De modo generationis corum quae pcr coitum vere non generantur, quae sunt quaedam ostrea conchilia.
Tempus autem nunc requirit determinare dispositionem coitus et partus animalium aliorum, sive ex coitu, sive non ex coitu generentur : et primo de his quae durae testae esse dicuntur inducamus. Iste enim modus non videtur omnino coire. Barchora vero quam nos purpuram vel muricem vocamus, qui est unus modus ostrei conchilii sic dictus, eo quod purpura suo humore coloratur : propter quod etiam murileguli in legibus vocantur hi qui hoc ostreum colligunt. Similiter autem hoc quod vocatur halzum, quod est aliud genus ostrei, conjungunt se tempore veris ad unum locum, et pariunt quiddam ex se producentes simile melli : sed non est ita tenue sicut mel, sed est sicut res quaedam coagulata quae facta sit ex testis ovorum aut ex ciceribus albis : et illud non habet viam apertam aliquam, et tamen barchora non generatur ex illo, sed sicut etiam alia animalia durae testae, crescit et creatur ex limo et putredine substantiae illius.
Et similiter omnino generat halzum : quoniam in principio veris, sicut diximus, parit quiddam simile melli, et deinde ejicit quidam mucilaginosum in terram : et ex illo generantur filii parvi ipsius : et hoc compertum est, quia saepius a murilcgulis sic inventi sunt antequam formae propriae acciperent complementum. Hoc animal a quibusdam Antiquis vocatum est coccus bis tinctus propter sui ruboris intensionem. Aliquando autem substantia quam ponunt, est similis racemo, quando est involuta in seipsa propter loci stricturam in quo projicitur. Genera autem hujus animalis sunt multa valde. Quaedam enim horum sunt magni corporis quae sunt in mari quod dicitur Chearceri, quod quidam dicunt esse Indicum. Quaedam autem sunt parvi corporis, quae sunt in halhunom juxta terram Indicam : et quae sunt intra mare, sunt magna pulchra, et flos tinctura) eorum ut in pluribus est niger : et quae sunt prope lapides et terram, sunt parvi corporis et rubei coloris. In parte autem meridiei versus tropicum Cancri sunt rubei, et colliguntur in vere : quoniam tunc incipiunt colligere quiddam, quod est sicut cera mollis, et in tempore ortus Canis, quod est circa medium veris se abscondunt, et tunc non pascuntur. Flos aut tincturae horum animalium est inter collum eorum, et membrum quod sequitur collum ex parte corporis eorum : ibi enim est humor qui vocatur flos ipsorum. Hoc autem animal applicat florem ventri suo cum tela quadam alba, in qua est flos ejus, et aliquando ipsum animal ejicit telam illam, et cum expresserit aliquis ipsam telam, non tingitur manus ejus per telam quae ejecta est, quia tunc flos periit. In tela autem illa est via quaedam similis venae, et in illa sola est flos, et residuum quod est in pelle, est simile alumini : et quoniam valde difficile est auferre testam, ita quod non abscinditur pellis dicta, et praecipue in parvis quae conteruntur cum suis testis, ideo frequenter effunditur humor in confractione concharum, A magnis au- tem melius auferuntur testae a flore, et tunc separatur collum a membro sequenti, quod experti macholon Graece vocant, eo quod flos est inter haec duo super membrum quod communi nomine venter sive stomachus appellatur. Murileguli autem student ut conterant eas vivas : quoniam si praemoriantur ante contritionem, ejiciunt florem, et ideo praeservant hoc custodiendo murileguli. Haec igitur sunt accidentia et proprie convenientia barchorae et halzum marinorum. Omnia enim haec genera coopertorium habent testeum a nativitate, et pascuntur emittentia inferius sub coopertorio membrum quoddam quod est in eis loco linguae. Et hoc membrum in barchora sive purpura est majus digito hominis, et per ipsum pascitur : et hoc est membrum adeo durum, quod per illud perforat testam halzum sive cocci, et comedit eum, Barchora autem et halzum fere durant in vigore per sex annos. Est autem et aliud ostreum quod Graece vocatur moron sive molym, ut quidam dicunt, et hoc parat sibi domos sicut sunt domus cerae.
Quoddam autem aliud genus est ostrei, quod labimtane vocatur, et hoc sustentatur in quolibet loco, ubi est limus et lutum : quia etiam ex limo et luto est principium suae generationis, et hoc apud nos proprie limax vocatur. Conchae autem quae colge vocantur et chimem et solinem et hactanem, sunt in locis arenarum, ex quibus suae generationis habent principium. Conchae autem quaedam virides quae lute vocantur, generantur ex lanugine quadam viridi, quae aliquando in locis invenitur arenosis. Et iste modus animalis est animal valde parvum, de quo dicitur quod custodit alia quaedam ostrea quibus adhaeret. Et quidam dicunt, quod hoc est quod vocatur barcorim, et dicunt quod est de genere cancri parvi : et si ostrea quibus adhaeret, amiserit ipsum, cito corrumpuntur. Et narravit mihi unus de expertis in talibus, quod est cancer parvulus valde per ligamentum quoddam alligatum ostreo inter concham,
et stat supra concham, quando pascitur ostreum praeservans ne aliquod animal intrans concham devoret ostreum. Cancer enim videns venire aliquod talium animalium redit in concham et tunc ostreum claudit concham : praeservat autem praecipue a polipo. Polipus autem sagacitate mirabili pede anteriori complectitur lapidem, et retro illum contractus absconditur, quem cum concha aperitur, intra concham ponit, ne claudi possit, et tunc intrat et devorat ostreum.
Universaliter autem sciendum est omne durae testae animal per se absque coitu generari in limo vel arenis, et diversatur secundum limi ex quo generantur diversitatem et arenarum : et quod ex limo generatur, dicitur generali nomine hastime. Quod autem generatur ex arenis, communi nomine suo vocatur urtica maris. Quod vero de genere concharum invenitur in fissuris lapidum, communi nomine vocatur ruma et palvane. Quod sonat conchas et testudines, et quod natat super aquas, communi nomine dicitur ostreum ladomem, hoc est, pecten, et a quibusdam vocatur vitta. Et omnes isti modi testarum crescunt cito, et praecipuo barchora sive purpura, et id quod vocatur hartacom : haec enim completur in uno armo.
Amplius autem cancri albi generantur intra testam animalis quod est dura) testae, et maxime in ostreo quod vocatur molym. In ostreo vero quod bice vocatur, generatur id quod dicitur ciobita, et sunt aliquando in eo quod dicitur hacthabom, et in eo quod lastane vocatur, et. non crescunt omnino, sed remanent secundum unam suae quantitatis dispositionem : et experti venatores talium opinantur hoc cum ipso animali generari.
Animal vero ostrei quod dicitur chactenem, uno tempore latet in arena, et non apparet sicut animalia quae se per tempus quoddam occultant. Astarym autem generantur, sicut diximus : sed ex specie ejus est quidam modus in pelago, et quidam alius modus ejusdem est in ripa, et tertius modus ejus est in luto, et quartus in arena. Adhuc autem quidam hujus a loco suo movetur, et quidam non. Illa autem quae moventur a loco suo, sunt sicut ea quae dicuntur celeti, quae Latine percelli dicuntur, et habent simile radicibus ex quibus crescit ex terra. Modus autem qui dicitur soliner, et qui vocatur thia, oriuntur sine radicibus : et tamen si moveantur a suis locis, moriuntur.
Animal vero marinum quod dicitur stella, est calidae naturae valde, et est testeum, et caro intus est parva, et testa durissima extra, et habet figuram stellae, et quando transglutit aliquod animalium parvorum minorum se, quantumcumque cito extrahatur de ventre suo, invenitur quasi bis sit coctum, hoc est, ac si sustinuerit duas bullitiones. Opinantur autem quidam, quod in mari quod vocatur Oriom, quod Rubeum mare vel forte verius Orientale vocamus, est modus hujus animalis magnus, et ejus adspectus est similis stellae formatae. Et isti modi praecipue sunt in Orientis partibus ad Meridiem regionis quae vocatur Karahe.