De diversitate cibi quadrupedum anima,-. lium generantium sibi similia, et de cibis annulosorum.
Quadrupes autem generans animal sibi simile, habet etiam cibum sibi proprium et convenientem. Quadrupes autem generans animal simile silvestre habens dentes serrales, comedit carnem, sicut canis, et lupus, et leo.
Dicitur tamen, quod lupi comedunt aliquid terrae tenacis : sed dicitur, quod terram tenacem quae glis vocatur, non comedit ut quaerat nutrimentum ex ipsa, sed ut reddat se gravis ponderis : quia postquam comederit eam, capit animalia fortia et magna, sicut bovem, vel cervum, vel equum, vel forte equicervum, insiliens in facies eorum, et adhaerens eis, qui si esset levis, citius excuteretur : et quando glite superadimpletus est, ponderat et amoveri et excuti non potest : et quando cadunt animalia lassata, in- terficit ea mordendo guttura et cannas gutturis eorum : haec enim consuetudo lupi est, quod infigit dentes gutturi animalium ut citius interficiat, et tunc evomit glitern, et saturatur de carnibus animalis quod dejecit. Lupus autem numquam comedit aliquid de herbis nisi infirmetur : quoniam tunc comedit aliquid herbae pro medicina, et vomitat, sicut faciunt canes, et sic sanantur. Aliquando etiam lupi comedunt homines, et praecipue illi qui vadunt solitarii, non in societate aliorum luporum : illi enim sunt malorum morum.
Lupus autem comedit carnes recentes, sicut alia animalia quae habent dentes serrales, etlcomedendo transglutit multa sine masticatione propter voracitatem ipsius : et ideo abscondunt hamos multos in morseliis incisis et lupis expositis, et tunc transgluttiunt hamos cum morsellis et moriuntur. Manet autem sine cibo aliquando duobus diebus sive pluribus, ut dicunt, eo quod multum semper saturatur una comestione, et vivit modica aqua potata, et egerit duobus aut tribus diebus saturitatem : et stercus ejus est valde siccum, non habens illam humiditatem quam habet stercus multorum animalium : et exit cum eo forte ventositas a parte ani : et urina est acuta foetens : et ideo canes venatici olfaciunt arbores, investigantes luporum aut canum mincturam ad arbores vel lapides erectos factam, quoniam lupi elevant crus quando mingunt ad aliqua alta erecta, sicut ad arbores, vel sepes, vel lapides : et quando lupus aperit os suum, exit ab eo fortis odor.
Et aliud autem est animal, quod nos hyenna vocamus, et quantitas ejus est sicut quantitas lupi, et habet jubas in collo sicut equus, et habet pilos fortes secundum longitudinem dorsi super omnia spondilia sua : et illud genus animalis est astutum valde ad mala, et aliquando fingit voces humanas, ut sic eludat pastores et alios homines, et sic accedit ad eos et praedatur et comedit. Imitatur
etiam voces canum, et gultando et latrando sicut canis, et sic deludens canes capit et devorat eos, et praedatur pecora, et aliquando cavat busta et sepulturas in quibus nova sunt cadavera mortuorum, quando vult comedere carnem hominis.
Ursus autem comedit indifferenter : quoniam ascendens arbores, comedit fructus : propter humiditatem enim corporis sui fructus desiderat, et aliquando frangit oliveta, et comedit fructum olivae, et comedit etiam cancros et formicas, et comedit etiam carnes, et capit praedam animalium per ejus magnam fortitudinem : nec praeliabitur cum cervis solum, sed etiam cum porcis agrestibus : et aliquando injicit se super tauros, cadens super dorsa eorum : et cum taurus vult eum ferire cornibus, apprehendit et tenet cornua manibus suis, et lacerat spatulas ejus, et tunc prosternit eum ad terram. Aliquando etiam pugnans ambulat, et stat erectus super pedes posteriores, et comedit omnem carnem, postquam aliquantulum putrefecerit eam per calefactionem.
Adhuc autem quadrupedia quaedam et animalia agrestia cibantur circa fluvios et paludes : sed nullum fere cibatur in ripa maris, nisi id quod vocatur kaniki. Ea autem quae cibantur in ripis fluviorum et lacuum, sunt sicut fastor, kachineon, fassuron, anadrim, lamiekim. Lamiekim autem est latius quam anadrim, et habet fortes dentes, et apud nos vocatur castor. Anadrim autem est nos luterem vocamus. Fassuron autem est chebalus dictus Latine, hirsutam et nigram habens pellem pretiosam valde, qua utuntur ante pallia varia. Kachineon autem est id quod nos vocamus martarum Latine, et est animal fulvum album in gutture, in quantitate catti existens. Fastor autem etiam genus martari minus et nigrius dicto.
Castor autem habet dentes fortes valde, et saepe exit nocte de caveis riparum, et amputat ramos arborum, qui sunt circa fluvios, et construit sibi casas ex eis :
quas facit cum solario in quo habitat quando exaltatur aqua. Et narravit mihi quidem unus expertorum circa castores, quod quando venit castor peregrinus ad incolas alicujus loci castores, redigunt eum incolae in servitutem, et faciunt de eo incolae vehiculum : quoniam abscissa ligna imponunt supra ventrem ipsius : et oportet quod stringat ea pedibus anterioribus et posterioribus ne decidant, et tunc capientes incolae caudam ipsius, trahunt super eum ligna ad locum in quo casam construunt : et ideo peregrini castores depilata habent dorsa. Caudam autem habet latam et squamosam : quia per illam natat insequendo pisces : et testes ejus sunt id quod vocatur castor eum. Dentes autem habet fortes, et est animal mordax, aliquando mordens homines : et dicunt quidam morsum illum non sanari, nisi laesus audiat fracturam ossium castoris : et iste castor pilos habet duros fulvi coloris : et est corium ejus valde spissum, et pellicia dicuntur valere paralyticis sicut et castoreum. Color autem ejus, sicut dicit Aristoteles est inter pilos konnichi et cervi : et hoc est quod diximus, quod fulvi sunt pili ejus. Et abundant ista animalia valde in partibus Alamaniae quibusdam, et in terris Sclavorum, Poloniae, etPrussiae, et Russiae.
Omnia autem animalia serraliter dentes comprimentia, quando potant, lambunt aquam lingua : et forte facit hoc aliud animal etiam dentes serrales non habens, sicut mus. Sed causa hujus est, quod mus secundum totum genus suum, quod multiplex est valde, habet dentes primos qui duales vocantur et incisores, longiores aliis, et alte super mandibulam superiorem porrectos, et ideo sugere sicut etiam animalia serrales dentes habentia, non potest aquam propter dentium inaequalitatem, et propter hoc lambit aquam lingua. Quae autem aequales dentes habent, linguam intus, et maxillas extra componunt ad dentium divisionem, et inter mandibulas sugunt aquam et bi- bunt, quod non possunt serrales dentes habentia facere, quia dentium inaequalitas linguae et maxillarum impedit aptationem. Sugentia autem sunt, sicut equus, et taurus, et ovis, et capra, et hujusmodi. Ursus autem bibit alio modo. Aves autem quasi sugunt aquam, et quaecumque ex eis habet longum collum, bibit aquam, et cum hausit aquae aliquantulum, extollit collum, sicut anser, et gallina, et similiter facit kaorkaleon : et omne animal tam silvestre quam domesticum non habens cornua, et faciens serram dentibus, non comedit fructus, nisi habeat famen maximam, praeter id quod vocatur cenon : hoc enim non comedit fructus et herbas.
Porcus autem silvester plus comedit radices omnibus aliis animalibus : quoniam additamentum nasi ejus, quod est cartilaginosum, convenit effossioni radicum, et comedit fere omnes cibos alios animalium, ita quod etiam porcus comedit carnes porci, licet non interficiat eum : et etiam expertus sum quod porci cum magna aviditate comederunt bachones, et alias carnes porcorum, et est animal cito impinguabile, ita quod sex diebus sensibilem accipit impinguationem, ita quod custodes porcorum ex tempore mensurant pinguedinis quantitatem acquisitae : et propter hoc saepe dimittunt porcum tribus diebus, et postea cibant eum : sic enim velociter dicitur impinguari. Sic autem quidam hominum student impinguationi porcorum : prima quidem die aquam dant eis : et in substantia subtrahunt eamdem, et postea continue cibant eos duobus vel tribus aut quatuor diebus : deinde dimittunt eos, et faciunt hoc usque ad septem dies. Hoc autem animal impinguatur cum hordeo, milio, et palea furfuris sive siliquis : optimam tamen carnem accepit ex glande, et impinguatur praecipue cum quiete : tunc enim deliciatur, quia phlegmaticum est, et in quiete calor hebetatus convertit nutrimentum circa locum digestionis, et non consumit aliquid quasi de ipso,
sed statim pinguescit et coagulatur in adipem. Frisones tamen student impinguationi porcorum et boum per unum et eumdem cibum : bovem enim alligant ad praesepe, ministrantes eis hordeum cum pilo durum, qui quia dentes non habet, non comminuit hordeum, sed in ipso emollitur, et ex ipso molli trahit nutrimentum, et alterum quasi integrum emittitur cum stercore. Porcum igitur alligare dicuntur caudae bovis : et ille masticando grana hordei cum stercore emisso, ex illis impinguatur. Tantum autem de cibo transit in nutrimentum porci, quod dicitur sexta pars cibi sui transire in pilos et sanguinem, et sibi similes partes porci.
Pugnat autem porcus silvestris cum lupo : et lupus ingeniose pugnat cum porcis, accedens subito et recedens et attentans morsum gutturis ejus, ita quod quidam expertorum dixit mihi, quod lupus, eo vidente, in ore accepit lignum ponderis triginta vel quadraginta librarum in silva : et cum eo didicit saltare super truncum arboris abscissae, qui loco illo magnus et latus stans in. terra fuerat relictus : et cum bene didicisset saltum, abscondit se, et veniente in locum illum propter avenam ibi seminatam porca silvestri cum multis porcis diversae quantitatis unius anni vel duorum, subito prosiliit, et capiens unum qui videbatur ejusdem ponderis cum ligno quod ante in ore habens super truncum saltaverat, et ibi porcum interfecit et comedit: et porcis silvestribus recedentibus, et ipse post eos aliquantulum recessit saturatus. Porci autem cum pariunt, macrescunt, sicut et alia fere omnia animalia.
Tauri autem comedunt fructus granorum, et impinguantur praecipue a fructibus generantibus ventositatem, sicut est hordeum, orabum, faba commolita, et etiam fabae siliquis. Dicitur autem, quod si scinditur corium tauri, et insuffletur inter corium et carnem, et postea dat ei praedictos cibos, citius impinguabitur.
Impinguatur etiam cibis dulcibus et ficubus passis et vino. Cornua autem vaccae cera calefacta in omnem partem flectuntur : et si inungatur vacca cera, oleo, et pice, unguento composito, valet ei contra pedum dolorem, et contra nocumentum quod contrahunt in pedibus in nive. Tauri etiam non ementulati, multum impinguantur, si pluribus annis remanserint coitu : et in terra Anfyros dicta custodiunt tauros novem annis ne coeant, et vocantur in illa terra tales tauri affocorom, et non student ad haec, nisi ut crescant, et congregant in unum gregem tales tauros quadringends, et isti vivere non possunt in alia terra : multi enim studuerunt ut crearent eos in alia terra, et non poterant.
Equus autem et mulus et asinus comedunt grana, et pascuntur herbis, et impinguantur aqua, praecipue in quo cocta est tortuca : et quando plus mulus potat ex aqua, tanto cibus plus proficit ei : et gazata facit pilos eorum molles, et maxime si fuerunt foemina) impinguatae. Vaccae autem diligant aquam bibere claram, equus vero diligit bibere turbidam, sicut et camelus : et ideo cameli non bibunt aquam fluminis, nisi prius turbent eam : et cameli patiuntur aliquando sitim aqua forte per decem dies, et post bibunt multum.
Elephas autem comedit una vice novem mediamnos et medomicar, quae sunt nomina mensurarum quarumdam : et non potest comedere plus una vice : et sunt quasi sextarii hordei aut avenae : et etiam ista mensura est ei periculosa, si saepe comedit eam : sed in majori parte comedit sex vel septem metretas. Comedit autem aliquando quinque alkatam, quod est mensura metretae, et forte cum hoc sex meurim et cocoleom, hoc est, quantum ambabus manibus simul capi potest, ut dicunt quidam : et forte bibit elephas da aqua semel decem et quatuor machandos, hoc est, amphoras in mane, et post meridiem bibit amphoras octo. Plures autem cameli vivunt tri- ginta annis et amplius, et forte vivit aliquis centum annis. Elephas autem ducentis annis vivere perhibetur. Et quidam etiam dicunt, quod vivit annis trecentis.
Oves autem et caprae comedunt herbas : et oves quidem pascuntur non multum discurrentes a locis pascuorum : caprae autem discurrunt multum late in pascuis, et accipiunt extremitates herbarum et arbustarum in pascuis tantum. Oves autem impinguantur bibendo aquam, et aquosum faciendo nutrimentum : et propter hoc quando impinguare eas volunt pastores, dant eis in quibuslibet quinque diebus unum amandorom, hoc est, metretam salis : et ex hoc erunt plus sanae : propter quod etiam cum suis cibis salem admiscent, et ex sale excitatur eis sitis : et tunc plus potant, et amplius impinguantur. In nostra autem terra contra ventris solutionem dant sal : et excitata siti dant eis vinum rubeum. In autumno autem dantur eis cucurbitae ad lactis abundantiam. Capri autem postquam moti sunt post meridiem, plus potant de aqua. Quando autem eis sal datur ante partum, multum fluxum lactis habebunt a mammillis. Oves autem impinguantur lenticula et palea avenae cum sale : et si oves abstineant per tres dies, et postea cibentur, multum impinguabuntur : quia calor in eis lentus acuitur abstinentia, et tunc abundantius convertit nutrimentum : et hoc generale est in omnibus frigidis et humidis animalibus, sicut est porcus, et similia. Et in aestate valet ovibus aqua septentrionalis frigida, et in autumno meridionalis tepida, et juvat eas plus pastus in fine diei et motus per itinera et exercitium moderatum, quod excitat calorem et non consumit humorem. Immoderatus autem motus et labor cogit ad maciem. PasTOres autem cognoscunt oves quae possunt pati hiemem : quoniam super quasdam invenitur glacies, et super quasdam non : et quae inter oves est debilis, non potest ex se excutere glaciem.
Generaliter autem carnes omnium quadrupedum quae pascunture in locis aquosis, sunt malae : et quae pascuntur in locis altis montuosis, sunt carnium bonarum : et quaecumque habent ampliores et latiores caudas ex ovibus, melius sustinent frigus hiemis, quam habentes caudam longam et strictam. Similiter autem quaecumque habent pilos multos, melius sustinent hiemem, quam habentes lanam paucam.
Adhuc autem quaecumque animalia habent pilos curtos et crispos, hiemem graviter patiuntur, eo quod talia sunt calida et sicca habentia poros in quibus frigus hiemis profundatur : e contra autem habentia pilos molles et multos et planos, propter modum suae complexionis oppositum.
Adhuc autem lana ovium quas lupus comedit, aut vulnerat : et similiter lana quae abstrahitur a pellibus coriariorum, qui corium faciunt ex pellibus ovium, facit plures pediculos quam alia lana.
Amplius autem omne animal annulosum habens dentes, multum comedit : quod autem ex talibus non habet nisi linguam, tantum cibatur humiditate.
Adhuc autem quod ex istis comedit, indifferenter ex omnibus cibatur cibis : sicut apes quaedam magnae quae lupi dicuntur. Quaedam autem ex eis cibantur sanguine, sicut musca canina, et ciconia quae Graece varubom et estarom dicuntur. Quaedam autem ex eis cibantur succo arborum et plantarum, sicut quaedam apes croceae. Solae autem apes non cadunt super rem foetidam, nisi bonum saporem habeat. Et apis etiam diligit aquas claras currentes.
Ista igitur genera animalium cibis praedictis utuntur.