De tempore quo aves ovant et fovent usque ad exitum pullorum.
De tempore autem fecunditatis ovorum hoc sciendum est, quod quando gallina cubat in aestate, citius finduntur ova ad exitum pullorum, quam in hieme. In decem et octo enim diebus fota finduntur in aestate, et in viginti quinque finduntur fota in hieme : et hoc attenditur secundum climata calidiora et frigidiora, quoniam in calidis citius, in frigidis autem exeunt tardius.
Attenditur autem in hoc et virtus stellarum : quoniam in temporibus aequaliter calidis citius exeunt solo ascendente, quam solo descendente.
Adhuc autem luna post solis ascensionem crescente citius exeunt, quam eadem descendente, quamvis in aliis omnibus paria sint tempora.
Amplius autem quando tonitrua fortia veniunt in hora cubationis, quae non agunt in sensum et auditum tantum, sed etiam commovent aerem, ita quod concutiant ova, corrumpuntur tunc ova ex commotione, et praecipue si jam in eis formati sunt pulli : hoc tamen secundum magis et minus nocet ovis diversarum avium : sed inter omnes aves magis dicitur nocere ovis corvorum, et ideo videntur anticipare tempus tonitrui, ovando et fovendo, ita quod semper videntur in Martio pullos educere. Videtur autem haec etiam esse causa, propter quam avis Diomedis, de qua supra diximus, fovet in hieme, et quaedam avium aliarum. Commotio enim tonitruit turbat praecipue humida et tenera, et facit in eis dislocationem et corruptionem, quamvis testam propter sui subtilitatem non inveniatur corrumpere. Animalia tamen quae ab Antiquis vocantur rabara et vuata, hoc est, se abscondentia, praecipue educunt pullos in aestate, et minus nocet eis tonitruus, quam aliis. Et quaedam illorum animalium, sicut dicit Avicenna, vocantur chychelinches, quae sunt aves compositae ex ansere et struthione, quae etiam in aestate pullos educunt.
In omnibus autem avibus foeminae semper magis inveniuntur circa ovorum custodiam, quam mares : quaedam tamen nullo modo custodiunt ea nisi per occultationem, nec inveniuntur fovere ea, sicut struthio, sed in loco calido ponit ea sub arena, ubi pulli per calorem solis vivificantur et exeunt : et ideo proverbium est, quod " duratur ad ova, quasi non sint sua : " haec enim avis exeuntes non pascit filios, quia per se statim nati comedunt, et fomentum matris non valeret eis, quia fere est sine plumis, et corpus pulli operiri non posset, et si operiret ipsum, pondere corporis gravaret. Quod autem dicitur visu fovere ova sua struthio, fabula est falsa : quoniam nihil cubat visu, sed forte raro incubans ad ipsa adspicit propter custodiam, et ex hoc vulgus imperitum puta quod visu foveat.
Amplius autem animalia inflativa quae inflatione et ventositate quadam ova concipiunt, et ideo inflativa dicuntur, et Graece vocatur zacorie, maxime ova veriti concipiunt in autummo flante vento austrino : hic enim aperit corpora avium, et humectat et fecundat. Et tempore au-
tem autumni abundat in eis sicca ventositas, et humor quidem concrescit calore venti austrini. Ventositas. autem movet eum, et extendit genitalia : et tunc excitatur libido, et praeparatur materia generationis, et formatur in ova.
Quaedam autem aves segregatae a maribus etiam ova venti faciunt in vere, quando recipiunt ventum austrinum calore et humore moventem ad naturam generationis.
Adhuc autem aliquando ad tactum manus supra anum, et per confricationem excitatur in avibus libido, quae attrahit materiam conceptus et formatur in ovum venti, sicut ex tactu mulieris in ore vulvae semen adducitur infecundum.
Aliquando etiam ova, quae ut ova venti concipiuntur, aliquando pullificant, quando post conceptum tactum fuerit a semine galli sive masculi. Contingit autem etiam ova ex coitu formata et concepta alterari ad sterilitatem ovorum venti, quando citrinum ad albumen per evaporationem caloris transmutatur. Ova tantum venti maxime ex vento concipiuntur in avibus. Rara enim corpora habent et aerea, et locum ani per quem concipiunt vento expositum : propter quod vento etiam moventur ad libidinem, et materiae generationis attractionem : sicut etiam mulieres vento austrino vulvas aperientes libidine coitus delectantur, et attrahitur eis menstruum. Fit autem hoc frequenter in avibus propter volatum et continuum caudae motum, propter quem eti am attrahitur semen ad matrices earum. Foeminae enim avium testiculos habent super caudam, et in exteriori corporis, sed mares habent interius in loco ubi aliis animalibus siti sunt renes.
Gallinae autem veteres praecipue ovant in principio veris, eo quod tunc calido humido frigiditas complexionis earum temperatur. Gallinae autem juvenes ovant in aestate, quando superfluus humor exsiccatur in eis. Ovant autem etiam in autumno.
Adhuc autem minoris sunt quantitatis ova gallinarum juvenum quam antiquarum, propter nutrimentum quod in juvenibus maxime transit in substantiam corporis.
Adhuc autem gallina multum ovans et non cubans ova, infirmatur frequenter et moritur, eo quod non abstrahitur ab ovando,et ex ipsa per nimia ova educitur subjectum vitae, Ea autem quae cubat, infirmatur quidem ex affectu pullorum, quod ostendit acumen vocis : sed tamen sanatur per restitutionem humidi vitalis in ipsa, ex eo quod interim non ovat.
Adhuc autem gallina post coitum excutit se cum horripilatione, eo quod in concupiscentia, transit per eam vapor faciens extensiones et alices in ea, sicut in homine quando languet desiderio coitus : quia concupiscentia pertingit ad sensibilia coitus, et tunc confricando se saepe paleam accipit in ore et reponit quasi nidum componens : et eadem est causa de osculo avium, quoniam non osculantur, sed vapore libidinis excitato ante completum motum coitus confricant se faciendo sibi et augendo coitus delectationem : et hoc idem faciunt etiam quando ovant, eo quod tunc semen interius tangit nervos et delectat. Sicut etiam mulier praegnans plus delectatur in coitu quam illa quae non est impraegnata, propterea quod semen conceptum movet nervos, et ideo quaerit confricationem : et ideo gallinae sedentes in nido saepe rostro convertunt paleas, et similiter faciunt aliae aves. Hac etiam de causa columbae quae calidiores sunt, tempore libidinis incurvant caudam ad terram, et trahunt eam supra terram, et ideo moventur ad invicem masculus et foemina. Anseres autem et anates tempore libidinis natant in aquam, eo quod frigidae sunt aves, et evaporaret ab eis calor coitus, si non restringeretur aquae frigiditate : cujus signum est, quia homo surgens et exponens se frigori, fortius movetur ad libidinem ad mulierem accedens, quam ille qui in calore jacuit juxta mulierem.
Adhuc autem multae aves valde leviter
concipiunt, sicut perdices ex semine vaporabiliter transfuso a mare in foeminam: propter quod aliquando cum foemina vertit anum ad masculum, et flaverit ventus a mare ad heminam, dicuntur concipere: ego tamen non credo quod illa conceptio foecundet, nisi forte ad ovum et non ad pullum : sed ad pullum exigitur receptio seminis in corporali humore transfusi. Quidametiam probantes, quod evaporativum semen perdix mas transfundat, dicunt foetorem excitari a perdicibus tempore coitus ex vapore seminis transfusi, quod vaporabiliter transfundi dicunt. Sed hoc non est signum nisi fallax quod inducunt. Omne enim animal faetet post coitum, et praecipue foemina : et hoc contingit ideo, quia calor coitus educit humidum, et multum corrumpit de ipso : et ille humor corruptus est, qui faetet : et ideo foetor ille est in genitalibus, quae vaporosa sunt membra, et est similis foetori sudoris, sed. acutior est in tanto quatum humidum seminale subtilius est humore sudoris ex parte passivi,et in tanto quantum calor coitus acutior est calore sudantis ex parte activi. Experta etiam probant non esse verum quod inductum est, quia perdices domesticas jam vidimus coeuntes sicut coeunt aves.
Adhuc autem vaporabilis exhalatio seminis non habet motum ad matricem foeminae, sed potius dilatationis quando exhalat a gallo perdicis, sicut et alia vaporabiliter exhalantia ex aliquo.