De ovatione et generatione eorum, quae sunt mollis testae, et malachie, et multipedum.
Animal vero quod vocatur mollis testae coit per mixtionem sexus, et impraegnatur sicut karabo, hoc est, locusta maris. Sunt autem in karabo ova per tres menses : et deinde ovat ea, et crescunt ova sua cum exeunt sicut vermes. Similiter autem accidit malachie. Ova autem karabo sunt rara, et dividuntur quasi in octo genera, quae conjuncta racemi praeferunt similitudinem : et in illa collectione ova majora sunt in medio, minora autem in parte inferiori : et quae minora sunt, intra ea sunt sicut grana milii : cum autem sunt in ipso animali, posita sunt in medio inter caudam ejus et pectus ejus. Similiter autem creatio coopertorium horum animalium est a nativitate : testa enim continens ea nascitur cum ipsis : et quia stricta sunt coopertoria, ideo non possunt retinere ova usque ad perfectam completionem. Sed crescunt aliquantulum extra animal sub cauda ipsius retenta in quibusbam testiculis qui sunt in domestico caudae. Quan- do autem vult emittere ea de corpore, emittit quidem inferius per viam quae ad anum ducit : sed latitudine caudae repercutit eadem super pellem cartilaginosam domestici caudae suae, et ibi continet ea. Cum autem emittit ea, exprimit ea quousque ponit omnia. Ad hoc enim pars cartilaginosa creata est, ut sit conveniens retentioni ovorum.
Sepia vero quae est de genere malachie, ponit ova sua in loca limosa, et nidificat in lignulis aliquid circa ova sua, et sedendo desuper incubat ea calefaciendo viginti noctibus, donec exeant et crescant animalia : et quod mirabile est, ex illis ovis infra quindecim noctes fit karabo : et ideo karabo in aliquo, sicut dicit Avicenna, assimilatur gusani, in hoc videlicet, quod ex alio animali in aliud nascitur : et haec est causa, quod piscatores venantur aliquando karabo uno digito minorem.
Adhuc autem foeminae horum animalium iterato impraegnantur antequam filii tantum compleantur, ita ut caudas elevando extendant : et quando completi fuerint, quod possunt caudas extendere ad natandum, ponit ova suae iteratae impraegnationis, et relinquit filios suos priores .
Animal autem hakarim vocatum, ponit postquam habet aetatem quatuor mensium. Karabo autem ponit ova sua in locis petrosis et asperis. Astaco autem ponit ova in locis lenibus et planis, sed non generantur in lutosis : propter quod in mari Bycon Graece nominato juxta civitatem Bernim vocatam, quod est planum et solidum, multa astaco generantur, et in hyemc quidem et vere sunt prope ripas : in aestate vero manent in pelago, quaerunt enim haec animalia aliquando calorem, et aliquando frigus. Animal autem hatraco dictum ponit illis temporibus ova, et ex illis saepe generatur karabo, eo quod karabo, sicut diximus, gusani assimilatur. Antequam autem impraegnetur, bonae, est carnis : post autem impraegnationem et ovationem est
malae carnis : et hoc genus animalis exuit spolium testae suae in vere, sicut serpens et cancer fluvialis, et hoc facit subito post ovorum positionem. Similiter autem facit cancer, et karabo. Omnes autem modi karabo sunt multae viae.
Malachiae autem generatur ex coitu, et ova ejus sunt valde alba et cum aliquanto tempore remanserint jacentia, efficiuntur sicut ova animalium dura) testae, gracilia videlicet, et mollia.
Animal autem quod vocatur multipes vel polipus, ponit ova sua in fissuris, aut in ro aliqua testea, aut in re profunda propter custodiam : et hoc assimilatur fructibus nucis parvae, sicut dictum est superius : et illa ova pendent a ca- pite nidi sui : et sunt tot simul, quod implent vas majus quam sit caput foeminae quae impraegnatur ex ipsis : et illa ova finduntur post quinquaginta noctes : et exit ex eis animal parvum multipes, et ambulat sicut aranea : et figura membrorum suorum non satis distincte adhuc apparet propter parvitatem : sed tamen tota ejus simul Addetur forma : et haec animalia cito corrumpuntur, et multis occasionibus, propter ipsorum debilitatem .
Horum autem omnium diversitatem generationis non est possibile scire : quia experti vix possunt tempora observare conceptionis et ovationis, et exitus pullorum horum animalium.
DE ANIMALIBUS