De permutatione secundum commixtionem diversorum animalium secundum coitum, et de differentia indaeicationis sive venenosorum secundum loca, et ex hoc quod unum venenosum comedit alterum.
Animalia etiam proficiunt et deficiunt aliquando ex seminum permixtione cum speciebus ; sicut dicitur, quod canis profecit in speciem leporarii ex coitu cum vulpe, et ex coitu cum lupo profecit in speciem magni canis, qui mastinus vocatur a nobis. Et in India narrant certissime, quod Indici canes veloces et feroces
venerunt ex coitu canis cum tigride. Ligant enim catulas in silvis : et aliquando quidem devorantur : sed aliquando cum tigris animal multum est in libidine luxuriae, coit cum ipsa, et dentibus abscindit ligamen : et talis foetus primi ventris non domesticatur : sed coit cum domestica catula, et cum pervenit ad tertium ventrem, tunc domesticatur. Dicunt etiam quidam, quod leporarii magni quos veltres quidam vocant, venerunt ex coitu leopardi cum cane.
Adhuc autem loca magnam in moribus animalium faciunt differentiam. Montuosa enim animalia omnino sunt alterius consuetudinis quam ea quae habitant in Anilibus.
Amplius autem secundum loca differentiam accipiunt fortitudinis. Porci enim in terra Ako vocata, et similiter lupi fortissimi sunt, eo quod est locus altus et montuosus : et dicitur, quod foeminae de loco illo, porca Addelicet et lupa, plus fortitudinis habent quam masculi inferiorum locorum.
Et hoc non tantum facit differentiam fortitudinis in eis, sed etiam in venenosis facit differentiam intoxicationis. Scorpiones enim Asiae et plurium aliorum locorum, non sunt multum mali : et in aliis multis locis sunt magni et mali, ita quod. si pungant hominem vel animal, interficiunt ipsum : et similiter faciunt porcis, quamvis porci propter pellis spissitudinem et adipis non multum sentiant puncturam scorpionis. Scorpiones enim quidem pungentes porcos nigros praecipue interficiunt. Sed citius moriuntur, si statim post puncturam intrant in aquam : quia tunc aquae frigiditate vcnenum ad cor reflectitur.
Adhuc morsus serpentium. magnam secundum loca accipit diversitatem : quoniam draco quidam est in terra aethiopiae, ex quo generatur quaedam tyri species, ex qua accipitur antikon, hoc est, venenum pessimum contra quod nulla est medicina. Similiter autem in loco Lybiae quem Alkyar vocant, est serpens parvulus valde, qui morsu suo inficit et interficit homines : et fertur quod contra morsum ejus non valet aliquid, nisi lapis qui accipitur in antiquissimis regum sepulturis, qui sibi imbibit balsamum cum humore egresso de corpore mortui: hic acceptus et rasus in vino et in potu datus, dicitur hoc venenum restringere. Et in quibusdam locis Italiae est quidam serpens vocatus asdloboron, cujus morsus est mortalis. Generaliter autem morsus omnium animalium. habentium venenum, est periculosus valde : et maxime si venenosa comedant se ad invicem, sicut comedit draco scorpionem. E contra autem saliva hominis jejuni qui diu jejunavit et in praecedenti sero abstinuit, contrariatur omnibus venenosis.
Invenitur autem tyrus sive serpens quidam, quem Graeci alkineni dicunt, Latine autem quidam vocant eum basiliscum, alii verius vocant eum regulum, eo quod est rex serpentium, quem alii serpentes etiam magni fugiunt, cum tamen in longitudine non excedat cubitum, et est pilosus in toto corpore : et quando mordet aliquod animal vel hominem, cito putrefiunt ea quae circumstant morsum ex calore veneni. Similiter autem in India invenitur quidam parvus tyrus, quem vocant basiliscum : et morsus hujus est adeo fortis et calidi veneni, quod contra ipsum non invenitur medicina.
Sciendum enim, quod quoddam est venenum calidum, et quoddam frigidum. Et illud quidem quod est calidum, quasi comburendo interficit, et cito quasi adustum. reddit locum morsus. Frigidum autem interficit cor infrigidando, quando vaporabiliter ad cor diffunditur.
Adhuc autem non oportet latere, quod tyrus apud nos est serpens quidam anteriora sui corporis erigens, de quo supra diximus : et de carnibus ejus recipitur in compositione tyriacae. Hic autem non utimur sic tyro, sed pro genere serpentis quod sub se multas continet species, sive calidum habeant venenum, sive frigidum.
Sunt autem adhuc serpentes, qui dicuntur flatu adurentes, eo quod venenum corum vaporabiliter et spiritualiter aliquando per vaporem oris diffunditur. Aliquando autem ab oculis procedit spiritus pernecabilis in ea quae videt e vicino, sicut nubes sanguinea ab oculis menstruatae effluit in speculum : et hoc attribuitur basilisco. Quidam etiam vocatur dipsas, quod interpretatur situla, cujus venenum statim exsiccat humorem qui est in corpore quod mordet, et sitiendo et bibendo moritur. Est autem in omnibus his totus humor naturalis venenum, et est fortioris actionis calidum vel frigidum veneni, quam sit calidum vel humidum vel frigidum vel siccum ipsius elementi simplicis : cujus in antehabitis libris a nobis assignata est ratio. Propter similem etiam rationem est contrarietas humoris hominis ad ipsa venenosa.
Sed de mirabilibus quae visa sunt in talibus, est unum quod refert Aristoteles in libro de Regimine dominorum, quem scripsit ad Alexandrum, quod videlicet puella missa fuit Alexandro, ex cujus morsu moriebantur homines sicut ex morsu serpentium : et humor salivalis in ipsa fuit venenum. Et possibilitas hujus probatur ex hoc quod sagitta intincta in salivam hominis jejuni intoxicatur, quando vulnerat alium. Et quod unicuique saliva propria est medicamen contra venenum, et alii non est salutaris, et forte est sibi venenosa. Narrat autem Avicenna, quod in terra Nassatye fuit homo temporibus suis, qui quoties voluit, paralyticabat corpus suum, et rursum quando voluit, sanabatur : et venenosa pungentia cauda vel lingua, sicut scorpio, vel aranea, fugiebant eum, nisi multum. lacessita et provocata ab ipso : et statim ut pupugerunt eum, moriebantur venenosa illa : et ipse homo remansit illaesus: et serpens quidam magnus momordit eum, et statim mortuus fuit serpens : et venenum serpentis non induxit in viro, nisi effimeram duorum dierum. Et cum ad terram illam gratia videndi
cum venisset Avicenna, invenit mortuum : sed filium reliquerat, in quo multa videbantur de mirabilibus patris, quem in praesentia Avicennae momordit serpens, et fere fuit mortuus : et anhelitus viri illius horribilis et nocivus fuit valde serpentibus omnibus.
Adhuc autem in nostra praesentia in Colonia coram multis de sociis nostris praesentabatur quodam tempore puella forte trium annorum, quae statim ut dimittebatur de manibus matris, per angulos parietum discurrebat quaerendo araneas, et omnes parvas et magnas comedit : et proficiebat ex hoc cibo, et multum prae omnibus cibi desideravit eum.