De animalibus ejicientibus a se senectutem per vetustae pellis abjectionem.
Adhuc autem quaedam eorum quae latent in cavernis, ejiciunt a se senectutem, hoc est, vetustam pellem extrinsecam : sed hoc non faciunt, nisi quae corium subtile habent non testeum, sicut testeum corium habet tortuca, quoniamtortuca etiam manet in cavernis et similiter cohom. Quae autem corium praedicto modo ejiciunt, sunt sicut serpens vocatus affelleonom, et serpens qui vocatur cheaurom, et praecipue quae ad albedinem tendunt inter dicta animalia, quoniam ista ex. toto exuunt veterem pellem in vere et in autumno.
Quod autem quidam dicunt nullum genus piscium ejicere senectutem, non est verum. Tyrus autem serpens prius exspoliat corium quod est inter oculos, ita quod qui non cognoscit hoc accidens tyri putat eum esse caecum propter dependentiam veteris corii super oculos : deinde paulatim aufert corium residuae partis capitis, et deinde aufert totum corporis corium usque ad caudam : et hoc perficit infra diem et noctem. Et sua exspoliatio est sicut embryonis, quoniam funditur ab eo tela pellis, sicut ab embryone funditur secundina.
Similiter autem accidit annulosis rejicientibus senectutem, sicut ciliki, et hauhet, et ex eis quae habent alas cooperias, sicut ea quae habent ramiti. Similiter autem quaedam ex his quae pariunt vermes, a quibus ejecta pellis fallacem, hoc est, eximum vocatur. Idem autem accidit vespis et locustis. Taacom autem quod est genus locustae, quando exuit recenter corium suum, primo manet super arbores olivae et cannas : et cum funditur eximum quod erat super ipsum, exit animal ab eo, et acquirit ab eo modicum humiditatis : deinde exsiccat ad solem, post modicum tempus volat, et sibilat.
Karabo autem et astacom, hoc est, cancer ex animalibus marinis exuunt sua coria aliquando in vere, aliquando autem in autumno. Jam enim deprehenditur aliquando karabo post suum ortum et partum, et inveniunt testam quae est in circuitu pectoris mollem, quoniam
scissum est ab eo durum testeum, quod erat ante super ipsum : et alia loca membrorum ejus adhuc dura inveniuntur, eo quod adhuc testa divisa est ab eis, eo quod ab istis testa non deponitur in genere karabo sicut serpens exspoliat suam pellem : karabo enim latet in cavernis per quinque menses hiemis. Cancri etiam exuunt senectutem : et hoc generaliter confessum est convenire omnibus his qui mollis testae sunt. Dicitur autem et his accidere quae sunt testei corii et duri, sicut animali quod vocatur mehom. Cum autem. exuerit cancer testam veterem, efficitur testa sua valde mollis : et ideo in tempore illo cancri non bene possunt ambulare. Ea autem quae talem ut cancer habent dispositionem, non semel exspoliantur, sed muldties in duratione et periodo vitae suae.
Sic ergo dictum est quae sunt animalia latentia in cavernis et nidis, et per quantum tempus, et quo tempore.
Dictum est etiam, quod animalia spoliantur senectute, et quot, et quando.