De accidentibus quae accidunt animalibus ovantibus ex diversitate locorum in quibus sunt aves sive pisces.
Sunt autem et aliae avium ovantium volatilium et natatilium proprietates naturales.
Est enim quaedam avis, quae est de genere picorum, dicta Graece galachaim, quae est valde magnae linguae : prominet enim sibi lingua multa prominentia, non semper quidem, sed quia quando vult, multum extendit eam extra rostrum, eo quod cum illa extrahat vermes de profundo lignorum, et est ante quasi cornea acuta : et illud infigit in corpora vermium, quando extrahit eos de lignis. Apud nos autem vocatur picus linguosus. Omnes quidem enim aves de picorum genere habent longas linguas : sed iste in longitudine linguae vincit omnes alias, et raro invenitur nisi in profundo magnarum et antiquarum silvarum, ubi rara est frequentia hominum.
Avis autem quam ortytoren sive orton vocant quidam Antiquorum, assimilatur avi quae galenki vocatur, sed pluuiam lanuginosam et non fortem pennam ha- bet prope dorsum : et hanc quidam bubonem vocant, eo quod multum buboni est similis, et solet capi quando auceps movetur ex opposito, hoc est, secundum Avicennam, quando directe contra avem se ponit, et laqueum sibi imponit : tunc enim avis imitans quidquid videt, imponit etiam sibi laqueum, quando recedit auceps, et sic capitur : propter quod etiam vocatur avis simia.
Universaliter autem dicitur, quod omnes aves uncorum unguium, sunt brevioris colli, eo quod non capiunt cibum, nisi de pedibus suis, et ad hoc sufficit inclinatio corporis cum brevi collo. Sub terra autem vel sub lud accipientes cibum, longa rostra habent et recta, et sub aqua venantes, sed non se sub aqua mergentes necesse est longa colla et longa crura habere, nisi sunt natantes, ut cygnus : aliter enim natura necessaria et convenientia organa animalibus non largiretur. Avis etiam brevis colli et uncosi unguis, est curvi rostri et grossae linguae : et ideo voces hominis et aliorum animalium non imitatur.
Est etiam avis parva de genere psittaci existens, quae Graece astaialga vocatur, et haec habet linguam latam tenuem et flexibilem sicut est lingua hominis, et melius omnibus avibus exprimit voces humanas vel hominum, sed multum diligit coitum, et libenter bibit vinum, et tunc magis efficitur garrula et magis luxuriosa. In sequentibus autem de psiltaco prosequemur. Quaedam etiam aves volant congregatim, ut sturai, et anseres parvi albi. Et haec quidem sunt de volatilium proprietatibus.
Pisces autem aliquando moventur a profundo maris ad prope terram fugiendo calorem et frigus : et qui prope littus sunt, meliores et pinguiores sunt, eo quod prope terram melior est pastus et calidior locus : propter liberum enim accessum solis ad loca, oriuntur ibi arbores et herbaae, et maxime in hortis juxta littus existentibus, et cultura hominum juvatis. Et forte oritur apud terram herba quae vocatur caper niger, quam libenter comedunt pisces : et hoc signant qui faciunt lacunas : hi enim aliquando removent aquam et seminant fundum hordeo : quod cum exortum fuerit, inveniunt in eo pisces pastum. Loca etiam prope ripam existentia, magis sunt temperata : et ideo carnes piscium istorum locorum sunt fortiores. Carnes autem piscium qui sunt in profundo, sunt humidae et molliores. Prope ripam autem magis inveniuntur pisces dicti cheydoon, phicadx, hortom, horosopom, faslorom, thariggia damalom, calba, homiom, carneum : et hi sunt pisces sub his nominibus ignoti apud nos : sed juxta ripam nostri maris in diversis temporibus inveniuntur pisces in Fiandria et in inferiori Germania dicti allec, et pedinum genera, et qui dicuntur linguae sive soleas, et qui vocatur harderen qui Latine molli vocantur, et multa alia genera, sicut muruca, makarellus, lepus maris, et parca maris, et gemma maris : et hi qui vocantur hosemundus, et multa alia piscium genera, quae diversis temporibus anni circa littora nostri maris inveniuntur. Pisces autem lapidosi etiam in profundo Graecorum maris existentes sunt, qui dicuntur apud eos tharagon, cehehi, cor og oro, olliviem, harabamom, evoclim, haec est anguilla maris, quam apud. nos congarim vocamus, fegoroam, et scorpius maris, et asellus niger maris, et atismorena, et est murena marina, et kokoam faciunt utrumque. Aliquando enim sunt in profundo, et aliquando in littore. Apud nostra autem maria parum cognoscuntur pisces a mare profundi pelagi, eo quod raro capiuntur, et illi, sicut dicunt piscatores expertissimi, sunt praecipue boves marini, et milites maris, qui enses habent in fronte et galeas in capite et scuta super dorsum, et isti sunt tortuca maris, et pisces serpentini, et cete, et multa alia genera piscium.
Differunt autem pisces plurimum secundum loca in ciuibus conversantur : omnes enim lapidosi magis sunt pingues
et saniores, sicut truta, timallus qui vocatur umbra, et lucius, et id quod dicitur morbomom, quod dicitur esse in loco Haracabit, et hanicab est saporosum, postquam oritur Arcdphilax astrum in ortu cosmico cum sole : hoc enim tempore dimittit coitum. In aestate autem est malus propter coitum, et ovationem quam tunc facit. In pelago autem sunt multi pisces, qui secundum loca magnas habent differentias, sicut celi, nartice, erom, tauripiscis qui dicitur anna : et in mari quod dicitur kabakaben sunt omnes dicti. In mari autem quod dicitur Gestoonidi, sunt multa alia genera piscium, et maxime animal vocatum kokion, quod est vitulus marinus, et hoc non intrat in mare, hoc est Bofforoscharom, quod nos mare Bosphorum vocamus, sed manet in aestate in loco qui dicitur Frostoicom ubi pullificat. Hiemant autem in loco qui dicitur Agazo. Bondem vero, et qui lamadem, et anna, intrant in locum. dictum Koykom in vere, et ibi aestivant. Omnes autem greges sic locum mutantes habent recdrem. Motus tamen piscium ad mare Koycom, hoc est, Bosphorum, est propter cibum : pastus enim est ibi bonus et utilis propter dulcedinem aquae, et quia magna animalia, sicut cetus, et balena, et hujusmodi, sunt ibi rara quae insidiantur dictis piscibus : ibi enim magni delphines non inveniuntur, nec magni kaykom, hoc est, cete grandia, sed parvi pulli dictorum piscium, quia non vadunt illuc nisi propter pastum et aquae dulcedinem. Superius autem dicti ibi pulliflcant, et post crementum pullorum exeunt, et revertuntur illuc unde venerunt, quando in fine Arietis ascendunt cum sole Pleiades. Genus autem dictorum piscium tunc videtur latere, et a mari se subtrahere, intrans in flumina dulcia quae fluunt in mare. Cum autem multum meridionalis fuerit hiems, posterioratur adventus. eorum : cum autem est multum septentrionalis, tunc adventus eorum et motus interiorabitur : et haec est causa, quod mora eorum aliquando elongatur in loco maris Koycom sive Bosphorum, et deprehenduntur in mari Kauseon. In his enim piscibus manifestum est valde quando moventur ad exitum vel introitum alicujus loci maris. Pisces enim kariha vocati, deprehenduntur in exitu a locis suis, et in introitu non ita simul videntur, quin post raro deprehenditur minus in civitate Borizeon, et tunc parant piscatores retia sua, eo quod illo tempore istum piscem capere non consueverunt : sed significat eis ille unus, quod jam venire incipiunt. Causa autem quare in tempore illo in dicta civitate non capitur, est quoniam piscis solus non in grege manet in mari Adrien, quod est mare Adriaticum : cujus signum est, quoniam cum deprehenditur, invenitur tendere versus Adriaticum mare. In exitu autem a mari illo non deprehenditur.
Piscis autem. cothon, qui Latine tinuus vocatur, declinat ad partem dextram quasi semper in introitu ad mare ad quod tenditur : in exitu autem suo frequenter declinat ad sinistram, sicut dicunt, eo quod aspectus ejus in parte dextra est acutior, quamvis naturaliter non sit acuti visus. Rodem autem, quem Latine scombrum vocant, natat de die, et quiescit de nocte, nisi nox fuerit lunaris, tunc enim natat et non quiescit : aliqui tamen experti marinorum dicunt hoc genus piscium in hieme non moveri, sed quiescere indifferenter in omni loco, ubicumque deprehenderit eos hiems, usque ad aequinoctium vernale. Piscis autem clono vocatus, capitur in introitu suo, et in exitu valde raro, et melior est in loco Farachochim quod est juxta mare Bosphorum quando capitur antequam pullificet. Est autem modus alius rodem, hoc est, scombri, qui deprehenditur quando exit a mari Bosphoro, et post melioratur recedens ab eodem mari : et cum venerit in introitu ad mare Agon, est valde pinguis, et supra illum locum ascendens efficitur macer valde.
Adhuc autem cum ventus meridionalis efficitur et aqua inspissatur, tunc exit
ex mari ad ripam harnom piscis, et theohymiro, et venantur ipsum piscatores circa loca hortilia graminosa.
Secundum hunc modum igitur se habet qualitas piscium de uno loco ad alium natantium.