De prudentia animalium in provisione medicaminum contra, infirmitatem.
Sunt autem, quod mirabilius Addetur. animalia industriam quamdam de medidicaminibus habentia, et e contra quaedam nulla sua nocumenta abstergunt per medicinam. Capri enim montani qui sunt in Cretae insulae montibus, et in alpibus altissimis Germaniae, qui propio nomine ibices vocantur, quando sagittis venatorum percutiuntur, et ferrum remanet in vulnere, quaerunt, ut dicit Aristoteles, polegium cervinum sive agreste, quod Avicenna leluon Arabice vocat, et applicant illud plagae, et tunc exit ferrum de corpore ipsorum. Aristoteles tamen dicit, quod comedunt ipsum, et per virtutem herbae in corpore diffusam ferrum exit.
Similiter autem et canes secundum diversas infirmitates suas comedunt radices herbarum, et herbas diversas notas ab ipsis contra infirmitates suas. Herba autem quam saepius comedere videntur, est gramen. Aliquando tamen comedunt radices provocantes vomitum, ut facile ejiciant humorem : et ideo etiam ante vo- mitum superadimplent se cibo si habent, ut humor putrescens in stomacho immisceatur cibo, et cum ipso facilius evomatur.
Eodem etiam modo animal quod Graece ferdalie, quod Avicenna Latine nominat leopardum, quando comederit herbam venenosam quae fridalidon Graece, Latine strangulator leopardi vocatur : et cum incipit degulari et suffocari, quaerit squibalum hominis, et comestione illius liberatur a veneno herbae. Squibalum enim hominis praecipue quando recens est, et non evaporavit ab ipso virtus stomachi et intestinorum, habet tyriacae virtutem. Eadem autem haec herba dicitur interficere et degulare lupos et leones, propter quod venatores leonum, vasa plena stercore squibalico hominis ponunt sub arboribus, et occultantes se non longe rapiunt vel interficiunt leones, qui ad vasa illa gratia medicinae accedunt : et similiter faciunt lupis propter medicinam illuc venientibus. Dicunt autem quod leopardi eodem rapiuntur artificio. Simili autem et non eodem artificio utuntur quidam ad capiendos cervos, ponendo videlicet medicamem cognitum in loco aliquo, ad quod cum ad curandas infirmitates cervi veniunt, capiuntur.
Dicit autem Avicenna quod leopardi venantur a lupis, et quia unus lupus non praevalet leopardo, congregantur plures, et insequuntur eum : licet enim velocior sit leopardus lupo, non tamen diu continuare potest cursum velocem : et cum lassatur, capitur ab ipso : et ideo quas semper leopardus ambulat in abscondito, quasi latens : et ideo leopardus domesticus, non diu insequitur feras quas venatur.
Adhuc avis aegyptiaca quae Graece anschicomon, Latine autem ibis vocatur, et est ciconia tota nigra in dorso, et invenitur grisea, quando videt serpentem alatum, qui Graece vocatur hasiom, et hanc avem Avicenna thiamon, Solinus autem vocat ibidem, sicut ante diximus.
Haec igitur avis, quando praedictum videt serpentem, clamat voce aves alias sui generis advocando in auxilium : et tunc omnes simul ponunt se in lud, et postea in terra pulverulenta et arenosa, ut adhaereat viscositati luti : et tunc intrant in aquam, ut indique ad corpora earum affluat eis lutum : et sic armatae congrediuntur cum serpente alte volantes ad eum in aerea, sicut dicit Solinus. Tenchea autem quae est species quaedam crocodili cum superfluitates caenosas sentit multiplicari circa dentes, aperit os magno hiatu, ita quod dentes ejus apparent : et tunc in os ejus descendunt aves quae Latine strophilus, sive strophili dicuntur : et est avis similis picae varia aquatica, habens rostrum sicut est rostrum anatis : et intrantes mundificant ei dentes. Et quia tenchea sentit ex hoc juvamentum, non nocet eis : et cum vult eas ejicere ex ore, movet collum quasi gargarizando, et tunc evolant. Dicit tamen Avicenna quod aliquando devorat eas, quando famescit.
Adhuc autem tortuca quae de genere reptilium esse videtur, et minus habere nobilium virtutum animae : tamen sagacitate naturali postquam comederit viperam, comedit origanum agreste, ut calore herbae frigiditatem vincat veneni. Expertus est enim aliquis tempore Aristotelis, quod tortuca non ivit comedere viperam, nisi in loco ubi copia fuit agrestis origani. Et cum aliquando eradicatum fuit origanum, et tortuca rediens comesta vipera quaereret origanum, et non inveniret radicem origani, mortua fuit ex virtute veneni. Narrat etiam Avicenna, quod quidam senex multum expertus in venationibus et fide dignus, retulit ei, quod vidit avem tardam quae mali est volatus, pugnantem cum vipera, et saepius cum vulneraretur a serpente avis, secessit retrorsum, et comedit de quadam herba, et ea gustata redivit ad pugnam. Senex autem qui latebat in abscondito, evulsit herbam : et cum avis vulnerata rediret, et herbam non inveniret, fecit strepitum
magnum, et vocem emisit querulam, et mortua cecidit : et cum describeret colorem herbae, et figuram, aestimabatur ab Avicenna esse lactuca agrestis.
Adhuc autem avis vocata eptieches, quando cum vipera pugnat, comedit rutam, eo quod vipera fugit odorem nutae, sicut fere omnia alia venenosa. Et caper agrestis montanus tempore fructuum quando in eo superabundant humores crudi, medicatur sibi per comestionem herbarum amararum, ut dissolvatur viscositas quae est in ipsis. Et canes quando multum habent in ventre ex torsionibus vel humoribus pungitivis acutis, comedunt spicas tritici ut lenificentur ex illis. Et animalia quae halachalie Arabice vocantur, et sunt apud nos cervi et equicervi, vulneribus suis medicantur comestione origani montani: et hoc saepius visu experti sunt venatores.
Gali etiam, quod nos vulpem vocamus, aliquando cum aliquo pugnat serpente, et tunc comedit rutam, eo quod, sicut diximus, odor rutae serpenti contrariatur. Draco etiam cum infirmatur, comedit fructum plantae quae thairharscon Graece vocatur. Similiter autem ladach et aliae aves quando pugnando ad invicem vulnerantur, applicant vulneribus suis origanum agreste, et etiam comedunt ipsum, et curantur ex ipso.
Gali autem quod est vulpes, non solum habet astutiam in medicamine sui nocumenti, sed etiam in capiendo aves, quando jacendo fingit se mortuam : et cum aves insident ei, degulat eas, sicut degulantur lupi et arietes, quando abscinduntur cannae gutturis eorum. Hoc autem genus animalis licet cum quibusdam serpentibus pugnet, tamen maxime pugnat cum serpente qui comedit mures, eo quod etiam vulpes mures comedit : et haec pugna multoties sensibiliter apparuit venatoribus.
Est autem et alia animalium sagacitas in praesentiendo nocumento, quod fit ex acris et elementorum, immutatione : sicut hiricii praesentire dicuntur ventos
aquilonares et austrinos, quoniam ante hos ingrediuntur cavernas et obstruunt os cavernae versus partem unde venit ventus, timentes laedi a vento. Cujus signum est, quod quidam civium Constantinopolitanorum fertur habuisse hiricium, cujus absconsiones et proditiones ex caverna ipse solus intellexit : alii autem non intellexerunt : et per illum praedixit ventos nautis, et factus est dives.
Est autem animal aliud quod ankalinos Graeci vocant, quod Avicenna katim appellat, et est apud nos pullos comedens et inimicum pullis, quod gallice fissau vocatur, Germanici autem illibenzum vocant, et est animal longi corporis sicut leporarius quando est catulus : et membra ejus inferiora sunt valde dura, et color faciei ejus, et quod est sub gula et ventre, praefert ruborem : sed in dorso est subnigrum, et in astutia simile est vulpi, et est libenter habitans in domibus hominum, eo quod cibus ejus est in domibus eorum : diligit enim mel, et ideo corrumpit alvearia, et odit gallinas, et ideo degulat eas, et non comedit ex gallinis, nisi prius omnes aut multas ex. eis degulaver.it : et haec ingenia etiam habet vulpes. Et animal quod dicitur feiton ''a quibusdam, et est quaedam alia specieskatim
, de quo diximus. Dicunt autem, quod virga maris horum animalium est ossea dura vale sicut os : sicut etiam dicitur de virga vulpis : et est opinio quorumdam, quod rasura virgae illius in potu data, medicina est contra venenum : et, sicut dicit Avicenna, valet ejusdem virgae rasura contra scurriam.