De regimine coitus ei impraegnationis et
partus animalium quadrupedum. Animalium etiam quaedam genera duces et recdres sibi datos sequuntur : quoniam pasdores ovium in quolibet grege rectorem unum aut plures ponunt, quibus campanas alligant: et cum pastor nominat hos rectores nominibus propriis, appropinquant ei. Haec autem nomina ab infantia consueverunt audire a pastoribus. Oves autem quae sunt in partibus calidissimis prope aethyopiam, vivunt per quatuordecim annos, aut quindecim : et caprae illarum regionum vivunt per decem annos, aut undecim. Oves autem et caprae frequentant coitum per totam vitam : quia vita eorum non adeo prolongatur, quod exsiccetur humidum seminale in ipsis, aut quod exstinguatur movens ad libidinem calidum. Et aliquando pariunt gemellos si cibum habuerint convenientem, maximo si aries aut caper talis sit naturae in abundantia spermatis, quod gemellos consueverit generare : et si mater similiter hanc consuetudinem habuerit ex abundantia humiditatis et motus matricis in delectatione concubi- tus. Quaedam etiam ovium et caprarum gignunt mares, et quaedam foeminas :
contingit enim aliquando, quod si impugnentur stantes contra impetum venti septentrionalis, generabunt mares : et si vertantur in coitu contra meridionalem ventum, generabunt foeminas, propter evaporationem caloris spermatis per poros coeuntium, quos restringit Aquilonis frigiditas. Ovibus autem illis quae duabus divisis vicibus coeunt, consueverunt pasdres industrii posteriorem concubitum retardare, eo quod foeminae non exspectant masculos in concubitu, donec descendat semen masculi : sed statim ubi suum descenderit semen, abjicit marem, et ideo impediunt pastores foeminas, ne duabus vicibus in coitu masculus et foemina emittant, sed simul : tunc enim valebit conceptus : ex industria enim pastorum multum variatur laetus ovium, ita quod illae quae consueverunt facere mares, faciunt foeminas, et e converso : et fiunt foetus earum aliquando nigri, aliquando albi: et hoc indicatur in coloribus venarum sub lingua arietis aut ovis existentium, quoniam si illae venae in parentibus sint albae, albos facient foetus : et si fuerint nigrae, nigros foetus efficiunt : et si fuerint variae, varii foetus efficiuntur: etsi fuerint rubeas, facient fulvos et rubeos. Oves etiam potantes aquam salsam, anteriorant concubitum. Sic igitur se habet de regimine ovium.
Pastores autem capris duces et rectores non ponunt : quoniam sunt naturaliter velocis et levis discursus, et non sequuntur unum. Dicunt autem expertiorcs pastores, quod quando in aliquo anno oves antiquae determinato tempore frequenter moventur ad coitum, est significatio profectus ovium et anni fertilitatis, eo quod non incitarentur determinato tempore, nisi utiliter temperate se habentibus signilicatoribus ejusdem armi. Si autem in eodem tempore determinaato moveantur ad coitum juvenes et non senes, est signatio pestis super oves et super alia animalia, quia intemperies signi-
fieatorum anni calorem complexionalom incendit et consumit humidum vel corrumpit ipsum.
Canes autem sunt valde multorum modorum plus quam aliqua alia nota species animalis. Canis vero altus retro in lumbis strictus et magnus in pectore ante, qui lcporarius vocatur, coire aliquando incipit octo mensium existens. Quidam autem canum coeunt quando crus ad mingendum elevare incipiunt, et foemina canum quidem frequenter concipit aliquem natorum ex uno saltu. Catula etiam leporarii per sexaginta dies impraegnatur, quod tempus est sexta pars anni solaris : et forte impraegnatur uno aut duobus aut tribus aliquando plus aut minus dicto tempore, et filii ejus non aperiunt oculos, sed quasi caici sunt duodecim diebus, et incipiunt saltari foeminaae secundo post partum sexto mense, et forte citius quando abundat cibus ejus conveniens. Quaedam autem catularum duobus et septuaginta diebus impraegnantur, quod est quinta pars anni, et filii istarum erunt quasi caeci per dies quatuordecim. Quaedam autem per tres menses impraegnantur, quod est quarta pars armi, et filii istarum quasi caeci stant diebus decem et septem. Catulae autem aliquando menstruant per reditum septem dierum: et hujus signum est, quod in tempore illo apostemantur ora exteriora matricum earum., et tunc propter laesionem vulvaruiii non appetunt coitum. Post partum autem catulae ejiciunt humiditatem grossam multam phlegmaticam, et ideo macrescunt post partum. Lac autem invenitur in canibus ante partum per quinque dies, et in quibusdam aliquando per septeni : sed lac quod est post partum earum, est conveniens. Gatulae. autem leporarii post coitus conceptum habent iac post triginta dies, quod primo est valde spissum et postea subtiliatur. Lac autem canis generaliter est spissius omni lacte praeter lac corporum et leporum.
Signa autem pubertatis canum quando aetatem habent coeundi, sunt determinata
sicut signa hominis : quoniam mamillae catularum tunc tumescunt, et invenitur tunc apparens cartilago, quae est in inferiori pectoris earum : sed hoc difficile est cognoscere, nisi ab eo qui exercitatur in talibus, quoniam haec significatio non. est valde manifesta visui. Haec autem signa non accidunt maribus, sed potius habent signum potentiae coeundi., quod elevant plus crus in mingendo. Hoc autem post sex aut octo menses ut in pluribus facere consueverunt, et universaliter postquam vigor eseunt coeundi potentiam. Omnes autem foeminae omnium diversitatum canum sedent, hoc est, ac si sedere velint, se disponunt quando mingunt : quaedam tamen catula visa est elevare crus in mingendo, eo quod multum habuit de calore masculo et siccitate. Canis autem aliquando generat duodecim filios : sed ut frequentius generat quinque vel sex : ego tamen vidi catulam proferre simul decem et novem, et eadem alia vice protulit decem etocto, et tertia vice protulit quatuordecim. Et erat nigra magna corpore, et erat de genere canum qui mas tini dicuntur. Jam etiam saepe visum est, quod catula aliqua non peperit nisi unum solum, et hoc accidit parvis valde catellis qui sunt in sinibus dominarum nutriti, quia in uteris suis plures tenere non possunt, et cum plures concipiunt, frequenter moriuntur.
Leporariae autem ut in pluribus ad. plus octo parere consueverunt. Dum vivunt autem hujusmodi canes, semper quasi coitu utuntur. Proprium autem habent leporarii masculi, quod magis possunt saltare foeminas post laborem quam in quiete, nisi sit labor immoderatus : et hoc ideo est, quia corpora eorum sunt magna, et humiditas eorum dissolvitur et calefit per motum, et tunc moventur ad libidinem. Est autem vita maris leporarii ut frequentius decem anni, et vita catulae ejus duodecim anni, propter hoc quod minus laborat. Major autem pars canum aliorum per quatuordecim vivit annos : invenitur tamen aliquis vivere viginti an-
nis : et ideo bene dicunt Homerum dicere in hoc, quod cani ad octo dedit vitae annos viginti. Quod autem mares leporariorum minus vivunt quam foeminae eorum, propter laborem est, ut diximus : et hoc aliis canibus non accidit, qui non ita exercitantur ad cursum post feras silvestres : in aliis enim non ita assidue currentibus ultra vires mares plus vivunt quam foeminae. Canes etiam non ejiciunt dentes nisi illos qui canini vocantur, et locum obtinent culmorum : hos enim uno modo ejiciunt et mas et foemina post quatuordecim menses : et ideo quidam opinati sunt canes dentes non ejicere : alii autem opinati sunt quod ejiciunt omnes, et neutri sunt veritatem opinati, quia non ejiciunt nisi culmares, sicut diximus. aetas etiam eorum per dentes cognoscitur : quia juvenes canes habent dentes albos, sicut etiam in antehabitis libris diximus, et sunt acuti valde dentes juvenum. Senum autem dentes sunt fusci et obtusi consumpti in ossibus quae rodere consueverunt.
Amplius autem in uno solo concubitu taurus implet vaccae matricem : sed saltus ejus super ipsam est gravis, eo quod. oportet foeminam incurvari, et hoc maxime tauris accidit qui in aetate sunt deficiente. Foemina autem vaccae aliquando per viginti dies continue desiderat coitum. Tauri autem antiquati una die super unam vaccam non saltant multoties coeuntes nisi magna quiete interposita. Juvenes autem una cum eadem vacca coeunt muldties, et aliquando cum pluribus coeunt una die : aliquando etiam pugnant tauri pro vaccis : et qui vicerit, saltat foeminam. Cum autem debilitatus fuerit propter multitudinem coitus, redit is qui prius victus fuerat, et pugnat iterato contra victorem : et qui tunc iterato vicerit, saltat iterato foeminam. Tauri autem et vaccae coitu quidem utuntur immaturo semine post unum annum vel forte post octo menses : sed tempus conveniens coitui eorum et partui maturato jam semine, est post biennium, aut etiam tri- ennium. Tempus autem impraegnationis vaccte est per novem menses, ita quod parit in decimo : propter quod quidam opinantur vaccas impraegnari per decem menses : et si pariat ante hoc tempus, non vivet partus, eo quod suae ungulae non sufficienter indurantur et complentur. In majori autem parte vacca parit unum aut forte duos et raro tres : et vita vaccarum ut in pluribus est quindecim anni: et ad. eamdem aetatem etiam tauri non castrati perveniunt. Quando autem castrantur, vivunt aliqui eorum per viginti annos et pius, si corpora habuerint fortia, et non multum elaborata. Tauris autem et universis boum armentis a pastoribus ponuntur rectores sicut et ovibus : et illi quando minantur a pastoribus, vivunt diutius propter meliora pascua quae accipiunt. Taurus autem terminum habet suae juventutis quando est in aetate quinque annorum, et tunc accipit consiccari. Ex hoc etiam bene dixit Homerus taurum in robore suo quinque annorum esse dicens. Mutat autem dentes taurus post duos annos : sed. non omnes ejicit simul, sicut nec equus : et quando accidit ei morbus in pedibus, non ejicit ungulas sicut facit equus, sed mutantur pedes in figura ungularum valde.
Vacca autem post partum aliquantulum habet lac bonum : sed ante partum non habet lac nisi forte modicum.
Adhuc autem cum primum lac quod conjunctum est partui coagulatur, efficitur sicut lapis si cum aqua in coagulatione misceatur.
Adhuc autem vacca puella unius anni non copulat se cum masculo ad concubitum, nisi secundum miraculum quod attendunt augures et aruspisces : hoc enim nimiam futurorum figurat immutationem. Accidisse autem jam dicitur, quod duae vaccae aetatis decem mensium conjunxerunt se anibae masculis ad concubitum. Major autem pars vaccarum copulare se consuevit in mense Augusto, vel parum post in mense Septembri: quae-
darii tamen etiam in autumno impraegnantur. Quando autem plurimae vaccarum impraegnantur, et omnes foecundae multos pariunt foetus, dicunt esse signum hiemis futurae valde pluviosae : siccitas enim animalis non tam universaliter abundaret humore naturali, nisi jam anni significatores pro majori parte et majoribus virtutibus ad. humorem moverent et hujusmodi: et hujus divinationem dicit Ptilemaeus in Centilogio a secundis stellis esse acceptam et certissimam esse. Taurus autem maturo semine incipit coire post duos annos et similiter vacca, ut diximus : et ante hoc tempus sunt filii eorum parvi et pauci et debiles.
Equus autem rectorem non sustinet, sed post tres annos maturo semine coire incipit : et in hac aetate boni erunt filii sui semper usque ad viginti annos. Equus autem magnus quem johar Arabes, nos dextr arium vocamus, impraegnatur per undecim menses et parit in duodecimo. Equus autem implet matricem foeminae non determinatis diebus, sed aliquando facit hoc uno, aliquando autem duobus, et aliquando tribus, aut pluribus. Asinus autem saliens, velocius ejicit sperma quam equus. Coitus etiam equorum non laedit equas, sicut vaccas laedit coitus taurorum : sed equi et equae plus aliis animalibus praeter hominem diligunt coitum propter cibi abundantiam, et complexionis calorem et humorem : et coire incipient equi juvenes ante tempus determinatum, si habuerint cibum bonum Equus etiam in majori parte habet unum foetum : aliquando tamen generat aut duos equos, aut duos mulos. Et etiam de proprietatibus equae est, ut dicit Avicenna, pede aut coxa aliquantulum recalcitrare, quando est in desiderio coitus, et illa calcitratione aperit vulvam et capit ventum meridionalem aut septentrionalem intra uterum, et delectatur in illo forti delectatione, ita quod veridicus senex in terra quae dicitur Arabice Dealtufa, quae est insula quaedam, narravit Avicennae quod equa Arabica ibi conce- pd vento, non cessavit currere ex desiderio coitus donec pervenit ad fines insulae, et tunc cucurrerat per octo leucas. Dicit etiam Avicenna, quod equarum luxuria minuitur, quando praeciduntur eis capilli, quasi motus capillorum in cauda et jubis faciat eas ludere et luxuriari. Ego autem vidi mulierem libidinosam quae mihi ore suo dixit, quod similiter se vend exhibuit, et multum delectabatur in concepti ventu intra uterum suum.