Et est DIGRESSIO declarans divisionem animalium in ea quae spirant, et quae habitant in aqua, et quae habitant in terra, et in media quae sunt inter haec.
Haec quidem a prioribus Peripateticis tradita sunt de cibis et habitationibus et
locis animalium absque causae naturalis assignatione : propter quod rursum oportet ista interius inquirere, et causam ipsorum reddere naturalem : hic enim modus est philosophiae.
Scimus autem ex his quae in libro de Natura loci et locati dicta sunt, omne locatum connaturale esse loco suo : et ideo in ipso habet et generationem et salutem : propter quod quodcumque animalium in principio suae vitae quod est cor, talem habet calorem qui omnino spiritualis est et calidus propter componentia calida, hoc necesse est consequenter aerem inspirare, et pulmonem cordis sui ventilabrum existentem habere : quia aliter natura non necessaria largiretur : et haec sunt terrestria in corporis compositione habentia spiritus calidos et sanguinem : quia si tantus calor in aqueo esset, substantia aquea evaporaret et non contineret ipsam, et ipsa dissolveretur substantia.
Adhuc autem in quarto Meteororum habitum est, calidum in substantia terrestri magis adunari et contineri quam in substantia rara: propter quod quaecumque tatium ex primis componentibus ta- lem sortita sunt calorem, necesse est inspirare et aerem attingere. Est autem hujus caloris causa : quoniam ex substantia terrestri composita necesse est nutriri suae complexioni congruentibus, duris scilicet, et terrestribus : propter quod etiam fortem oportet esse calorem digerentem : et cum principium omnis digestionis sit a corde, oportet in cordibus eorum esse calorem valde intensum : propter quod refrigerante indiget et temperante instrumentum et vehiculum suum quod est spiritus. Haec igitur est causa, quod dicta sunt spirantia ea quae spirant, et necessarium est ea aerem attingere. Non enim diu maneret substantia instrumenti et vehiculum ejus quod est vitalis virtus in animalibus spirantibus, nisi per inspiratum reciperet restaurationem. Quaecumque autem ex componentibus primis plurimum sunt mollia et frigida, talem non sunt sortita calorem circa principium vitae, sed minorem : et ideo refrigerans ipsum non potest per substantiam tangens refrigerium facere : exstingueretur enim modicus calor tangente se frigido per substantiam : est tamen necessarium refrigerans habere, ne motu ad intus calor incendat : et ideo frigidum est refrigerans talia per qualitatis alterationem, et non per substantiam tangens, sicut pisces branchis aquam attrahentes et evomentes, quae non pertingit per substantiam ad principium vitae. Aerem autem potuerunt talia attrahere, eo quod aer secundum naturam calorem habet : et frigidum quod habet secundum actum, non est adunatum, et cito recedit : et ideo per medium non satis alteraret calorem : et si per essentiam tangeret, exstingueret per sui immixtionem ad spiritum vitae qui est in corde. Sic igitur duae compositiones factae sunt et duae complexiones in genere : una quidem ex duro terrestri indigens calore forti, et una ex molli pinguescente et constante indigens calore debili. Et calor quidem fortis indiguit refrigerante quod tangeret per substantiam. Calor autem debilis indiguit refrigerante
per alterationem solum per medium factam, in quo medio elementi frigiditas excellens cum calido temperatur, ne calorem exstingueret. Haec igitur est causa divisionis animalium inspirantium aerem, et spirantium aquam.
Si autem quis objiciat, quod calor debilis non indiget refrigerante : dicemus, quod hoc non est verum : quoniam propter contrarietatem compositionis omnis calor actu agens consumit substantiam : est autem calor digestivus cordis actu agens : et ideo nisi esset aliquid actionem ipsius mitigans, cito substantiam consumeret.
Sic autem divisis animalibus, necesse est et habitationes eorum et cibos dividi secundum eamdem divisionem. Spirantia enim necesse est habitare in terra quam aer inspiratus attingit, ut terra detur eis locus propter pondus, aer autem propter interiorem vitae spiritum. Quaecumque autem attrahunt aquam et evomunt, propter pondus quidem substantiae in terra resident, sed locus habitationis eorum erit ubi aqua terram attingit, et facta sunt alia aquatica, alia autem terrestria. Cibos autem actu molles complexioni ipsorum congruentes, necesse est habere aquatica : quia alios debilis calor non digereret, nec animalia substantiam mollem nutrirent. Debilis enim calor non influit vitam solido corpori, sed vincitur ab ipso et retunditur, et fortis calor penetrat in durum terrestre, et liquat molle et humidum. Propter quam causam actu mollilicata facta sunt cibus aquaticorum, et constantia et dura facta sunt cibus terrestrium. Haec igitur in genere est causa diversae habitationis et ciborum diversorum animalium secundum duo genera.
Media vero inter haec necesse est fieri multis modis, sicut inter quaelibet extretrema physica, media sunt multa : quoniam est motus inter media physica, qui accipi ubique potest factum esse et motum esse, et facit ibi medium tamquam extremum. Hoc autem probatum est in Physicis : propter quod etiam natura quae per gradus progreditur ab uno ad alterum, nullum omnino relinquit mediorum possibilium, quod non producat ad esse et ad speciem : aliter enim non compleretur omnis potentia materiae, nec etiam compleretur virtus universalis efficientis res natural es in natura. Licet autem sic multa sint media : tamen reducuntur ad tres modos universales mediorum, quorum unus est ratio medii propinquioris terrestribus, et alter est modus et ratio medii propinquioris aquaticis, et tertius est modus et ratio medii per aequidistantiam accepti inter utrumque extremarum complexionum. Est enim complexio ad mollitiem complexionantium magis accedens, sed in spiritu et calore digestivo in aliquo duram habente substantiam proportionata : et haec quidem calidum habebit spiritum et substantiam mollem vel propinquam molli : et caliditas spiritus et cordis datur ei propter duo, scilicet propter cibi frigiditatem et viscositatem, et propter corporis sui magnitudinem, quod debili calore non sufficienter inspiraretur et penetraret ad vitae operationes : et tale medium est delphinus, et cete, et balena, et quae omnem cibum et habitationem habent in aqua, et similiter generationem et coitum et impraegnationem : sed solam respirationem habent in aere, sicut patet per antedicta.
E contra autem quaecumque sunt durae quidem substantiae, sed frigidae, sicut aves aquaticae, necesse est habitare in terra : sed propter frigiditatem complexionis oportet cibum requirere in aquis, et talia in cibum accipere quae frigida sunt et terrea, ut ex aquis frigiditatem conceperint naturalem : propter quod etiam melancholica et frigida hujusmodi animalia secundum plurimum esse judicantur, et durae carnis et mali nutrimenti esse judicantur a peritioribus medicis : et praecipue illa quaecumque sunt majora inter ea, et sunt debilis caloris digestivi emittentia cibum indigestum : propter quod etiam multum sunt voracia, et cibum semper
appetentia. Curam enim impendit eis natura, ut cibus esset aquaticus, ut aquae lubricitate mollis efficeretur in substantiam ipsorum cum calore debili : aliter enim inutilis esset ad nutrimentum : propter quod etiam omnia hujusmodi omne fere quod sumunt in cibum, aquaepermiscent. Haec igitur horum in genere causa est animalium.
Ea autem quae per aequidistantiam media sunt, valde pauca sunt : eo quod contraria per aequipotentiam vix permisceri possunt, sicut ostendimus in aliis. Non enim potest esse, quod aliquid componatur ex omni modo contrariis secundum aequalitatem : quia tale animal vel compositum, nec locum haberet, neque cibum inveniret. Sunt tamen quaedam genera ursorum alborum, et quaedam genera canum, et quaedam genera luporum, et similium quorumdam animalium, quae venantur et habitant tam in aqua quam in terra, propter similitudinem complexionis quam habent in utroque elementorum. Similis autem compositionis videntur esse lucius et castor, eo quod venantur tam in aqua quam in terra : sed pro certo domnia hujusmodi animalia magis sunt terrestria quam aquatica, licet cibum in aqua frequentius accipiant : hoc enim accidit propter alteram duarum causarum : aut scilicet quod frigida sunt debilem habentia calorem digestivum sicut diximus : aut quia similitudinem ad hujusmodi aquatica habent secundum complexionem. Frigida enim animalia frigidis et aquaticis cibantur .et delectantur. Multi autem juxta dictos modos sunt modi mediorum., quorum rationem ex dictis facile est invenire : et ideo praeterimus illa ad alia festinantes.
Si quis autem contra dicta objiciens, dicat aves esse levis substantiae, et ideo levari in aera : et propter hoc debere omnes in molli elemento quod est aqua, quaerere nutrimentum : solvemus dicentes, quod verum est quod aves sunt levis substantiae : quaedam enim sunt in quibus vincit levis substantia super terrestrem :
et hae sunt plurimarum pennarum et velocis volatus : et talia sunt aquatica per modum aliquem. Quaedam autem sunt, in quibus levis substantia est pauca, et gravis et frigida multa : et talis est compositio aquaticarum avium : et ideo cibum accipiunt in aquis. Quaedam autem sunt animalia, in quibus levis substantia est pauca, et temperata terrestris multa, sicut genera pullorum : et haec sunt mali volatus, sed cibum accipientia in terra, et non in aqua : et haec sunt saniora inter animalia carnes habentia.
Haec igitur dicta sunt de animalium communi divisione et habitatione.