31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Virgo, Israel decus
et cunctorum gloria,
2 a. Quem prophetae
cantica
praedicaverant,
de David procedit
germine.
2 b. Ipsa enim
descendit
cum aromata
multa sicut fumi
virgula.
3 a. Flos campi
flagrans atque lilia.
florens virga,
quae fuerat arida.
3 b. Puella
erat nimis inclita,
decorata
David regis genus orta.
4 a. Rex aeternus
venit in sua
ineffabiliter sacra
viscera.
4 b. Desponsavit
te vir Judaeus,
replevit te divinitas
mystica.
5a. Novum vitae
signum, o alma.
permanens inviolata,
ob. Satis summa
et admiranda
pulcbra erant commercia.
6 a. Quae salutata aure
concepit
verbum carne generans.
6b. Felix partus, de quo est
egressa
mundo lux clarissima.
7 a. Processit sicut gigas
decurrens viam suam
et in sole posuit
tabemacla.
7 b. Veritas nobis orta
est denique de terra
et de coelo prospexit
justitia.
8 a. Tamquam sponsus egressus de
thalamo cum gloria.
8b. Descendit a regalibus
potestas aetherea.
9 a. Rubum, quem viderat
Moyses.
famulus Domini,
incombustum
in monte Sinai,
9 b. Tua adimplevit,
beata,
munda virginitas,
puerpera
facta es lucida.
10 a. Jam quaesumus,
ad filium tuum
pro nobis intercedas,
10 b. Ut purgentur
per te, pia, cuncta
facinora nostra
11. Nunc, semper
et per cuncta saecula.