De modo impraegnationis et ovationis piscium marinorum.
Plura autem sunt animalia ovanti a aquatica, quae agrestia sunt et dicuntur, eo quod ovant in terra, licet quaerant cibum in aqua, et multa talium impraegnantur et ovant semel in anno tantum, sicut ea animalia quae in Graecia abundant et vocantur aratom, et castarum, achet, jeromim, et hosti, et hujusmodi : et apud nos sunt sicut lupus aquaticus, et anser aquaticus, qui in Graeco achmari vocatur, et anas aquaticus, qui in Graeco vocatur papi, et multa alia genera ovantiuni. lachoni tamen ovat bis in anno, sed ova secunda debilia sunt, et raro emittunt. Agadach vero ovat ter in anno: et hoc cognitum est, ova enim sua omni anno apparent tribus vicibus. Scorpio vero marinus ovat in vere semel, et in autumno iterum. Piscis autem qui vocatur colin, ovat semel in autumno, et similiter facit allec. Govim autem similiter ovat qui simul concipit et semel: sed tamen quia ponit ova successive, putant quidam quod bis ovet : incipit enim ovatio ejus in ultimo hiemis, et completur in principio veris. Mas autem et foemina in hoc genera diversificantur: quoniam foemina hujus piscis sub ventre habet alam pinnularem, sub ventre autem maris non est. Celeti autem secundum genus suum ovat semel in anno, praeter hoc quod radi vocatur : hoc enim ovat bis in anno, in principio videlicet autumni, et in praedicto occasu Pleiadum in vere. Et iste modus piscium est in autumno crassior et pinguior, et ovat septem vel octo ova. Opinati sunt tamen quidam Antiquorum, quod hic modus ovet bis in quolibet mense : et causa opinionis eorum fuit, quia duas ovationes quas facit, complet successive, et cum intervallo temporis aliquo. Quaedam autem animalia marina ovant omni tempore, sicut id quod dicitur asmorie, et foeminae hujusmodi animalis faciunt primo ova valde parva, quae postea finduntur et crescunt cito, et in hoc conveniunt cum ovis animalis quod dicitur abiram : tamen abirom non ovat nisi in vere tantum. Mas etiam et foemina asmorie diversificantur: quoniam foeminae in hoc genere sunt debiles diversi coloris, mares autem unius coloris sunt et fortes, et assimilantur in colore animali quod dicitur cheador, et habet dentes tam interius quam extra. Est autem animal quod saepius exit ad terram et saepe extra aquam deprehenditur.
Crementum autem ovorum piscium ex quibus generantur mares, est festinum
propter calorem qui est in eis majorem, et maxime parvorum piscium, qui crasceon dicuntur, et hoc genus piscis ovat super fundum in terra inter herbas graciles virides aquaticas. Piscis autem qui Graece vocatur salamorem, ovat in loco maris qui dicitur Luchor, et in alio non vult ovare. Piscis autem vocatus fastacum, et lebras, et hujusmodi, ovant in mari apud cursus fluviorum ubi miscetur aqua dulcis cum salsa. Piscis autem dictus alxtilbem et stilpidem ovant e converso in pelago profundi maris in tempore veris. In autumno autem non ovant nisi pauci, ut pelax et tergom et ternom : quando enim aequinoctium est autumnale, tunc ovant dicta piscium genera. Quidam autem alii piscium marinorum ovant hieme et aestate, sicut diximus superius. In hieme quidem sicut lebras et bascurom. In aestate autem barabom, et hic piscis simul ovat fere quantitatem utris parvi : et in illo sunt multa ova parva in pelle contenta, sicut in utre quodam. Genus autem piscium qui fastorom vocatur, quaedam pars ovat in hieme, et quaedam pars in aestate. Ghyfel autem et cheagarom et marom similiter ovant per triginta dies. Quidam tamen pisces qui sunt et dicuntur quidam modus esse fastorom, non generantur per coitum, sed ex caeno et limo sive lud. Jam autem diximus, quod multi pisces ovant in vere, et quidam etiam in aestate, et quidam in autumno, et quidam in hieme : sed tamen nullus istorum modorum ovationis erit in omnibus secundum unum et eumdem modum.
Oportet autem scire, quod sicut diversitas regionum multum diversificat plantas et arbores, ita etiam multum diversificat animalia non solum secundum abundantiam cibi, sed etiam in multitudine coitus et partus et impraegnatione : et similiter diversificant pisces in istis tribus, coitu videlicet, et partu, et impraegnatione : ideo diversa genera piscium saepe ovant in quibusdam locis, qui in aliis locis nullo modo volunt ovare. Malachie vero ovat in vere, et est primum ovans inter pisces marinos. Sepia autem indifferenter ovat quolibet tempore, sed quamlibet suam unam ovationem complet in quindecim diebus, hoc est, in duobus circulis horariis planetarum : et quando ovat foemina, sequitur mas ova sua, et spargit per spiritum quemdam exsufflando suum semen super ova : et ova ejus sunt dura, et ideo modus hic piscium non natat in mari nisi par et par, hoc est, mas et foemina. Et color quidem masculi multum niger est in dorso, et alibi est diversi coloris. Foemina autem e converso alba est in dorso. Animal autem marinum multipes quod dicitur polipus, coit in hieme, et ovat in vere, et in illo tempore nidificat per duos menses, et ovat unum ovulum parvulum tantum simile fracturae nucis, et hoc animal est valde multae generationis, quoniam ex illo unico ovulo veniunt pisces multi sine numero. Caput autem maris in hoc genere animalis longius est capite foeminae, et cum ovaverit, foemina sedet super ova, et ideo mala est caro ejus ad esum tempore illo, quia tunc famescit, et non saturatur, propter quod macra et dura efficitur caro ejus, a qua etiam subtilius nutrimentum per decisionem ovi est separatum. Barchora autem et halzimi quae sunt ostrea quaedam generatur in fine hiemis et in introitu veris. Universaliter autem omnia animalia quae sunt durae testae, apparent in vere plena ovis, et similiter in autumno, praeter hiricium comestibilem : ille enim omni mense videtur habere ova et praecipue in lunae complemento et in diebus caloris in aestate, exceptis his tantum quae sunt in locis quae vocata sunt Ooim in regione hominum qui dicuntur Bronyones : ibi enim manentes in hieme tantum ovant, et sunt parvi corporis tunc, et pleni ovis : contingit eis parvitas corporis, eo quod nutrimentum transit in ova. Kalae aut marina concha in omnibus mensibus generat.