum parum, et nervi filares, quibus alligatur aculeus : et circa hoc in corpore earum est humor viscosus, et crura ejus omnia colligantur parti pectoris quae est succinctorium dividens ea. De animali autem cantante in campis et in herbis et in arboribus, quod est nigrum, experti sumus quod si praecidatur in medio, adhuc cantat per magnum tempus.
Et haec quidem est dispositio annulosorum animalium sanguinem non habentium.