31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Altissime Deus,
qui gubernas omnia,
2 a. Coelos et arva regis
magna potentia,
2 b. In cujus namque manu
sunt regna omnia.
3 a. Gaudent et
exsultant in sublimi
gloria
creatura tua.
3 b. Te laudat
cuncta polorum mira
praecelsa
potestas caterva.
4 a. Tibi incessanter
juvenilis cantorum turba,
semper adstat.
4 b. Carmina laeta ac
nova veneranda proclamant,
Alleluja.
5 a. Quatuor enim et centum
quadraginta
milia
eum mulieribus non sunt
inquinati
corpora,
qui empti sunt de terra.
5 b. Ante thronum tuum sanctum
gratulantes
jubilant,
stolas praeclaras induti,
decorati
cum palmis,
triumphales fulserant.
6a. Proclamant voces:
vere, Deus, justa
judicia tua.
6 b. Sanctus et rector,
quare non vindicas
ultionem nostram?
7 a. Et audiunt a sanctissima
voce praeclara:
tempora
sustinete modica,
7 b. Donec impleatur numerus
fratrum vestrorum,
quos Dei
habet notitia.
8 a. Oportet sacra
omnia impleri
testamenta, quae sunt
per prophetas praedicata.
8b. O certamina,
gloriosa, qui pro
Christo immania
pertuleruntque tormenta.
9 a. Acceperunt coronas
et pervenerunt
ad magna gaudia.
9 b. Ergo non erit ultra
luctus nec clamor
sed nec ulla poena.
10. Alme Jesu,
junge nos cum ipsis
in gloria.