De pugna animalium pro cibo et domo et
pullis. Quaecumque autem animalium habi tant frequenter aut semper in loco uno et eodem, praeliantur ad invicem, sive sint ejusdem speciei, sive diversarum, praecipue tamen causam pugnae continuae habent, si cibus paucus non omnibus sufficiens sit in loco habitationis eorum. Est etiam eis causa belli nidus, aut fovea quietis, aut etiam aliquando timor et nocumentum pullorum. Sed causa belli continua non est nisi cibi defectus : propter quod etiam animal vocatum a quibusdam cocha, quod quidam murem montanum esse arbitrantur, continue pugnat, et est audax invadens aliquando canem : sed fugit leporem tamquam abhorreat eum : et pugnant ita continue, quod etiam foeminam suam ejicit a fovea in hieme, quando pastum sibi foeni et alterius cibi aggregavit : quandoque tamen foemina, ut dicitur, alio foramine fraudulenter facto usque ad thesauros ciborum abundantius per hiemen furto pascitur quam mas qui eam ejecerat. Aliquando autem ita dura est pugna pro cibo inter haec animalia, quod unum interficit alterum, aut quousque ejicit ipsum a loco thesaurorum cibi congregati, sicut diximus. Similem autem pugnam et causam pugnae habent cum filiis, postquam adoleverint et perfecti fuerint : quamdiu enim filii indigent parentum provisione, numquam impugnantur a parentibus in aliquo genere animalium.
Ea autem animalia quae carnem crudam comedunt, quasi cum omnibus pugnant animalibus, eo quod omnia fere animalia sint cibus eorum, praeter ea quae sunt ejusdem speciei cum ipsis, exceptis valde paucis aquaticis, quae comedunt individua suae speciei sicut lucius. Aquila etiam aliquando, ut dicit Avicenna, visa est devorare aquilam, sed hoc non fecit, nisi irata, quando videlicet diu luctantur aquilae pro praeda aliqua, quam cepit altera earum : tunc enim alteri contingit quod vincens devorat victam, quando non sufficit ei praeda quam invenit apud eam.
Haec autem causa est, quod animalia aliquando inter se dividuntur in acies, et quaedam sunt impugnantia alia ut devorent ea. Quaedam autem congregantur, ut se mutuo juvantia ab impugnantibus defendant. Quas acies dum frequenter vident inter animalia fieri augures, dicunt significare praelia futura inter homines, arguentes ex hoc quod effectus caelestium citius apparent in his quae sola aguntur natura, quam in hominibus, quorum inclinationes naturae saepe retinentur rationis obice : propter quod, ut alibi diximus, non ita faciliter ab homine percipiuntur effectus orbis sicut a brutis. Per contrarium autem hujus quando vident animalia pacificata sequi se ad invicem, pacem ad invicem futuram inter homines pronosticantur.
Cum autem diminutio cibi, ut dictum est, sit causa belli inter animalia, consequens est, quod quando cibus eorum
abundat, mitescunt tunc ac si sint domestica, et tunc quiete commorantur in loco uno communi. Hujus autem signum est, quod in aegypto quaecumque animalia herbis pascuntur, simul vivunt, et mitia sunt ad invicem sicut domestica, eo quod talis cibi in aegypto est abundantia. Hac eadem de causa animal vocatum carocochilum, quod est quaedam species crocodili, et animal quod dicitur hardon, quod est alia crocodili species, pacem et cohabitationem habent cum animali quod celthim vocatur, quod est aquaticum quoddam quadrupes, quod venatur animalia, et communicat venationem cum praehabitis crocodili speciebus, et sic cogitare de ipsis videtur et providere eis cibum.
Et hujus signum apparet in animalis genere quod malachie vocatur. Istius enim generis quaedam species est sepia, quae cum percutitur tridente piscatorum, mas juvat foeminam. Percusso autem mare, foemina fugit relinquens marem in periculo : et sic in pluribus est in omnium animalium maribus et fceminis. Similiter autem et ursus pugnat aliquando cum asino et tauro, eo quod venatio ursi est caro cruda, et ideo impugnat haec duo animalia, quando ea comedere intendit.
Asinus etiam impugnat colotum, hoc est, rattum, eo quod dormit in praesepe ejus, et mordendo nares ejus vetat ipsum comedere pabulum, et ipse rattus cum sociis suis tunc comedit pabulum ipsius.
Quod autem haec sit causa pacis inter haec animalia et cohabitationis, scimus ex contrariis istorum : quoniam aquila, ut dicit Avicenna, pugnat cum dracone, ut comedat. Aristoteles tamen videtur dicere, quod vultur cum dracone pugnat : et hoc non est verum, nec etiam aquila omnis cum dracone pugnat. Sed quoddam genus est aquilae parvum, quod venatur quemdam serpentem qui draco generali vocabulo nuncupatur. Aquila etiam cum tyro et dracone pugnat pro animalibus quae aliquando venatur draco vel aquila, quando alter alteri praedam auferre conatur. Vultur autem sive aquila, quod verius est, et avis quae dicitur cyemmon, et avis quae dicitur salangor, pugnant ad invicem, sicut apud nos pugnant cum aquila cornix et pica et monedula et hujusmodi aves : et causa pugnae est eis, quod aquila comedit eas. Vidimus enim aliquando cornices et picas deplumantes aquilam, quae residens in arbore patienter dissimulavit deplumationem : propter quam dissimulationem cornicula quaedam propius accedens, rapta est ab aquila et devorata. Hac eadem de causa animal vocatum habeninum, quod est animal habens foveas in campis, pugnando venatur animal vocatum pelagom, quod Avicenna videtur vocare murem caecum, quem nos talpam vocamus : et quodcumque vicerit alterum, devorat ipsum. Similiter autem et avium genera quae praeliantur inter se, sicut colidom, et forodonem, et chicho, et glorior, aliquam supradictarum habent causarum quare pugnant ad invicem, et apud nos sunt sicut gugulus et avis musica, quae grasemusche vocatur, et aquila, et ciconia, et noctua, et monedula, et hujusmodi aves, causam pugnae habent hanc, quod una comedit ova alterius.
Monedula autem praecipue inter alias aves pugnat cum bubone de die : quoniam bubo est debilis visu in clara luce : et ideo de die hoc corvinum genus quod est de monedula, rapit ova ejus, et comedit ea. Bubo autem et similiter noctua nocte quando melius videt quam corvini generis animal quod est monedula, rapit et comedit ova monedulae.Corvini enim generis aves de die praevalent huboni, et noctuae. Sed noctua et bubo praevalent de nocte corvino generi, et praecipue monedulae quae minor est inter ea quae sunt corvini generis. Aliae etiam aves de die volant in circuitu bubonis et noctuae et nocticoracis de die, et deplumant eos, eo quod in nocte istae aves infestae sunt ovis earum, et etiam ipsis
avibus, quando eas superare possunt. Et ideo aucupes ligando bubonem vel noctuam juxta retia, deprehendunt cum eis alias aves multorum generum, quae deplumandi causa accedunt ad eas. Avicenna enim dicit se vidisse, quod pica accessit ad bubonem ligatum, et carnem quam ibi auceps posuerat, per frusta projecit cum rostro versus bubonem, quam cum bubo accipere vellet, retrorsum conversa pica trahendo removit a bubone frusta carnis : et per hoc dicit se cognovisse, quod pica est avis derisiva, et quod aliquando aves gratia derisionis accedunt et deplumant aves inimicas sibi.
Haec autem quae dicta sunt, maxime faciunt aves cum eo quod basit Arabice, apud nos autem scueta vocatur. Avis etiam fethis et gali, quorum utrumque est species quaedam milvi et coroni, quod est corvus, pugnant ad invicem, eo quod illa genera milvorum comedunt per insidias ova corvi et suos pullos. Hanc etiam causam pugnandi cum corvo habent alexim et linteum et lartinom, quae etiam sunt genera milvorum. Acrinom autem quod est parvum genus milvi, quod vocatur apud nos milvus rufus, non accipit ova vel pullos corvorum, sed potius hoc quod invenit de cibo praeparatum a corvo, rapit et comedit, et ideo pugnat cum ipso : fortiores enim habet ungues quam corvus, et est velocioris volatus. Haec autem genera milvorum, licet dicta de causa pugnent cum corvo, tamen aliis temporibus venantur principaliter lumbricos terrae, et mures, et ranas, et hujusmodi animalia.
Ex omnibus autem dictis manifestum est, quod causam pugnae habent animalias, cibum, et mansionem, et pullos.
Eadem autem causae pugnae est avibus et animalibus marinis : pugnant enim ad invicem bathiom, quod est species merguli, quod pisces venatur : et avis quae vocatur latrom : et est avis alba et marina quam nos melbam vocamus : et est causa pugnae praeda piscium. Aliquando autem eadem de causa pugnant fricha-
chim, et coronom quod est corvus aqualiculi. Tyrus antem aquaticus et animal vocatum trihaur, comedit utrumque is lorum. Simililer autem turtur invenitur pugnare cum ave quadam rapace, quae claurem Graece, Latine autem glaro vocalui,et est de genere milvi parvi : et est I causa pugnae, quod glaro nititur rapere pullos turfuris de nido : (une enim omnis avis quanfunicunique debilis, pugnat cum quantumcumque forti. In tali ilaque pugna glaro aliquando interficit turlujeni antiquum.
Hae etiam eadem de causa corvus abka in pugna interficit milvum, qui dicilur Graece cochino : quia dum parvi sunt pulli corvorum, nititur eos rapere de nido milvus praenonimatus. Corvus autem superveniens interficit eum unguibus et rostro. Dicitur autem corvus abka corvus communis magnus, qui Deo Apollini fuit consecratus, ut dicit Apuleius. In pugna consimiliter colieum, quod est genus parvi accipitis, comedit avem quae vocatur balarcheon, quod est quaedam species passeris. Hunc autem et aliae aves uncorum unguium comedunt, eo quod est pigri volatus, et nullius defensionis, et saepius quam aliae aves invenitur. Unde propter hunc passerem pugnant ad invicem aves rapaces, quando plures convenerint ad rapiendum eum : et avis vocata ascolonitim aliquando comedit abachiem, quando praevalet adversus eum : sicut et apud nos aliquando pica comedit passerem juvenem, et comedit corvus alaudam juvenem. Horum enim utrumque per visum expertus sum.
Similiter autem avis quae hyckippo vocatur, pugnat cum ea quae arodycam Graece dicitur: et causa pugnae est, quia latenter hyckippo rapit ova ejus, et pullos de nido, et comedit eos.Et avis etiam parva quae achynom Graece, Latine argi cus dicitur : et est avis parva sicut passer, aliquantulum ruboris habens super caput, pugnat cum asino : et causa pugnae est, quia asinus quando transit per spi- nas, confricat se ad spinas, et dejicit ova de nido argici : et ideo etiam avicula eadem retro insidet asino, ubi vulneratus est, et de pica sua sive rostro pungit asinum longius exagitans eum a loco spinarum. Argicus autem fugit, quando rudit asinus, quia sonus nocet ei. Aliquando etiam, ut dicit Avicenna, causa pugnae est, quia dejicit fructus spinae, confricando se ad ipsam asinus : hic enim fructus est cibus argici, et est ex spina magna, quam quidam vocant spinam albam, et alii vocant spinam fugi, quae habet florem album et fructum rubeum parvum cum longo coctilidone : hunc fructum plurimae comedunt aves, propter quod etiam aucupes congregant hunc fructum, et per eum capiunt aves in hieme.
Cum autem sint tria genera hirundinum, unum quidem quod in domibus interius ubi habitant homines nidificat, et insidiatur muscis et apibus. Aliud autem quod in terra in foraminibus riparum juxta aquas.nidificat, et insidiatur bibiniobus, quae volant super aquas. Et tertium quod in parietibus murorum rius nidificat, et muscis est infestum. Hoc tertium genus pugnat cum passeribus, eo quod passer intrat domum ejus, et praeoccupat eam in principio veris antequam veniant hirundines : et hirundo nititur eum ejicere de domo sua sive nido : et visum est pluries in Colonia, quod hirundo non valens ejicere passerem, convocavit stridore ligurtii sui multas hirundines, et simul venientes in impetu, luto quod rostro singulae portaverunt, obstruxerunt foramen nidi subito, et clauserunt in nido passerem, et suffocaverunt eum.
Similiter autem avis dicta hiricom, et est genus aquilae valde forte, et magnum, pugnat cum vulpe, et lepore, et cuniculo, et hujusmodi animalibus : quia aquila illa comedit carnem crudam dictorum animalium, et ideo venatur ea, et aliquando eadem de causa pugnat cum capriolo.
Corvus etiam et bos, ut dicit Avicenna, naturalem. habent inimicitiam ad invicem, et nititur corvus eruere oculos bovis et comedere, et hoc modo etiam impugnat asinum aliquando. Hac etiam de causa vultur pugnat cum animali quod Graece arodieum, Latine autem ardolatum vocatur : et quando impugnavit ipsum, occidit ipsum, et comedit. Similiter autem aves, quas ibos vel ibes vocant Graeci, et nos ciconias, manent in palustribus in marginibus fluviorum, et est color eorum varius ex albo et nigro: et vita ipsarum est boni moris : manent enim cum hominibus et impugnant ranas, et mures, et alia animalia palustria.
Est autem, opinio vulgi, quod avis vocata achelon, pugnat contra quoddam genus corvinum vocatum craton, et contra avem quae dicitur glorio, quam glarum quidam vocant Latinorum, quam mendose quidam dicunt generari a flamma ignis : et causa pugnae est, quia craton corvinum comedit istarum avium pullos. Similiter autem sitaci avis et avis dicta Graece trailom, quam irochilom dicunt Latine vocari : camulgum autem Latine dicunt vocari sitaci Graece : et hae duae aves cum vulture pugnant, quoniam camulgus frangit ova vulturis et sorbet ea: et quia vultur sicut et aliae aves rapaces comedit carnem crudam, pugnat cumcamulgo provocatus ex fractura ovorum, et interficit, et comedit eum.
Est autem avis quaedam, quam Avicenna hym, Aristoteles autem ibom vocat, et Latine vocatur acomtis, quae sicut anser comedit gramina, et est valde debilis visus, et habet vocem fere sicut hinnitus equi, et pugnat cum equo, eo quod equus ejicit ipsum a pascuis : pugnando autem volat super equum, imitando hinnitum equi, et sic terrendo stupefacit equum et fugat : et aliquando sic lassando equum interficit. Est autem color hujus avis valde pulcher : et vita ejus longa, et manet juxta ripas fluminum, sed apud nos hoc genus avis est igno-
tum. Genera vero ardearum sive ardiolarum quas Graeci arachion vocant, tria sunt: et primum quidem genus quidam Graecorum vocant 1.alahom : alii autem suasper. Secundum autem quidam vocant landm, alii autem leugon. Tertium vero quidam vocant astariem et alii japeleon. Apud nos autem genera sunt quidem tria, quorum duo sunt cinerei coloris, magnum videlicet, et parvum : et tertium est album sicut nix, majus utroque dictorum generum : et dicuntur ardeae ab arsura stercoris : quia arescit et exuritur ad siccitatem id super quod cadit stercus ejus. Dicit autem Aristoteles quod unum genus ardeolarum est quod 1.alahom vocat, quod coit difficulter, ita quod foemina vociferat quando recipit semen : et opinantur quidam, licet non sit probabile, quod etiam sanguis ab oculis ejus exit in coitu, et quando foemina ovat, parit ovum valde graviter.
Adhuc autem cum vulpe pugnat mothiom avis, et avis dicta forodom furatur ova praedictae avis.