De diversitate sexus prout competit animalibus praeinductis.
Distinctio autem sexus maris et foeminae est in quibusdam animalibus, et in quibusdam non : et est aliquod animal in quo in uno eodemque individuo est uterque sexus, ita quod ipsum est mas et foemina, sicut hermapbxoditus, et hoc per naturam, sicut dicemus posterius in exemplis. Animal enim marinum testae durae non habet maris et foeminae distinctionem, sicut ostrea conchilia, et testudines. Licet enim ostreum quoddam unius concha) inveniatur quod habet figuram virilis virga) inferius, et aliud ejusdem generis quod habet similitudinem vulvae mulieris : tamen haec non sunt instrumenta coitus in eis, sed partes corporum ipsorum : et illud est ostreum cujus concha est ut cochlea, et est spinosa extrinsecus, et est esi.bi.le , et habet delectabilem cibum, et inveniuntur in eo saepius margaritae. Abundat autem in littore maris Germanci et Flandriae. Sed talia animalia generant modo planta), habentia in uno individuo et virtutem
maris et faeminae, sicut diximus in Plantis, in speciebus autem malachie sunt mas et foemina sicut in omnibus bipedibus ambulantibus, et in omnibus quadrupedibus, et in omni eo quod generat aut animal, aut ova, aut vermes, per totum diversatur : quia in quolibet istorum est aliquod genus in quo sunt mas et foemina secundum discretum sexum : et aliquod est in quo non est hujusmodi. sexus discretio. In quadrupedibus quidem ut frequentius est mas et foemina. In his autem quae durae testae esse dicuntur, est quidem virtus maris et faeminae, soci sunt sicut quaedam arbores quae in una individua substantia habentes vires utriusque sexus faciunt fructum : quaedam autem non sic utriusque sexus vires habentes, non habent fructum : sic enim et in istis est piscium et ostreorum generibus, ut diximus superius.
Amplius autem quaedam animalia annulosi corporis existentia, istam non habent diversitatem sexus, et similiter quaedam genera piscium et enkelir, hoc est, in anguilla : in hac enim specie piscis non est mas et foemina.
Quod autem quidam dicunt fila quaedam in limo extensa esse filios vel semina anguillarum, aut etiam quando haec fila extensa sunt in aqua et vivunt, error est omnino : quoniam nullus omnino modus anguillarum generat animal, sed potius ova : numquam autem inventa sunt ova in. anguillis in matrice aliqua esse, ut animal ovans quod facit ea in matrice et non in stomacho aut intestinis, quoniam si. essent in stomacho digorerentur sicut cibus. Ova antem in ansruillis non
inveniuntur nisi in stomacho, quando comedit ova alicujus piscis : et ideo non sic per distinctionem sexus anguillae generantur. Quod autem quidam opinantur marem anguillam esse longioris capitis, et foeminam brevioris et minoris, falsum est omnino : quia, diversitas talis in capitibus est ex diversitate speciei: sed.
maris et foeminae distinctio in specie est una et eadem.
Piscium etiam fluvialium orientalium qui dicuntur kyron et halagonem, sunt quidam modi in quibus numquam ova sunt inventa : et apud nos id quod vocatur alse, et alia quaedam ova non habent omnino : et quodcumque ex illis est durum et pingue, parvum habet intestinum, et meliora sunt haec in omnibus quae communiter inveniri dicuntur in eis.
Adhuc autem in his animalibus quae dicuntur duri corii, de quibus superius diximus, sunt quaedam distinctionem sexus non habentia, sed sunt sicut arbores : aliqua enim species eorum est quae generat sine coitu maris et feminae, sicut genus piscium quod Graece vocatur hasseca.
Ex his autem animalibus quae sunt gressibilia habentia sanguinem, et ova non facientibus, sed generantibus animalia sibi similia, est mas major in corpore quam foemina secundum naturam longioris vitae. In ovantibus vero et generantibus vermes femina est major mare, ut in pluribus. In quibusdam tamen avibus hoc fallit, ut in cygnis, et gruibus, et gallinis, et anseribus, et anatibus, et aliis hujusmodi. Sed in ovantibus aquaticis non fallit, ut in lacertis, ranis, serpentibus, et hujusmodi : et in avibus rapacibus est similiter femina major et fortior mare : quod ex siccitate caloris necesse est provenire. In araneis autem et celeti est similiter femina major mare. Dicit tamen Aristoteles, quod omnia quae natant, sicut anates, habent foe minas majores masculis : sed hoc puto errorem esse litterae, quia ad oculum probatur esse falsum. Idem dicit esse in piscibus qui manent in lapidibus. Dicunt etiam tam Aristoteles quam Avicenna, quod feminae piscium sunt longioris vitae masculis : et hujus signum esse di- cunt, quod quando capiuntur pisces, foe minae sunt durioris carnis quam masculi, et cum hoc non possit esse per naturam sexus, tamen potius debet esse e converso, oportet, ut dicunt, quod sit longitudine aetatis : tamen istud signum est fallax, et dictum non est nisi probabile. In masculis autem ut in pluribus anterius quidem est durius et majorum costarum, et superius similiter. In feminis vero inferius et posterius est durius et majus : et hoc praecipue in omnibus gressibilibus animalibus, et in hominibus, et in eis quae sibi similia gene-
rant.
Adhuc autem corpora feminarum sunt debiliora in juncturis, et parvorum nervorum, et subtiliorum capillorum : eo quod sunt humidiores in carne : et ossa suorum orarium sunt graciliora, et sui pedes debiliores, et graciliores in habentibus ista membra.
Adhuc autem omnes feminae sunt altioris et subtilioris vocis quam masculi praeter vaccam, cui hoc contingit ex melancholia et frigiditate et terrestreitate quae temperantur in tauro per beneficium sexus : vaccae enim feminae grossior est vox quam bovis non castrati : castratus enim degenerat ad feminae proprietates. Membra vero quae sunt armantia ad praelium, sicut dentes, cornua, et ungulae, et hujusmodi, frequenter inveniuntur in maribus, et non in feminis. Cerva enim cornua non habet. Similiter autem unguis corneus qui est in crure galli, non est in femina completus. Similiter autem porcae agrestes non habent culmos sicut apri. In quibusdam autem animalibus et in maribus et in feminis inveniuntur ista membra, et fortasse in feminis fortiora, sicut cornua foe minarum vaccarum fortiora et majora et longiora sunt cornibus taurorum masculorum non castratorum.
DE ANIMALIBUS