De diversitate ovationis avium aquaticarum, et de diversitate temporis in quo ovant.
Genera autem avium propter levitatem carnis suae et defectum cibi in hieme coire non possunt, neque in aestate, quoniam evaporavit tunc humidum ipsarum. In autumno autem ut frequentius est incineratum, et quod remansit indigesto humore infusum. Et ideo necesse est quod coeant in fine veris et in principio aestatis, quando adhuc durat humor veris. In illo enim tempore ovant, et faciunt nidos et pullos, praeterquam avis quae dicitur alchorab, hoc est, corvus, quae in principio hiemis ovat et cubat quatuordecim diebus antequam compleantur pulli, septem diebus ante principium hiemis, et septem diebus post, sicut dixit Simonides in libro de Avibus : hic enim, ut dicunt experti, nidificat septem diebus, et aliis septem diebus ovat et pullificat.
Oportet autem scire, quoda licet dixerimus de alchorab, quae Arabice idem
.est quod corvus: propter quod etiam in astronomicis corvus caelestis alchorab vocatur : tamen absque dubio in climatibus nostris non hoc facit corvus, sed potius coit et ovat et nidificat in Martio, tiniens, ut dicunt experti, tonitruum : dicunt enim tonitruum destruere ova. Sed dicit Aristoteles quod haec avis est marina, et illa Arabice secundum Avicennam vocatur cheren, et Latine alcyones , et est avis nigra non multum magnae quantitatis : et forte hanc vocavit corvum marinum propter coloris similitudinem : haec enim in principio hiemis tempore maximi frigoris coit et pullificat, sicut dictum est. Hiems autem est quando quarta caeli hiemem facit, et hoc quando sol intrat tropicum hyemalem. De illa ergo intelligitur hoc quod dictum est. Hujus autem causa esse non potest nisi corporis raritas et terrestrcitas, quae statim sole appropinquante exsiccatur, ita quod semen habere non potest. In tempore autem maximi frigoris clausis undique poris inducitur in ea humidum a quo seminis potest esse decisio : nec est credibile hanc avem posse vivere in aliqua terra, quae est majoris latitudinis quam est elima quintum. In omnibus enim illis est dominans et excellens et mortificativum frigus, in quo talis complexio vivere non potest. Est tamen in nostris climatibus avis aquatica nigra, quae est venans pisces in fluminibus et maribus, et facit magnum nocumentum in eis, sed est cineritia in pectore et ventre, et est tardi volatus, et diu manet sub aqua quando mergitur, et habet rostrum dentatum sicut dentata est falx messoris, et ipso retinens pisces lubricos sicut anguillam : et habet hoc quod quando in arbore sedet, rami quos saepius inficit stercus ejus, arescunt: et hoc facit etiam stercus ardeae et fere omnium avium aquaticarum : et hanc quidam vocant corvum aquaticum, sed in Germanica lingua schaluehorn vocatur, et non pullificat in hieme, sed in vere cum aliis avibus. Nidum autem facit in arbore alta et magna juxta aquam piscosam.
Avis vero quae Graece vocatur alborerom, et sibi simile, ponit ova sua in lapidibus marinis, quasi sine stramento, et plus quod facit sunt duo vel raro tria ova : et hujus causa est calor complexionis sicut in columba quae male nidificat, et non nisi duo facit et raro tria : sed columba quidem facit hoc saepius in anno : sed palumbes non faciunt hoc nisi in anno semel. Est autem avis quae alerom vocatur, et ovat in aestate propter frigus et humorem suae complexionis. Inspissata enim et congelata complexio ad libidinem non movetur nisi forti calido et sicco aestatis. Avis autem quae a quibusdam Antiquis abii vocatur, in principio veris, sicut et aliae aves, ovat, et sedet super ea. Est autem haec avis aquatica et frigida, sed non tantae frigiditatis sicut aliae : et quidam existimant quod sit ardea. Avis autem quam supra cheren vocavimus, quae secundum Avicennam est eadem cum alchorab marino, vocatur Latine alcyones, quae secundum Homerum et Ovidium avis est Diomedis, et non apparet nisi raro : tantum enim tempore illo apparet, quando occasu heliaco occidunt Pleiades, et hoc est quarto nonas Aprilis in vere : et cum apparet, semper apparet in. locis anchorationum, ubi naves anchoris ligantur : eo quod volat in circuitu navium. Deinde post hoc tempus subito latet, ut dixerunt sapientes in experimentis. Avis autem aquatica quae ardoron vocatur, ovat quidem quinque ova in principio aestatis quando calore ejus movetur libido. Sed praeter consuetudinem aliarum avium nidificat in vere et in autummo : et haec est etiam aquatica avis.
Et ad istam diversitatem omnis coitus et ovatio avium reducitur aquaticarum.