31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1 a. Qui regis una
supera et ima
omnia,
Deus, vivens in saecula
1b. Quae tibi sancta
promit ecclesia,
festiva
respice pius cantica.
2 a. Te laudat beata
martyrum gloria
in coeli patria,
2 b. Adepti superna
polorum gaudia
summa per trophea.
3 a. Huic puerilia
sunt agmina immixta
3b. Pro Christi infantia
in terra caesa nova.
4 a. Quam satis illa
visio beata
4b. Narrat sub ara
clamare talia:
5 a. Cur, rex, tantum
de nostro tua
sanguine
suspendis judicia,
5 b. Qui est frustra
sine noxia
et sine
pugna fusus in terra?
6 a. Accipiunt
statim talia
responsa
voce data divina:
6 b. Pacifica
mente ac pia
tempora
sustinete modica,
7 a. Plena donec omnia
saecula,
unita sitque fraterna turba,
7 b. Ut vos ornet corona
regia,
carnifices damnet sententia.
3 a. Ergo festa
veneremur horum annua,
qui tuba vocis tacita
peregerunt
sacra proelia.
8 b. Sine noxa
sequuntur agni vestigia
ac nova promunt cantica,
quae nec lingua
novit humana.
9 a. Per quorum merita
sic gloriosa,
Christe, nostra
9 b. Repelle vitia
favens et praesta
remedia
10. Nobis aeterna.