De gemellis ovorum, et de numero ovorum diversarum avium, praecipue gallinae, et columbae.
Inveniuntur autem ova avium e quibus exeunt gemelli, eo quod duas habeant gemmas et duo citrina, inter quae est tela subtilis. Sunt enim gallinae quaedam, quae quasi faciunt ova gemeilina, ita quod inventa est apud Macedones gallina quae decem octo fecit ova: et quando cubavit ea, ex quolibet eorum exiverunt duo pulli, ita quod sex et triginta produxit pullos ex decem et octo ovis. Et unus quidem gemellorum ovi frequenter est parvus, et alter magnus et perfectus : et multoties contingit parvum monstruosum fieri, vel utrumque : minor autem gemellorum fit monstruosus, eo quod virtus spermatis majoris fortius trahens corrumpit secundinas ejus,et aliquid forte materiae trahit ad seipsum. Cujus signum est, quia frequenter in aliquo membro deficit minor gemellorum. Uterque autem monstruosus efficitur, quando utraque trahendo dislocationem materiae facit in utroque : ex hoc enim contingit dispositio inordinata membrorum. Et jam in terra nostra apparuit pullus anseris, qui duplicis fuit corporis, et habebat duo capita et quatuor pedes, et quatuor alas : et conjunctio fuit in dorso, ac si esset dorsum unum : et quocumque verteretur, erat ac si anser unus alterum portaret in dorso, ita quod dorsa verterent ad se invicem : quod accidit ex raptura secundinae quae distinguere debuit unam gemmam ovi ab altera parte dorsi: et omnia alia membra erant integra, et salva, eo quod in formatione avis in ovo membra capitis et pedum et alarum convertuntur ante et non ad dorsum. Quaedam autem gallinae habent quasi in proprietate naturali facere hujusmodi ova duplicium gemmarum: et illae sunt quae habent matrices longas et largas, quae moventur in receptione seminis galli. Motus enim matricis facit spermatis divisionem : et tunc aut duo ova, aut unum duplicis gemmae concipiunt. Sic igitur se habet de ovis gallinarum.
Omnes autem aves quae vicinantur naturae columbarum, sicut columba, turtur, palumbae, et columbae quae cavemarum dicuntur et nigrae sunt aliquantulum et in arboribus habitant, non ovant nisi duo ova, et raro tria sed tertium frequenter corrumpitur. Turtures autem et palumbae ovant bis in vere : et si corrumpantur aut auferantur aliquando ova secunda, tertio aliquando ovant. Alia autem genera columbarum ovant multoties in anno, sicut diximus superius.
Amplius autem major pars generum avium ovare incipiunt post aetatem unius anni : columba tamen nata in Aprili vel ante incipit ovare in autumno ejusdem anni, si fuerit locus calidus, et copiosa habuerit pascua. Nec est avis quae pullificet sine ovis, licet aliquando non videantur ova quarumdam avium : aut forte propter occultationem, aut forte propter paucitatem earum. Columbae autem ut frequentius simul pullificant marem et foeminam : et quando ovant primo, ut frequentius ovant ovum mascu-
linum, et sequenti die foemininum : et quando exeunt ova, ut frequentius primo die exit masculinum, et sequenti die femininum, vel citius, sed tamen post masculinum propter calorem majorem qui est in masculino quam in feminino. Adhuc autem columbus cubat ova de die frequentius, et foemina de nocte. Et primum quidem ovum in utero completur in septem diebus, et postea fovetur per quatuordecim dies, qui sunt dies viginti et unus : et tunc finditur ovum, et exit pullus. In fissura autem ovi primo quidem columba parvula in ovo existens penetrat testam anteriori rostri sui, ita quod testa ibi elevatur ad quantitatem grani tritici, et postea dividit eam in duo, et exit pullus. Postquam autem exiverint mas et femina, parentes calefaciunt eos simul divisis temporibus : sed tamen femina magis sollicita est de eis quam mas, sicut et in omnibus aliis animalibus.
Columbae autem aliquando ovant decies in anno, et aliquando cubant undecies, et aliquando duodecies in calidis locis, sicut est aegyptus : et de hoc diximus satis in antehabitis. Masculus autem columbae frequentius coit post unum annum. Aliqui tamen dixerunt turtures et columbas nigrescentes, quae vehicae dicuntur, coire post tres menses : sed hoc rarissime contingit, et in his solum quae ante tempus vernum vel in principio veris procreantur. Communiter etiam tempus impraegnationis in generibus columbae similibus est quatuordecim diebus a prima ovi conceptione usque ad completam ovationem amborum ovorum. : et cubant tunc per dies quatuordecim, et pulli complentur ab exitu ab ovo usque ad completionem alarum et volatus in quatuordecim diebus, ita quod extunc difficulter capiuntur. Dicunt autem quidam columbas cavernales quae nigriores sunt et minores omnibus columbis, vivere per quadraginta annos. Sed compertum est apud nos columbam vivere per viginti annos : et raro vivit ultra hoc tempus. Columba autem quando complet pullos, ovat iterum, ita quod inter unam ovationem et aliam sunt triginta dies : quia aliter non posset ovare singulis mensibus, sicut superius determinatum est.