Et est DIGRESSIO declarans causam renovationis animalium diversorum.
Quaedam autem, sicut superius dictum est, animalia vetustatem abjiciunt, et renovantur per pellis vetustae aut pennarum depositionem : et quaedam remanent in antiquitate suae generationis. Et ea quidem quae pellem abjiciunt, omnia quae nota sunt, ex eis sunt quae carent sanguine, aut modicum valde habent sanguinem, et sunt habentia aut squamas in pelle, non quidem sicut pisces, sed eas quae dicuntur squamae punicea?, quae sunt quasi nix quaedam alba resoluta ex pellibus eorum, quae squamae sigillatim defluunt ab eis, sicut ex pelle ejus qui patitur siccam lepram : et talia sunt serpentes, et lacertae, et crocodili, et stellionum genera, et hujusmodi : aut sunt habentia testam duram aut mollem, sicut sunt cancrorum, et quaedam ostreorum genera. Et illa quidem quae pellis habent squamositatem puniceam, sunt viscosae valde humiditatis : et humiditas illa est permixta cum melancholia innaturali aliquantulum combusta, et pellem quae magis distat a vitae principio corrumpente, sicut accidit in morti ficis maculis corrumpentibus pellem leprosi : propter quod corruptam pellem deponere est necessarium. Cum enim exsiccaverit eam, et erupit melancholia in ipsa respersa, contrahitur, et a carne interiori solvitur, et tunc ex recenti humore nutrimenti constante forinsecus alia subtus pellis generatur : propter quod solvitur exterior, et deponitur, et animal renovatur. Praecipue autem renovationis hujusmodi tempus est in fine latentiae talium animalium : quia tunc calore famis exsiccatur, et humidum nutrimentale ad exteriora corporis missum, quasi corruptam expellit, et circumstans constat in aliam pellem.
Modus autem depositionis est a capite incipiens, eo quod ad caput propter spiritus ad loca sensuum directos, magis de materia punicea trahitur, sicut etiam homo magis habet squamas puniceas in capite quam in alio membro. Solutio ergo incipit ibi per confricationem, aut etiam arctum transitum, per foramen, aut rimas totum in brevi spatio deponitur corium. Ea autem quae sunt testea, sive duram, aut mollem habeant testam, nutrimentum habent phlegmaticum quidem sed multo terrestri incenso et adusto infectum, quod calor adunatus ex circumstante frigido aquae adussit, ita quod in naturam ossium et membrorum. non est convertibile : et ideo expellitur a virtute naturali interiori, quae nata est expellere superflua et corrupta, et evadit extra circumstando, et exsiccatur quidem primo, et decoquitur a calido adurente, quod adhaeret partibus materiae. Secundo autem exsiccatur etiam et induratur a frigido circumstante reprimente et congelante : et cum superflua sit exsiccatio ipsius ab utroque exsiccante, et induratur superflue, separatur ad interius veniente humido nutrimentali, quod non attrahit ipsum, nec ipsum nutrimentale humidum habet poros in ipso per quos ingrediatur, et nutriat ipsum : et sic interius circumvolvitur sub ipso, et concrescit in
testam aliam. Et primo quidem est sicut membrana, quae cum per se est terminata, nihil de humido mittens testae exteriori, paulatim exsiccata solvitur testa exterior, et cadit : et sic renovatur animal. Sed quia in pedibus horum animalium quae pedes habent, stat multi nodi in dorso, in illis non cadit testa a dorso simul tota, sed a pedibus per partes juncturarum. Haec tamen animalia mutant aliquando organa corporis, sicut manus, et pedes cum testae mutatione : et hoc non contingit, nisi ex similitudine corporis eorum : ex hac enim contingit, quod virtus radicalis humidi et radicalium membrorum sunt omnino sicut humidum nutrimentale et materia carnis eorum : propter quod amputata recrescunt organa, sicut ingreditur et egreditur caro materialis in eo quod augetur et diminuitur.
Sed oportet scire, quod talia animalia raro renovantur in ventre : eo quod in ponte super quem mollia eorum posita sunt, infiguntur organa motus eorum : et est vis motiva eorum a membro quod est in eis loco cerebri descendens in ponte illo : et ideo cum sit sedes nobiliorum virtutum, removeri sine virtute non poterit : propter quod cavet natura, ne ibi fiat renovatio.
Causa autem mutationis avium in pennis est, quod aves quidem levis et aereae sunt substantiae : propter quod etiam terrestre nutrimentum avium rarum est, et per modum aeris distensum et divaricatum. Tale autem nutrimentum plurimum habet motum ad superficiem et praecipue ad superiora dorsi avium : et ideo juvenes aves ultimo plumescunt in ventre, et habent ibi pennas pauciores et molliores. Terrestre autem exhibitum aeris qualitatibus, continue induratur, sicut patet in terrestri furno qui convertitur in capillos. Cum autem de tempore in tempus induratur, tandem infrigidatur et contrahitur, quod porus in quo infigitur, amplior efficitur quam penna possit implere : et ipsa penna constringitur, ita quod humore nutrimentali non fomentatur : et ideo aliud nutrimentum in corpore avis in alas formatur, et cadunt antiquae. Et signum hujus est, quod maxime cadunt in autumno post multum avis nutrimentum, quod accepit per aestatem, et non cadunt nisi in antiquis avibus, et quae jam pullificavcrunt, vel ad aetatem pullificationis pervenerunt : tunc enim durescunt pennae et contrahuntur et excidunt a poris : et sic renovantur pennae animalium volatilium. Fertur autem de quadam ave, quae residet apud aquas, et habente pennas Adrides, et apud Germanos vocatur avis glaciei, quod mortua mutat pennas : quod ego expertus sum falsum esse in pluribus avibus illius generis per plures annos reservatis. Signum autem eorum quae dicta sunt est, quod aves saepius quam aliqua animalia pruriunt se rostro et unguibus propter acutum terrestrem vaporem ingredientem ad poros pennarum. Sed et ipsae pennae quando sunt incompletae, virus habent inferius in arundine, quod tamen dtum in squamas puniceas convertitur et adhaeret arundini pennae per partes exsiccatum, cadit aut per se exsiccatum, aut disponitur rostro vel ungue avis. Haec igitur est causa mutationis et renovationis avium secundum pennas.
In unguibus autem et rostro aves non renovantur, sed potius nimis excrescentes ungues et rostrum amputant, et aptant aut ad venandum, aut ad cibum accipiendum : de natura enim cornu sunt hujusmodi membra, et generantur ex nutrimento aqueo, quod passum est a multo terreo sicco : propter quod etiam mollificantur applicata ad ignem : et ideo rostrum avium juvenum versus caput deficit in quasdam prominentias labiorum croceas, quando videlicet humidum passum a sicco terreo deficit in humidum carnis : tunc enim terreum combustum evolas ad superficiem, et facit ibi croceitatem per modum duorum labiorum.
Omnino autem eadem causa quae est
renovationis avium. secundum pennas, est etiam causa renovationis animalium secundum pilos : pilus enim ex sicco terreo fumo generatur, et exsiccatur ad aerem, et tunc indurescit et constringitur et minoratur et in radice non capit nutrimentum, et ideo defluit, et alii pili ex simili fumo generantur. Aves etiam et pilosa habent accidens commune, quod est horripilatio : et hoc frigido fit vapore vaporante per corpus, et propellente a pelle corporis calidum naturale, sicut propellitur in frigore et rigore febris tertianae vel quartanae : et cum a pelle calor naturalis propellitur per frigus vaporis, pellis contrahitur, et pori constringuntur, et pennae et pili qui in poris sunt, eriguntur : et hoc vocatur horripilatio : et ideo excutiunt se aves et pilosa post horripilationem. Annulosa autem renovantur, sicut vespae, et quaedam alia, per annulorum mutationem, qui indurantur et solvuntur per eamdem causam qua indurantur et solvuntur pelles et spolia serpentium.
Per haec igitur et hujusmodi cognoscet aliquis sufficienter de causa renovationis animalium.