De ovis piscium, et quae sit natara embryonum generatorum in ipsis, et praecipue de his quae generant animalia et concipiunt ova, et de marinis animalia generantibus sibi similia.
His autem habitis, de aliis transmutationibus ovorum natatilium secundum eumdem modum est determinandum. Diximus autem in praehabitis, quod omnes pisces ovant praeter genera ceterum et delphinorum, et quaedam genera aquaticorum quae delchon Graeci dicunt, quae Avicenna vocat lupos marinos : qui quidem ova concipiunt : sed ante exitum ex utero, aperiuntur in eis ova et pariunt animalia. Horum autem genera nos in antehabitis prosecuti sumus, ubi locuti sumus de matricibus ovanlium marinorum.
Omnes autem pisces praestant ex se nutrimentum generationi piscium in ipsis ovis, sed non nutriunt eos post generationem sicut aves. Videtur tamen Aristoteles dicere, quod omnes pisces nutriunt pullos suos praeter ranas. Sed hoc non est compertum in piscibus qui sunt apud nos, nisi intelligatur de illis qui ovant in utero et pariunt animalia ex utero : hi enim nutriunt pullos suos sicut illa quae pariunt animalia, sicut cetus et delphinus et cochi.
Matrices autem piscium diversificantur, sicut superius determinatum est. Matrices enim aliquorum piscium superius duo habent capita ad utrumque latus porrecta : sod ova sunt descendentia ad.
partem inferiorem a locis exitus eorum. Matrices autem ejus quod vocatur celeli, assimilantur matricibus gallinarum in
positione ovorum : quoniam in nullo illorum inveniuntur ova prope diaphragma, sed. potius creantur super spondiles dorsi ipsius, sicut creantur in gallina : et ab isto loco creationis suae, descendunt deorsum.
Ova autem piscium omnia videntur esse unius modi in colore humoris qui est in ipso : quia color humoris omnium videtur esse albus, et non citrinus. Quando autem elixantur ova piscium, mutantur ad. citrinitatem, et quorum etiam in primis citrina esse videntur : sed humor expressus albugini videtur esse similis.
Inter anatomiam autem generationis ovorum piscium, et anatomiam ovorum avium ex ovis, est differentia in uno, quia in transmutatione generationis ovorum in pisces, non est altera duarum venarum quae a corde extenduntur. Non enim est in eis illa quae ad telam exteriorem in ovis avium extenditur, quam quidam male vocant umbilicum, eo quod sanguinem defert ad exteriora : sed in illis est illa vena quae proportionatur illi quae in avibus venit ad citrinum : quia illa sugit nutrimentum, ex quo fiunt supplementa membrorum. Generatio igitur pulli piscis incipit a capite acutiori ovi, sicut et generatio avium, et sicut in avibus ita et in piscibus extendunt se viae a corde primo ad caput et ad oculos : et primo in eis apparent partes superiores magnae, et in quantum creverit pullus, tantum diminuitur de albo, eo quod incorporatur membris radicalibus pulli, et in toto privatur quando in toto generatio et formatio sunt completae, et pulsus cordis quem quidam vocant anhelitum, per venam pullatilem continuatur cum inferiori parte ventris portans pullum et vitam ad partes inferiores : et dum pulli sunt parvi et incompleti, habent tales venas quae vice umbilici sunt, longas : et postquam crescunt et complentur, abbre- viantur et contrahuntur in. corpus versus cor, sicut dictum est de avibus. Pullus autem et ova sunt intromissa et involuta in tela sicut ova et pulli avium : et illa est sicut dura mater : et ideo intra istam est alia quae continet pullum, et nihil aliud est cum ipso : et intra istas duas telas est humiditas rejecta in creatione pulli.
Adhuc autem pullorum piscium in ovis formandorum cibus est in ventre matrum, sicut et in avibus : et ideo oportet ovum piscis esse compositum ex humore duplici, quorum unus est ex. quo fiunt radicalia membra, et secundus ex quo sicut ex cibo fiunt supplementa, quibus implentur vacuitates radicalium membrorum, licet in ovis piscium secundum visum non sit nisi albus humor, et nullum citrinum appareat in eis.
Per anatomiam autem jam scivimus, quod matrices piscium diversificantur : quoniam quaedam sunt matricum piscium quorumdam galedoli dictorum, hoc est, caninam naturam habentium, quando illa genera alba sunt, hoc est accidens proprium, quod ova eorum creantur in medio matricum suarum secundum latitudinem medietate accepta prope sponclilia dorsi, sicut fit in piscibus qui marini canes vocantur : et quando ova fuerint multiplicata, descendunt inferius, et matrix eorum secundum longitudinem divisa est in duas partes, quasi in duas cameras : et in matricibus istorum canum, et similiter in matricibus eorum quos galedon vel galedoli vocavimus, sunt interius sicut duo coni mamillarum albarum, et sunt positi sub diaphragmate ad modicum spatium : et nisi fuerit hoc animal praegnans, non possunt inveniri isti duo coni mamillarum. Canis autem marinus et piscis qui vocatur matides, habet corticem testeum in ovo suo : et in medio illius corticis est humiditas quae est sicut humiditas alterius ovi corticem talem non habentis : et quando transmutatur ovum ad speciem et figuram pulli, viae venales quae inveniuntur in ovis istis
testeis, sunt sicut viiii extensi per ovum.
Testae autem quae sunt in ovis canum qui dicuntur fabranes, et canum qui dicuntur galanos, finduntur, quando exit pullus ex eis : et similiter fit in eo quod dicitur matides et in animali quod dicitur hacanidem galaon : haec enim habent ova juxta diaphragma super mamillas de quibus diximus, et exeunt ex ipsis quando descendunt, et tunc fiunt ex eis pulli.
Similiter autem est de vulpibus marinis, et de generibus tortucarum illarum quae lenes vocantur : haec enim omnia ova sua habent in medio matricis sicut canes, et deinde procedunt ista duo ova ubi sunt formata ad duas partes matricis inferius, et ibi. finduntur, et exeunt ex eis animalia parva habentia umbilicos longos prope matricem, ita quod matrici videntur adhaerere : et ideo cum fi.ndi.tur ovum, in exitu pulli putatur a quibusdam quod pullus formatus sit in matrice, sicut formantur pulli quadrupedum generantium sibi similia : umbilicus enim eorum est longus, et continuatur cum inferiori parte matricis, sicut in quadrupedibus.
Hepar autem talium animalium est versus medium umbilici eorum, et capit cibum per umbilicum, quando destituta est humiditas cibalis ovi post fissuram ejus in matrice : et quilibet quidem pullus ex ovis natus, habet secundinam. propriam continentem se, et quaelibet specialis humiditas etiam habet secundinam propriam sibi deputatam, sicut in quadrupedibus : et dum pulli sunt parvi in ovis, porrigunt capita sursum, et completi vertunt ipsa ad imum, quia ille est aptior exitus.
Contingit autem secundum dispositionem naturalem, quod mas formatur in dextro matricis, et in sinistro foemina. Sed aliquando aliquo accidente contingit marem formari an sinistro et faeminam in dextro. Aliquando etiam in eadem parte matricis inveniuntur aliquando mas et foemina simul, eo quod plurima sunt accidentia, quae operantur sexuum discretionem in piscibus et quadrupedibus. Quaecumque autem istorum animalium habent instrumenta interiorum ad digestionem pertinentium magna, habent etiam hepar magnum, et per consequens omnes venas sanguinis habent magnas.
Ova autem animalis marini quod vocatur celeon, sunt prope diaphragma, et sunt pauca, et magna : et est quoddam genus simile illi quod habet ova multa et parva, et inveniuntur sub locis ovorum in eis pulli multi : et ideo putant quidam, quod pisces hi coeunt et ovant et pullificant omni mense, et quod ideo ova creantur in eis ante perfectum exitum pullorum : sed non est verum, sed. causa est, quod non omnes pullos simul pullificaiit, sed prius ova et pullos multis vicibus successive generant, licet hoc faciant uno tempore communi puililicationis eorum. In his autem eisdem animalibus quaedam ova jacent in profundo matricis, et ibi maturantur et complentur in pullos.
Id autem hujus generis quod galea vocatur, extrahit suos pullos proferendo eos extra et de nido, et post partum ipsorum appropriat eos iterum sibi, et providet eis, et ducit eos. Quoddam autem hujus generis quod vocatur Graece barachi, Latine autem a quibusdam vocatur torpedo, facit similiter quidem de pullis partis, sed habet plures pullos, ita quod. Antiqui testantur se vidisse multos torpedines, quorum quilibet habuit octoginta pullos. Duo autem animalia sunt hujus generis, quorum unum vocatur atarotom, et alterum chaleon, quae faciunt filios valde spinosos, et ideo eos in interiori suae matricis proferre non possunt. Adhuc autem piscis quem Graeci tarageri, nos nimbum vocamus, et batos quem nos vocamus passerem : et sunt ambo genera piscis quom pleydis vocamus, et sunt pisces lati et ampli. Non possunt autem isti reddere pisces suos ex interiori suo propter duritiem caudae ip-
sonim quae laederet matricem. Similiter autem nulla species ranae omnino reddit pullum suum in interiori uteri sui propter magnitudinem capitis et asperitatem spinae suae, quam matrix sustinere non posset.
Amplius autem communes masculi piscium tempore luxuriae habent vias plenas semine, ita quod etiam exterius videtur currere semen ex ipsis per anum : et istae viae seminis dividuntur in eis in duas partes, eo quod semen suum habent in tela dicta sicut est matrix habentium ova, et incipit divisio telae illius a pariete superius, et pertingit ad porum ani, per quem semen emittitur. Et ibidem est vena magna quae a corde dirigitur ad inferiora ad locum ubi incipit telae divisio. In tempore autem generationis ovorum sunt matrices manifestae in ventribus ex tumore ovorum, et similiter propter tumorem seminis manifestantur viae seminis in ventribus masculorum, quae ambae latent in tempore castitatis quando neque foeminae ova neque masculi semen habent.
Amplius autem diversitas est in viis spermatum, quando viae masculorum in piscibus frequenter cum dorso continuantur. Viae autem foeminarum sunt levis motus ad ejiciendum ova, et sunt conjunctae cum quadam vena subtili ventris : et omnia ista facilius apparent in anatomia quam jam descripsimus.
Geleti autem ut frequentius generat in quibuslibet sex mensibus, et astaron generat multis vicibus, eo quod iste modus est etiam quaedam species generis quod galeon vocatur, quod generat in anno uno bis, et incipit in mense Martio coire : et similiter omnes alii galeon bis in anno generant, praeter id solum quod carnem vocatur, ille enim solus modus istius generis semel in anno pullificat. Adhuc autem quidam modus galeon. pullificat in vere. Ille autem qui vocatur raboni, pullificat in autumno circa tempus quo occidunt Pleiades occasu chronico, et hoc est quando sol est circa finem
Librae, quia tunc oriente solo occidunt Pleiades, quae sunt in fine Arietis, et in illo tempore pullificat pullum suum ultimum, et forte primum pullum facit in vere : sed ultimus autumnalis pullus est pinguis corporis valde. Porca autem pullificat in autumno, et praecipue porca maris. Geleti vero exit a profundo maris, et pullificat prope terram, et hoc facit propter calorem, et ut auferatur timor quem habet de pullis ex tempestate maris. Numquam autem est ausus piscis, qui coitum faceret vel tentaret cum pisce alterius generis. Tamen quidam putant, quod sic coeunt pisces vocari depatom et rabbat annum : et invenitur quidam piscis dictus Graece rynobadn, Latine autem scatina, cujus caput et membra interiora sunt similia membris batorn, quem Lomdarcii passerem, nos autem pleydis vocamus : et est species quaedam pectinis, et posteriora sunt similia membris piscis qui dicitur rabim in Graeco, quem in mari Anglico et Germanico raycam vocamus, et habet caudas : et hoc creditur contingere ideo quod generatur ex permixtione seminis illarum duarum specierum piscium. Genera autem galeon et galeosim, est sicut si generetur ex permixtione canis et vulpis marinorum, et pisces lati et ampli sicut barachi, quem drpedinem supra vocavimus, et ille qui vocatur baron et taragon, generantur, sicut diximus, ita quod prius ova concipiunt in se, et postea proferunt ovo fisso piscem. Delphinus autem et balena et omnes modi cochi, qui est vitulus vel hos marinus, qui non habent branchos per quos vomant aquam, sed habent membrum anhelitus per quod inspirant, non ovant, sed. ex utero generant animalia sibi similia. Hoc autem quod Graece tristom, Latino autem pristis dicitur, et in mari Indiae reperitur, et omnia genera vaccarum marinarum non sunt inventa, ita quod ova haberent in se ipsis, sed subito generant post conceptum, et quando complete formatus est partus, tunc enituntur eum extra uterum sicut ho- mo, et aliud animal generans sibi simile.
Delphinus autem in majori parte generat unum, et ad plus duos, et similiter balena et cocave qui Latine iyrsio vocatur, et dclphino parvo multum assimilatur, licet non sit ejusdem speciei cum ipso. Tyrsio autem dictus praecipue in mari Bosphoros invenitur, quod mare harim Arabice vocatur. Differt autem a dclphino in hoc, quod minor est eo et caelestis coloris, cum delphinus sit niger. Sunt tamen multi qui tyrsium de genere dicunt esse delphinorum. Jam autem visum est, quod utrumque horum generum similiter dormit, ita quod organum respirationis extra aquam extensum fuit. Utrumque etiam horum generum habet lac et lactat foetus suos et cubat eos dum sunt parvi. Et propter omnia haec putantur esse unius naturae : sed pulli delphinorum cito crescunt, et in perfecta magnitudine complentur in decennio : et tempus impraegnationis eorum est decem mensium. Tempus autem partus eorum est in aestate, et raro in alio tempore, et ambulat etiam natando sub pelago, et est proprium delphinorum longo tempore sequi pullos suos, et esse longae vitae. Jam enim expertum est delphinum vixisse per centum et triginta annos, et alium per centum et viginti, et sciebatur hoc per amputationem caudae eorum in juventute. Et hoc animal valde diligit pullos suos. Cochi autem quod Latine est vitulus marinus, aliquando manet in mari, et aliquando manet in terra, eo quod non branchis trahit aquam, sed inspirat et dormit sicut delphinus, et parit super terram prope aquam. Sed tamen major pars mansionis ejus est in aqua : propter quod etiam inter marina connumeratur, et generat animal ex utero suo, et foetus ejus exit cum secundina ex ipso, sicut in animalibus generantibus sibi similia, sicut ovis, et similia. Parit aut unum aut duos aut tres ad plus, et habet mamillas, et parit omni tempore anni sicut
homo : frequentius tamen pariunt ante vernum tempus, quando est principium partus caprarum, et quando laetus suus est duodecim dierum, tunc evocat eum a terra ad mare multoties in die, praecedendo eum, intendens foetum assuefacere mari : et nequit bene ambulare, eo quod non bene sustentetur a pedibus, eo quod ossa sua de natura cartilaginum sunt, et sunt pingues valde : propter quod etiam graviter interficitur, nisi vulneretur in maxillis juxta tempora, eo quod duram et spissum est corpus ejus. Vox autem sua est sicut tauri, et in sua foemina invenitur virga, quae est collum vesicae sicut innatum quoddam marino etiam invenitur, et residuum vulvae et matricis etiam invenitur in ipso sicut in muliere.
Haec igitur est generatio marinorum tam intra se quam extra se ex ovis generantium.