De differentia piscium penes cibum suae complexioni debitum et convenientem.
Animal igitur vocatum. kalica, habet cibum sibi convenientem, cum pisces parvi multiplicantur circa locum ejus : et sic constat quod venatur cibum determinatum suae complexioni congruentem. Os autem hujus animalis et orificium quod os suum circumstat licet in parvis sit occultum, tamen cognoscitur im magnis animalibus, et invenitur in eis aliquantulum extra viam per quam trahunt cibum primum : quoniam prima via est per quam fit colatio, antequam ad os perveniat : et similiter invenitur dispositum esse orificium super animal quod dicitur anastura : haec autem via super animal vocatum samulaki, assimilatur carnosae parti, quae invenitur in mari Eustaneon, quod est Constantinopolitanum : et haec eadem dispositio est animalis quod. lensadon vocatur.
Adhuc autem probatur animalia determinatum quaerere cibum fere per omnia marina praedantia : quaecumque enim illorum circummoventur venando, et co- mcdunt animalia, fere omnia cibantur a
piscibus parvis quos vincere possunt, et suae congruunt complexioni, sicut barcora qui comedit quosdam pisces parvos. Cujus signum est, quoniam cum capitur et exentcratur, ejiciuntur de ventre ejus pisces parvi, sicut facit lucius apud nos. Tortuca etiam marina comedit kacalos durum animal et testeum, quoniam orificium tortucae durius est et fortius omni orificio cujuslibet animalis, quoniam suo ore etiam lapidem acceptum frangit : quod os ei natura non praeparasset, nisi dura aliqua masticare et frangere in cibo debuisset. Exit tamen ad ripam aliquando, et pascitur herbis quibusdam, et ad aquam reversa ascendit ad aquae superficiem, ita natans quod etiam a sole desiccatur : non enim est ei salutare in aliqua hora in toto sub aqua mergi, quasi aliquid commune habeat tam cum aere quam cum aqua.
Similiter autem communis pastus eorum qui dicuntur mollis testae : quoniam quodlibet istorum comedit herbas et lapillos et pisces quos deprehendere potest : ita quod cancer fluvialis, ut dicunt experti piscatores, etiam in gurgustia vadit ad lucium et rodit eum. Cancri enim lapidosi qui sub lapidibus habitant, carnes comedunt in tantum, quod jam vidimus experimento, quod carnibus in Danubio alligatis navibus, et in aquam suspensis, adhaeret magna cancrorum multitudo. Karabo etiam vincit magnos pisces et comedit eos. Multipes autem qui estpolipus, vincit karabo, et comedit ipsum : propter quod ambo in unum rete incidentes, mortuus invenitur karabo morsu multipedis vel timore ejus. Karabo autem comedit id quod vocatur jonacoros, eo quod propter asperitatem forficum ejus non potest evadere ab eo, licet sit labile viscosum quod difficulter teneri potest. Jonacoros autem victus a karabo vincit multipedem sive polipum, et comedit eum qui comedit et vincit karabo, propter viscositatem tantum ejus adhaeret inseparabiliter polipo, et non potest abstergi ab ipso donec vicerit et comederit eum. Similiter autem omnes modi malachie comedunt carnem. Karabo autem comedit pisces parvos, et cum fuerit in profundo maris etiam locis lapidosis, accipit eos duobus labiis manus suae, et ducit ad os suum fractos in duas partes, sicut etiam facit cancer. Quando autem non timet, ambulat caute naturaliter ad anterius super pedes suos inclinando cornua sua longa ad latera, ne impediant ambulationem, et tunc venatur forfice manus. Quando autem est in angustia, retrocedit natando attractione et extensione caudae. Karabo etiam aliquando pugnant inter se sicut arietes ferientes cornibus se, et non tantum unus cum alio, sed etiam una acies contra aliam : jam enim in tali pugna multi sunt visi karabo, sicut grex in aciebus ordinatis ad pugnam, ut dicit Avicenna. Haec igitur est natura et dispositio eorum quae mollis testae dicuntur.
Similiter autem id quod vocatur theocydem, est de genere mollis testae et vincit magnos pisces, et comedit eos. Multipes autem qui est polipus, aliquando congregat diversa ostrea conchilia, et ex testis extrahit carnes eorum et comedit. Judaeorum autem doctores Talmuiistae vocati, mentiti sunt dicentes, quod galahe se intra se in sua specie comedunt, Opinionem autem acceperunt ex hoc, quod morsi videntur quando capiuntur : sed decepti sunt, quoniam id quod vocatur onyerex, mordet eos. Fere autem omnes pisces cibantur a pullis galahe, quando pervenit tempus plurimae pullificationis istorum, piscium.
Quaedam autem animalium comedunt carnem sicut ea quae vocatur celeti, Latine autem dicuntur selachea et onagri et rachkhino et cheorboztynem, quem quidam muricem esse interpretatur, et cheam murane, quod nos murenam vocamus. Ea autem quae vocantur tharyca, cibantur herbis parvis. Celeka autem cibatur stercore sive caeno et herbis, et pascitur quasi quolibet, et solus ipse per
escam uvechim sive stercoris deprehenditur. Omnes autem fere pisces comedunt se invicem praeter fastoreos, qui non comedunt carnem omnino : et hoc viri piscatores dicunt de barbello, quia hunc nullo modo carnem comedere fatentur, et praecipue se comedunt angore et kakales. Fastorei autem videntur non comedere carnem, eo quod numquam invenitur in ventribus eorum. Homines etiam qui cibant eos, non nisi panem dant eis. Pastorem autem Graece piscis quidam est, qui mugitus Latine vocatur. Omne autem genus fastorei sive mugili cibatur herba et arena modica. Kakolem autem, quod a quibusdam hominibus chilon vocatur, et a Latinis vocatur thilI aridis, habitat prope terram. Id autem quod vocatur agreus karadom, non pascitur, sed cibatur a sua propria viscositate mucilaginosa, quae egreditur de corpore suo : humiditas enim extrinsecus tangens cum, et per corpus resudans, viscosa efficitur, et illa pascitur : et ideo karadom, hoc est, semper jejunus vocatur. Hunc autem piscem Avicenna corrupte harkynual vocat. Kakalo autem cibatur arena caenulenta : cujus signum est, quod ponderosius est et multum caenum invenitur in ipso, quando excuteretur, et non comedit pisces omnino, et saepe natat ut abluat natando lutum suae carnis.
Nullum autem animal marinum comedit pullos suos : et ideo multiplicantur : sed quando completi sunt et generant, aliquando comeduntur a parentibus, et aliquando ab aliis speciei alterius existentibus : praecipue tamen piscis qui vocatur haryom, quem nos lucium vocamus : hic enim eos suae speciei comedit. Fastoroom autem etiam comedit eos speciei suae, quia magis gulosus est quam alii pisces: praecipue tamen modus qui vocatur halkane : et ideo etiam multum distendit stomachum ad cibum versus os suum, ita quod forte ejicit ipsum. Malus autem est hic piscis quando est jejunus : et cum est in timore et angustia, abscondit caput suum intra corpus suum, et tunc comedit propriam carnem suam. Id autem quod tliebaydos vocatur, malachie comedit. Saepe autem intrat ventrem suum piscis qui dicitur hahame, et ejicit ab eo alios pisces, eo quod venter ejus sit quasi in ore ejus : et non habet stomachum qui extra os extendatur, sed in ore clausum tenet quod capit, donec digeratur : propter quod verum est, quod dicitur de marinis, quod videlicet quaedam marinorum comedunt carnem sicut delphini, cheodon et harom, quod Latine drpedinem vel drpedicntem vocant. Similiter autem carnem comedunt chebam, et celedi, et malachie. Quidam autem carne quidem cibantur in majori parte, sed non in toto. Id autem quod vocatur kokom aut cochi et stacheon, cibantur quidem piscibus aliquando : sed tamen a materia crescente herbosa cibantur : cochi enim et pisces quidam in lapidibus manentes, et id quod votur kakyn, non comedunt omnino carnem, praeter karidon. Saepe etiam videtur, quod magni pisces obviam occurrerunt parvis ad hoc quod praebentur eos et comedant. Bonyom autem et labroom carnem quidem comedunt, sed cibantur herbis, quando carnem habere non possunt. Piscis autem catitegom comedit targula, et maxime quando cavat lutum : tunc enim comedit omne quod invenit in illo. Ille autem qui vocatur Graece ferom, et Latine scarus, solus inter pisces ruminat sicut quadrupes, et natando super ventrem venatur pisces alios. Celckhody autem et barkoydim et delphinus supinantur, et tunc deprehenduntur, quoniam sua ora tunc sunt subtus : et propter hoc multi pisces evadunt ab ore eorum : et si ita non fuisset, multum diminuerentur pisces ex praeda eorum, quia magna sunt illa animalia et voracia valde : delphinus enim mirabiliter multum comedit respectu quantitatis suae.
Hahalom autem sive enchelym quod est anguilla, cibatur a limo : et forte cibatur a cibis qui ei in aquam ejiciuntur : et ego eum cibari vidi rana et vermibus
et piscium. partibus : et capitur ad hamum ad escam talem. Plurimae autem cibantur in aqua dulci : et ideo quando volunt cibare anguillas, praeparant aquam claram ut in illa dent eis cibum : et quando volunt piscari anguillam, turbant aquam : tunc enim turbatur anguilla et confunditur, et fugiendo aquam sordidam incidit : ex aqua enim sordida dicitur strangulari propter stricturam et parvitatem branchorum suorum. Capitur autem anguilla in maxima quantitate in loco Graeciae, qui Theoirochyom vocatur : et, sicut dicit Beda, in quadam parte Britanniae, quae anguillarum terra vocatur, in ortu cosmico Pleiadum, et hoc est in septimo decimo Kalendarum Iunii: quando etiam Taurus oritur, quia tunc cosmice oritur cum sole stellatio Pleiadum, eo quod tunc in illo loco inspissatur aqua cum lud : quod accidit a ventis oppositis, qui tunc de terra erumpunt circa primam partem veris, quando jam terra aperiri et evocari et exaltari incipit. Habet autem proprium anguilla, quod cum moritur, non natat super aquam sicut alii pisces mortui, eo quod venter ejus est valde parvus, et parum ventositatis est in eo : et signatio hujus est, quoniam per anatomiam probatur, quod multae anguillae habent parvissimos ventres, ita quod etiam quaedam earum ventres et intestina non videntur habere : et cum extrahitur ab humore in quo stat, vivit forte per quinque dies, si stat in loco umbroso frigido, et praecipue si ponatur in gramine, et non impediatur a motu, et praecipue si sit in loco quem perdat ventus septentrionalis, in vento enim meridionali parum vivit. Quando autem exit a lacubus in quibus generatur, si aestas fuerit, morietur : si autem hiems est, et non mortificativum frigus, sed. temperatum, vivit : in excellenti autem frigore frequenter omnes anguillae moriuntur.
Adhuc autem quando cibum accipit in aqua parva, strangulatur frequenter : et hoc etiam accidit aliis piscibus, si sem- per fuerunt in una aqua et eadem quae per influxum aliquem non renovatur: propter quod etiam sub glacie pisces saepe suffocantur. Accidit etiam hoc aliquando in spirantibus, quando fuerit aer paucus qui renovari non potest : cito enim inutilis redditur ad refrigerium cordis, sicut et ille qui attractus est in corpus, et cum calefactus et fumosus est, oportet ipsum expelli a corpore et aloco qui circa corpus est, et alium sincerum attrahere : et sic est de his quae aquam attrahunt et evomunt: et maxime anguillae haec patiuntur propter stricturam suorum branchorum. Quaedam autem anguillae vivunt octo annis, aut septem.
Adhuc autem anguillae fluviales comedunt radices, et herbas, et hoc quod inveniunt in lud, et pro majori parte pascuntur in nocte : in die autem absconduntur in profundo aquae, aut in antris : et quia frigus multum fugit, et aquam leniam claram et calidam, ideo non invenitur in Danubio, eo quod ante fauces Alpium ab Occidente in Orientem fluit Danubius : et major pars aquarum quae fluunt in ipsum, effluit ex Alpibus, et est suus fluxus ante Alpes ex parte aquilonari.
Haec ergo et talis est dispositio cibi piscium.