Et est DIGRESSIO declarans qualiter unumquodque animalium venatur cibum sibi convenientem, et qualiter natura parat ei ad hoc instrumenta.
Quia autem cibus omnis animalis attribuitur sibi secundum suae complexionis convenientiam, ideo fit ut animalia venentur ea quae similiora sunt suae complexioni vel compositioni: ex eisdem enim secundum naturam generantur et nutriuntur : et ideo quaedam venantur pisces, et quaedam herbas, et quaedam semina, et quaedam sunt sugentia, et quaedam masticantia cibum. Quorumcumque enim substantia est aquea constans ex terrestri aquoso pinguescente, nutriuntur talibus : et haec sunt aut pisces, aut herbae aquosae. Quorumcumque autem substantia est aerea levis permixta cum terrestri, eo quod terra sit major pars materiae omnium corporum animatorum, haec nutriuntur seminibus maxime, quae aeream et pinguedine olei infusam habent naturam: et ideo talia quaerunt, et in talibus delectantur, sicut multa genera avium. Quaecumque autem. sunt terrestria, calido et humido infusa secundum complexionem, libentius haec carnem manducant et carnes venantur. Et quorumcumque est complexio calida et sicca, haec etiam carnem calidam et sicani perquirunt: et si quaerant alios cibos a dictis, hoc erit ex. necessitate famis quam. patiuntur magna animalia propter longum cibi defectum.
Haec autem ratio ciborum universalis aptatur particularibus in tantum quod unumquodque magis prosequitur et venatur, quod suae complexioni est convenientius. Omnis enim natura desiderat simile sibi, nisi sit omnino destituta et reducta ad inaequalitatem et discrasiam: tunc enim desiderat contriarium : sicut febricitans febre calida et sicca, desiderat frigidum et humidum, non quidem ut illo nutriatur, sed potius ut contrarii passionem facientis reducatur et reprimatur excessus. Secundum igitur desiderium est ad simile complexioni et ad connaturalem cibum : propter quod etiam Empedocles dixit " omne nutriri simile simili: " propter quod unum animalium venatur alterum, eo quod est cibus sibi magis conveniens : et si nutriatur eo quod est oppositae complexionis ab ipso, oportet duorum alterum accidere, aut forte utrumque, quod aut videlicet alteretur in stomacho per digestionem, et efficiatur simile, et tunc comestio erit absque delectatione : aut oportet paulatim alterari animal, et esse simile complexioni cibi
et infirmari, et destitui a primis complexionantibus, et eorum complexione : sicut multos sanguineorum videmus phlegmaticos, aut melancholicos fieri ex longo talium ciborum usu. Forte autem accidit utrumque istorum : quoniam. licet a principio cibus qualitatem comedentis accipiat quando sumitur, tamen procedente tempore cum destituitur calor naturalis per aetatem, cibi relinquunt suas qualitates et ad se alterant corpora cibatorum.
Secundum autem modum et locum ciborum natura quae numquam deficit in necessariis, parat animalibus organa cibum accipientia : et his quidem quae sub aqua juxta ripam cibum venantur, longa crura fecit et longa colla et rostra, ut per crura vadere, et per colla profundare, et rostrum sub limo et lud quaerere possint cibum. His autem quae longius a terra in aqua venantur, pedes fecit latos ad remigandum cum eis, et rostra lata quibus ea capiant quae in superficie aquae inveniuntur. Et alia quidem fecit submergentia. Alia autem quorum cibus multum est dispersus, vel armata non sunt longis cruribus, aptavit ad cursus velocitatem.
Similiter autem est in aliis in tantum ut etiam dentium aptaverit dispositionem secundum modum accipiendi cibum. Quorum enim cibus indiget laceratione, eo quod consertus est, et multum conjacentes habet partes, his fecit oris rictum magnum et fortem, et dentes serratiliter conjunctos, sicut canibus, et leonibus, et cattis, et hujusmodi. Quorum autem cibus licet durus sit, tamen est comminuibilis magis quam lacerabilis, his in uno quasi situ aptavit dentes anteriores ad incidendum, et posteriores ad conterendum, sicut fecit porco, et equo, et hujusmodi. Quorum autem corpora multum sunt similia, in tantum etiam quod ossa non habent, sed loco ossium quasdam cartilagines, haec de humore ciborum magis vivunt quam de ipsa ci-. horum substantia : et his non fecit dentes, sed os aptavit quibusdam eorum ad sugendum,sicut murenae, et sanguisugae. Et quibusdam eorum aptavit aculeum in ore, quo perforant pelles eorum quae sugunt. Quibusdam autem totum os fecit et formavit ad sugendum. Culices enim et cinifes, et apes, et cynomia, et hujusmodi, sugunt per aculeum quem. portant in ore. Murena autem, et sturio, et quoddam balenae genus, et hujusmodi, toto ore extrahunt humorem eorum quae sugunt ad suum nutrimentum. Et sic facile est videre in omnibus animalibus tam marinis quam agrestibus, sive volent, sive ambulent.
Piscibus enim quibusdam multum per totum os dentes aptavit, quibus cibum cito dividant, ne ab aqua occupentur : et haec sunt quaecumque sdmachum quasi in gutture habent, sicut lucius, et quidam alii pisces. Haec enim animalia dentibus non dividunt cibum, sed vulnerant multis vulneribus animalia, ut in stomachum trajecta motibus corporum laesionem non inferant: et habent haec virtutem digestivam magnam, ut simul in sdmacho cibus recipiat et divisionem et alterationem,et decoctionem.
Ideo etiam omnibus avibus quae animalia rostro venantur, sicut sunt aves maximae quae venantur pisces qui lubrici sunt et teneri plane non possunt, comprimentia aptavit rostra dentosa, sicut est falx messoria, ut per ipsa cibum retineant et constringant tamquam dentibus quibusdam. Quaecumque autem horum sub terra evertendo quaerunt vermiculos aut radices, his fecit aut rostra acuta fortia sicut avibus quibusdam, aut fecit additamenta cartilaginosa super exterius oris et nasi sui, sicut porcis : aut fecit ungues ad evertendum terram, sicut gallinis, et talpis, et hujusmodi.
Ex hujusmodi autem considerationibus facile est invenire omnes causas ciborum et mansionum et instrumentirum quae ad cibos accipiendos natura formavit animalibus.