31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Benedicta
semper sancta
sit trinitas,
deitas
scilicet unica
coaequalis gloria.
2 a. Pater, filius,
sanctus spiritus,
tria sunt omnia
nomina,
eadem substantia.
2 b. Deus genitor,
Deus genitus,
in utroque sacer
spiritus,
deitate socius.
3 a. Pater a nullo (factus) est,
filius a patre (genitus) est,
spiritus a patre
et filio,
ab utroque procedit.
3 b. Non tres tamen Dii sunt,
Deus verus unus est;
sic pater Dominus
et filius
spiritusque procedens.
4 a. Proprietas In personis,
unitas est et In
essentia.
4b. Majestas par et potestas,
simul In utroque
clementia.
5 a. Sidera,
maria
continet,
arva simul, et
universa condita.
5 b. Quem tremunt
impia
tartara,
colit quoque quem
et abyssus infima.
6 a. Quem laudat
sol atque luna,
dignitas adorat
angelica.
6 b. Nunc omnis
vox atque lingua
fateatur laude
dignissima.
7 a. Et nos voce praecelsa
jubilemus
organica
cantica dulci melodia.
7 b. Eja et eja, (nunc ore) simul
niodulemus
altithrono
Domino laudes In excelso.
8 a. O adoranda trinitas,
8 b. O veneranda unitas,
9 a. Per te sumus salvati,
vera aeternitas.
9b. Per te sumus redempti,
summa tu bonitas.
10a. Populum cunctum
tu protege,
salva, libera,
eiipe atque munda.
10 b. Te deprecamur,
omnipotens,
tibi canimus:
tibi laus et gloria.