De differentia animalium penes mansiones eorum in aqua vel in terra.
Est autem praeter hanc quae dicta est, animalium diversitas : quoniam habentium sensum perfectiorem et coeuntia differunt multum in usu coitus et delectationis, et per consequens diversantur in regiminibus vitae et participatione filiorum, et nutritione eorum. Quaedam enim animalia in toto simul complent generationem suam, ita quod postea nihil sollicitantur de partu sicut plantae. Quaedam incompletum edunt partum, et ideo de educatione liliorum sollicitantur donec compleantur, et tunc dimittent eos, et ulterius omnino non associaburtur cum eis. Quaedam autem circa filios stabiliores habent conceptus et aestimationes, et habent magnam partem memoriae et forte prudentiae filiorum : et illa circa filios etiam diversimode sollicitantur diutius et tardius, et provide et minus provide.
Cibi etiam animalium diversantur secundum materias ex quibus est substantia corporis eorum : quoniam incrementum omnium non est nisi ex cibo suae complexioni simili, In quo delectatur naturaliter.
Naturales etiam diversitates habent animalia secundum loca in quibus manent : et secundum hoc quaedam sunt gressibilia quae super terram vel in aere habitant, et quaedam sunt marina natatilia. Marinum autem aut terrestre esse animal dicitur duobus modis : aliquando enim dicitur terrestre gressibile, quod anhelitu prohibetur habitare in aqua, et cogitur habitare in terra et in aere. Similiter autem aliquando vocatur marinum sive aquaticum natatile, quod branchis per modum inspirationis attrahit aquam et evomit ad pectoris refrigerium, et hoc vocatur aquaticum, sive mansio ejus sit in aqua sive in terra. Quaedam autem animalia in utroque communicant : multa enim sunt quae inspirarit aerem et habitant in terra : et tamen cibus eorum et venatio cibi est in aqua, et longo tempore in aqua bene manere possunt : et Ideo hoc animal simul vocatur et gressibile et natatile. Sed nullum omnino talium quod recipit aquam et insuper ambulat in terra, est quod. cibum venetur in terra, licet e converso sint quae sunt spirantia, et natatilia quae cibum venantur in aqua, sicut diximus.
Quaedam autem sic sunt aquatica, quod in aqua manentia extra aquam vivere non possunt, sicut tortucae aquaticae et tenclieae, quae sunt de genere crocodili, et equus aquaticus, et ranarum marinarum genera : licet enim ista aliquando egrediantur de aqua, tamen mansionem habent in aqua, et sine ea nullatenus diu vivere possunt: moriuntur enim separata ab aqua. Quaedam etiam manent in aqua, quae numquam egrediuntur ad terram. Quaedam autem sunt quidem aquatica, et tamen pariunt, et creant pullos suos in terra. Quaedam etiam absolute mansionem habent in terra : et tamen cibum venantur in aqua, sicut lutra, castor, et quaedam alia.
Delphinus autem et sibi similia, et id quod vocatur kcilane, sive balena et ce-
tus, et universaliter omnia aquatica habentia cannas per quas respirant aerem, et cum hoc tamen manens in aqua, non est facile determinare utrum plus sequantur naturam marinorum simpliciter aquaticorum, aut plus sequantur naturam ambulantium simpliciter terrestrium. Jam enim diximus,quod gressibile videtur esse anhelans, et marinum sive natatile esse videtur quod aquam branchis attrahit, et evomit per modum respirationis et inspirationis. Haec autem quae diximus, communicant cum utroque horum : haec enim recipiunt aliquid aquae per guttur, et recipiunt aerem in pulmonem : propter quod etiam quando aliquod horum animalium ceciderit in rete, et ali quamdiu j acuerit, mortuum invenitur et strangulatum per aquam, propter hoc quod in reti aut in alio instrumento venationis, sicut est gurgustium., aut hamus, respirationem aeris non potest habere. Si. autem extra aquam ceciderit in laqueum aliquem venatorum, poterit vivere longo tempore. Solutio autem hujus dubitationis est, quod ponamus ista animalia et marina et terrestria : sed rationabilius esse videtur, ut in genere natatilium et aquaticorum esse ponantur. Dicimus enim, quod omnia recipientia aquam branchis per modum attractionis et expulsionis sub gutture, non faciunt hoc nisi propter eamdem causam qua alia respirando et inspirando recipiunt aerem ad refrigerium pectoris videlicet. Haec autem de quibus diximus animalia, aquam non nisi propter cibum recipiunt : cibus enim eorum qui. complexioni eorum similis est in aqua : quia enim haec non recipiant cibum nisi in aqua, necesse est ut recipiant aquam in cibo suo : et quia superfluum cum cibo recipiunt humidum, necessarium est ut habeant instrumentum per quod aquarii superfluam ejiciant. Animalia autem aquatica recipientia aquam et evomentia loco anhelitus habent branchos : sed. ista quae superfluam recipiunt humiditatem, propter cibum aquaticum habent canales quosdam per (pos aqua rejicitur : et eadem dispositio et ratio hujus canalis et caimae est in animalibus spirantibus, sanguinem habentibus. Malachie autem omnes modi, et modi mollis testae etiam recipiunt humiditatem aqueam cum cibo et sunt marina, sed alia quidem ratione quam ea quae attrahunt et evomunt aquam branchis : quinimo ideo quia ex complexione corporis vitam ducunt in aqua maris.
Adhuc autem animal aliquod est marinum, quod recipit et evomit aquam per branchos, et tamen saepe vadit ad terram et in ea recipit cibum : sed hujus generis animal non est visum nisi unum specie et modo, quod dicitur a quibusdam codilos, ab aliis autem sedom : et modus iste non habet pulmonem sed branchos, et ascendit ad terram et recipit cibum, eo quod est quadrupes et gressibile sive ambulans : et natura istius est fere diversa a naturis omnium aliorum animalium .
Amplius autem inter animalia est diversitas ex hoc quod mares quorumdam et foeminae quasi assimilantur in complexione, cum tamen ratio suadeat oppositum : quoniam licet genitalia sint membrum parvum respectu corporis, tamen magnam in corpore facit diversitatem : quod manifestum est in ementulatis, qui statim mutantur in complexione ad naturam foeminae. Hoc autem contingit ideo, quia quodlibet membrum principale aut principali deserviens, quando in se habet cibum sufficienter digestum et congruentem corpori, mittit alii membro vel toti corpori cibum talem, et totum corpus acquiret cibum secundum illius membri destituti corruptam complexionem : secundum hunc enim modum hepar corruptum aquaticum nutrimentum toti transmittit corpori, et facit totum hydropicum . Sic etiam mares saepe emolliuntur per ementulationem aut infrigidationem testiculorum, et mutantur ad naturam foeminae. Si autem sit totum corpus immutatum ab unico mem-
bro, quod totum denominatur a complexione illius hydropicum aut foemininum, muld magis complexio totius corporis hujus nomen dat et rationem quod dicitur marinum animal aut aquaticum, licet spiret et vadat ad terram aliquando, ex quo hoc facit diversitas in membris parvis, sicut dictum est. Hoc igitur animal propter hujusmodi complexionem erit marinum, licet sit aliquando ambulans ad terram : haec est enim causa propter quam accidit quaedam animalia esse marina, et quaedam ambulantia et quaedam utroque modo se habere , quae in complexione conveniunt cum utrisque. Esse enim aquaticum vel terrestre aut utrumque simul, est eis conjunctum cum materia ex qua primo complexionaliter creata sunt, et ideo quaeritur cibus eorum ex proportionatis materiae primae sibi complexionali sive in terra sive in aqua : quoniam, sicut diximus, quodlibet animal diligit cibum suae complexioni similem. Non enim dividimus animal in ambulans et natans, nisi propter tres causas, quarum una est, quod recipit ad refrigerium pectoris aerem vel aquam. Secunda autem est similitudo complexionis ad aerem vel aquam. Tertia autem, quia in aqua aut in terra aut in aere quaerit nutrimentum. Regimen etiam vitae animalis propter easdem causas dividitur secundum eumdem modum : receptio enim cibi hujus vel illius est secundum diversitatem complexionis corporis : propter quod etiam quaedam sunt spirantia recipientia aerem, et quaedam ad refrigerium dum recipiunt aquam.
Adhuc autem etiam animalia imperfecta testea immobilia cibant se ab aqua dulci, cum tamen tota fere sit aqua spissa salsa quae est in mari : sed hoc resudat a poris angustis corporum eorum, et etiam colant accipiendo eam : propter quod quaedam hujusmodi ostreorum sub arena mersa colant aquam qua cibantur. Et hoc faciunt etiam colligentes hujusmodi ostrea : sepeliunt enim ea juxta mare sub arena, ut ibi aqua refluente ci- bentur : et per ampullas tunc evomunt partem aquae salsae : et residuum resudat aut transit in substantiam concliae quando est valde terrestre : cum enim aqua salsa transit per subtiles poros et saepius sic colatur, efficitur subtilis in partibus, et revertitur ad primam dispositionem aquae dulcis. Quod autem declarat in mari esse aquam dulcem, est quod per artem potest extrahi ex aqua maris aqua dulcis: si enim acceperit quis terram glutinosam, et fecerit ex ea vas spissum concavum undique clausum, et immiserit in mare spatio dierum aliquot et noctium, attrahet et implebitur aqua dulci. Dicunt autem quidam hoc fieri in vase cereo : sed hoc non est expertum in cera, quoniam cera nimis induratur aquae frigiditate, et clauduntur pori ejus.
His ergo de causis variatur animalium cibus.