31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1 a. Coelos et arva
qui regis atque maria,
1b. Omnia creas
omniaque vivificas.
2 a. Te laudat cuncta
poli caterva,
omnis natura et humana.
2 b. Audi carmina
te laudantia
et dona, quaeque sunt optima.
3 a. Bethlemitica
infantum agmina
candidata
colunt saecla,
3 b. Quae paene nata
coelo per trophaea
sunt assumpta
gloriosa.
4a. Nam summi proles patris nata
de vulva
virginea
et stella magis nova
visa, directa
qua semita
ejus ad cunabula,
4 b. Exarsit tyrannus in ira
pro tanta
Christi fama
et cum felle dulcia
format famina,
quo subdolas
excitaret furias.
5 a. Fallunt reperta
Christum contra
machinamenta
inita.
5 b. Patet detecta
perfidia
frausque maligna
prodita.
6 a. Sic publica versant
proelia
supra tenera
castra sed fortissima.
6b. Caedunt sine causa
corpora
passim beata
mundo paene edita.
7 a. Mox pretiosa
sertis compta
petit celsa
martyrum tanta
militia.
7 b. Ac mundi vita
necdum nota
jam peracta
in sempiterna
vivunt saecla.
8 a. Horum, rex Christe, nostra
mortifica
meritis malitiam,
8b. Quorum cruore sancta
decorata
rutilat ecclesia
9. Et dat pulchra
cantica
voce nostra.