De diversitate nidorum et ovorum, et eorum numero, colore et figura.
Adhuc autem de generatione anima- lium loquentes, oportet etiam in isto libro determinare modum ovantium volatilium., et modum quo ovum mutatur in animal, et tempora quibus concepta semina in creaturas transmutantur : hoc enim specialem requirit determinationem praeter eam quam jam in praehabito libro de potentia generativa animalium fecimus.
Dicamus igitur, quod cum eo quod diximus in libro praecedente, oportet scire quod quaedam aves coeunt et pullificant omni tempore, si calidas habeant mansiones, et delicatum et abundans nutrimentum, sicut gallinae, et columbae : quoniam gallina ovat toto anno, praeter
quam in duobus mensibus tropicorum : et tunc etiam plures ovabunt, si affuerint eis duo quae diximus : sed plures retrahuntur in tropico hiemali propter frigus constringens vias et materias ovorum et spemiatum. In tropico autem aestivo, licet sit signum humidum quod est Cancer, tamen propter sphaerae arctitudinem et nimiam moram radii solaris circa idem, exsiccantur etiam humiditates, et abscinditur sperma in avibus, et animalibus pluribus : non enim habent ingenium impediendi caelestem effectum in corporibus suis, quemadmodum habet homo, quia haec caelestia praevidens, in se praevenit frequenter, et in aliis, et disponit corpora in contrarium : tamen in tantum praevalet in hominibus, quod mulieres parturientes in tropico hiemali vel alio simili frigore hiemis ex caelestibus causato, sunt in periculo vitae propter viarum constrictionem, et concipientes circa tropicum aestivum frequenter debiles pariunt propter parvitatem spermatis quod conceperunt. Quaedam tamen de numero gallinarum in aliquibus regionibus temperatis multa faciunt ova ante cubationeni, ita forte quod ponunt quadraginta et amplius ova. Cubantes autem aliquando ova foecuridiores sunt in ovando, quam non cubantes. Adhuc autem quaedam sunt gallinae quae Adriani regis vocantur, et apud nos dicuntur gallinae magnae, et sunt magni et valde longi corporis, et abundant in Zelandia, Hollandia, et fere ubique in Germania inferiori, ovant omni die et sunt malorum morum ad pullos suos : saepe enim interficiunt eos : et colores earum sunt diversi, sed apud nos frequentius sunt albae : multae tamen etiam sunt aliorum colorum : et pulli carum diu jacent sine pennis, et quaedam etiam gallinae domesticae propter abundantem pastum ovant bis in die. Quaecumque autem earum multum ovant, debilitantur et citius moriuntur. Palumbes autem et turtures et hujusmodi aves, bis ovant in anno in regionibus calidis vel tempe- ratis, sed in frigidis non ovant nisi semel. Columbae autem ovant decies in anno, et forte duodecies, sicut in priori ante hoc habito libro determinatum est. Amplius autem major pars avium ovant in vere, et sunt quaedam quae multa ovant ova, et maxime parvae aves : et sunt quae multoties ovant, sicut gallinae : sed omnes fere aves nobis notae curvorum unguium quae rapaces vocantur, sunt paucorum ovorum, praeter eam quae Graece kayandos, Latine sevelis vocatur : et hanc quidem Graeci vocant tenesim : h aec enim avis inter omnes habentes ungues curvos, ovat multoties, et pullificat ad minus quater : sed cuteg et harcoym frequenter non ovant in nido, sed super ramos conjunctos, et aliqua corpora humida supponunt ovis. Avis autem quae Gnaece darharcaria, Latine meroli vocatur : et est picus viridis cujus vocem et volatum multum observant augures. Similiter autem avis quam obarcham Graeci vocant, ovant in foramine terrae quod faciunt et constituunt rostris suis : aut forte factum inveniunt. Istae tamen aves in nostra terra nidum aliquando faciunt in cavernis antiquarum arborum putrefaclum. Similiter autem animal quod triangel Graece, et aulones Latine vocatur, facit nidum sicut hirundines ex lud in superiori altitudine arborum, et ponit et ordinat nidos consequentes sibi in acie, sicut etiam hirundines faciunt quae in superioribus murorum acies ponunt nidorum suorum. Acom autem qui est picus marinus inter alia nidificantia facit nidum intra corpora arborum in concavitate ipsa, ubi non timeat de pullis : et hic est picus varius, qui solo cognomine marinus vocatur, non quod in mari cibum venetur. Cygnus autem albus qui et olor vocatur, nidificat in domibus quando est domesticus, et in lapidibus juxta aquas : apud nos autem nidificat in paludibus inter herbas, sicut fere omnis avis aquatica. Animal autem quod radorym Graece vocatur, et est species quaedam picorum fere similis turdo,et hoc etiam in
Africa cacalim vocatur, nidificat super arbores non altas, sed in ramis terrae propinquis.
Adhuc autem in ovis avium magna est diversitas. Quaedam enim sunt dura, et quaedam sunt mollia facile fractiva, sicut ova gallinarum, et multarum aliarum avium. Dwra autem voco quae non. facile franguntur propter spissitudinem testarum suarum, sicut ova struthionum. Et quaedam ova sunt duorum colorum, citrinum habentia interius in substantia vitelli, et album extra, sicut fere omnia ova avium apud nos notarum. Quaedam autem sunt unius coloris tantum, sicut ova quorumdam reptilium. In quantitate autem vitellorum est diversitas in ovis avium : quoniam citrinum in ovis avium aquaticarum, sicut in ovis anatum et anserum et hujusmodi, fere duplum est ad citrinum quod est in ovis avium terrestrium, non in aqua,sed in ripa habitantium : ita quod comparatio fiat inter ova ejusdem quantitatis, quae etiam sint avium ejusdem quantitatis.
Adhuc autem ova diversantur in colore testarum : quaedam enim sunt albi coloris, sicut ova perdicum, gallinarum, et columbarum : et quaedam sunt viridia declinantia ad citrinitatem, sicut ova avium palustrium, sicut anatum, et hujusmodi avium : et quaedam sunt picta, sicut ova picarum et cornicum et passerum et ejus avis quae Latine meleagridis, Graece autem melagoydom vocatur, et ova carthailar, qui Latine iheagrldl vocatur. Avis autem ejus quae Graece foraydec, Latine autem fasianus vocatur, ova sunt rubea similia fere ovis milvorum.
Amplius autem ova diversantur in figura : quoniam quaedam sunt acuta, et quaedam sunt lata rotunda, et quaedam secundum duas extremitates suas habent utramque figuram, et in his prius exit ab ave latum rotundum, quia hoc versum est exterius, et posterius exit acutum, eo quod hoc versum fuit ad diaphragma avis : propter quod etiam illa extremitas est durior, et ex calore aliquantulum corrugata in ovis gallinarum.
Dicit autem Aristoteles, quod ova longa acuti capitis producunt mares avium : rotunda autem et habentia in loco acuti anguli rotunditatem, producunt foeminas. Et hoc est falsum omnino, et vitium fuit ex scriptura perversa, et non ex dictis Philosophi : propter quod dicit Avicenna, quod ex rotundis et brevibus ovis producuntur mares, et galli : ex longis autem et acutis ovis producuntur gallinae : et hoc concordat cum experientia quam nos in ovis experti sumus, et cum ratione : quoniam perfectio virtutis in ovo masculino aequaliter ambit, et continet extrema : sed ejusdem imperfectio in foeminino causa est quare materia diffluit longius a centro : calor enim alterativus et maturativus ovi est in ipso ovo, et fomentum quod parat avis, extrinsecus est adminiculans, quoniam in quibusdam calidis terris meridionalibus ponuntur ova gallinarum sub terrae superficie, sicut in aegypd : aegyptii enim complent ova sua ponendo sub fimo ad solem : et in civitate quae antiquitus vocatur Theoharom, fuit quidam bibulus, qui posuit ova sub culcitra calida, et dixit se posse continuare potum usque ad exitum ovorum : et hoc probant experimenta, quoniam gallinis volentibus incubare ova, sua ova ponuntur in vasis calidis, et superponitur stuppa calida, et lento calore fovente et non adurente extrahuntur pulli : et praecipue calore vitali alicujus animalis, sicut si in sinu hominis teneantur, aut si forte sub fimo calido ponantur, aut sub cineribus lente calefactis, aut aliquo hujusmodi.