31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
la. Benedicta
sit beata
trinitas,
deitas
aeterna pariter,
coaequalis gloria.
2 a. Deus genitor,
natus genitus,
cum sacro pneumate
permanens
super omne quod exstat.
2 b. Quibus est una
semper voluntas,
nec a se discrepat
haud unquam
triplicata persona.
3 a. Nam constat deitas una
non In tres deos divisa,
quae fides fatetur,
a Christo
orthodoxe dedita.
3b. Haec namque pellit delicta,
patriam reddit serenam,
qua dulcem jubilant
agmina
symphoniam coelica.
4 a. Altithroni vestigia
imitantur stolis
candidata
4b. Operiunturque binas,
quas captant post saecli
discrimina.
5 a. Et nos, quos Illustrat
gratia
Dei supera,
demus nostra debita,
5 b. Quatenus
caterva
coelica
nobis maneat
socia post funera.
6 a. Ultimaque peracta
discrimina
possimus alta
possidere mox palatia,
6 b. Quo perspicua flagrat
lux accensa
constanti flamma,
quae Deus est, visio nostra,
7 a. Angeloram quae Illustrat
fortiter pectora,
7 b. Ut In Christo solo sua
defigant lumina.
8 a. Haec namque est Illa
sitis flagrans,
qua tunc sitient (animae)
sanctorum vel corpora,
8 b. Cum fuerint data
perpetua
bonis pro eis
a judice praemia.