De astutia majori quae in operibus parvorum animalium esse deprehenditur .
In aliis autem astutiis quibus vivunt et reguntur in moribus animalia, magis astuta deprehenduntur esse parva animalia quam magna. In parvis enim multum est astutiae, quae etiam aliquid simile intellectui esse videtur, frequentius in operibus esse cognoscitur. Hoc autem maxime apparet in hirundinibus, quas quidam Graecorum gali, hoc est, vulpes vocant, propter astutiae quamdam similitudinem. Cum enim sint hirundinum plura genera, sicut superius diximus, duo genera illarum tam artificiose nidos construunt, quod in architectura aliquid artis et intellectus videntur ostendere : commiscent enim lutum cum paleis, et contexunt nidos, gravia inferiora, et levia superiora ponendo, et erigendo parietes per artem vel aliquid arti simile, et componunt nidos sub tecto aliquo : et cum lutum non habent, intrant in aquam, et
deinde in pulverem, ut faciant lutum. per quod domos construant, et foramen in nido relinquentes, per quod intrant. Interiora nidi faciunt mollia et calida, imponentes pilos et plumas. Et illae quidem hirundines quae in muris et lapidibus nidificant, concludunt lud nidum usque ad arctum foramen, per quod intrant et exeunt : et si passer intraverit, et non cito exierit, vocat alias sui generis hirundines in auxilium, et simul venientes cum lud concludunt passerem in nidum et suffocant ibidem : et tunc reparato foramine ejicit passerem mortuum et resumit nidum. Et cum habent ova, alternatis vicibus fovent ea, et masculus et foemina : et sunt multum diligentes, ut alternatim pascant pullos suos, et emundant nidum cum rostro, efferentes stercus pullorum, et docent pullos tempore egestionis posteriora ani extra nidum vertere, ut stercus cadat extra nidum : et hoc visu oculorum quilibet experiri potest.
Idem autem genus industriae in columbarum generibus videtur, quae debilem primo faciunt nidum, eo quod calida habent corpora, et non multum indigent calore nidi. Habent autem hoc proprium, quod mas et foemina conjuncti non de facili separant vinculum quod est inter eas : quia nec foemina dimittit marem, nec mas etiam foeminam, postquam simul coiverunt : sed antequam coeant mares non habentes uxores, nituntur aliis praeripere vel abstrahere foeminas : et ideo pugnant ad invicem fortissima pugna. Et dicit Avicenna se vidisse duos columbos pugnasse pro una foemina : et foemina accessit ad victorem, qui in prima vicit pugna : et cum revigoratus fuisset columbus victus, redivit et pugnavit iterato cum eo a quo antea victus fuerat, et devicit eum : et tunc foemina redivit ad eum a quo prius recesserat, et dimisit alium. Est autem columbi consuetudo quando solutus est, statim ut videt columbam solutam, coire cum ea, et perfecto coitu statim columba sequitur co- lumbum, et obedit ei. Cum autem columba non cito accedit ad nidum, masculus percutit cam alis : et cum juvenes sunt pulli et parvi, venit mas et accipit rostrum pullorum in rostrum suum, et aperit, et infundit in eos terrestrem substantiam salsam, ut ex acumine salis aperiantur papae pullorum, et excitetur eis appetitus : et tunc vicissim alternatis vicibus cibant pullos pater et mater. Sedent autem in nido pulli quousque columba alia ova fecerit in nido, nisi habeant alium nidum columbae antiquae : et tunc expellit pater pullos a nido, per hoc quod ascendit super eos ac si velit coire cum ipsis. Quando autem habent alium nidum, tunc diutius manent pulli in nido suo in quo nati fuerunt. Quando autem plures columbae habent nidos sibi propinquos ad invicem, est autem pugna pro nidis et uxoribus tota die. Columbae autem genera et palumbi et turtures, habent hoc commune, quod uno tractu potant demisso capite, et non erigunt in potu saepe capita sicut aliae aves : et hoc ideo est, quia collum earum est breve et amplum et simul multum capit de aqua : et hoc non est ita in aliis avibus, et ideo saepius erigunt caput, quando potant, ut aqua liberum habeat ingressum erecto et directo collo.
Turtur autem magis amat castitatem inter alia genera columborum, et ideo non sociatur nisi uni mari sui generis, et illo vivente et fecundante eam non sociatur alteri: et quidam dicunt, quod etiam post mortem illius non conjungit se alteri.conjugi : sed hoc non est probabile, neque est expertum. Genus autem columbae quae pheica vocatur, longo tempore vivit et terminus communis vitae ejus est viginti quinque vel etiam triginta anni, et jam visa est pheica vixisse quadraginta annis : et quando senescit, multum elongantur sibi pennae alarum et caudae et quasi totius corporis : et ideo homines qui habent eas, praecidunt eis pennas: et hoc est accidens senectuti pheicaraim. Turtures autem et columbae
frequenter solent vivere quinque viginti annis: et toto illo tempore pullificant.
Adhuc autem turtures, et id quod vocatur canex, quod est paluinbus, faciunt nidos suos in uno tantum loco. Columba autem habet nidos in locis duobus, aut etiam in pluribus. Ut in pluribus autem masculi avium solent diutius vivere quam foeminae, praeter masculos turturis et palumbi, de quibus dicitur quod minus vivunt quam foeminae eorum: et hoc scitur ex his quae domesticae sunt et nascuntur in domibus.
Dicitur etiam, quod mares avium quae passeres vocantur, minus vivunt quam foeminae. Dicunt enim quod mares hujus avis non vivunt a tempore coitus, quod est principium secundi anni, nisi uno anno : et hujus signum est, quod in vere secundi anni non inveniuntur passeres nigrarum mascularum circa rostrum, et illi sunt mares. Foeminae autem passerum vivunt diutius, quod apparet ex multa duritie rostrorum suorum, quae accidit ex vetustate earum. E contra autem animal dictum cheathire, in aestate mutatur ad loca calida et in hieme ad loca frigida.
Similiter autem astutiae quoddam indicium est, quod turtures in aestate mutantur ad loca frigida : et forte causa hujus est, quod hoc animal est phlegmaticum valde, et in aestate in locis calidis dissolutionem et evaporationem quaerit sui phlegmatis propter sanitatem : in hieme autem propter constrictionem et spissitudinem pellis non sentit ullum frigus, et ideo quaerit locum frigidum.
Adhuc autem astutiae signum est, quod aves gravis volatus, sicut ortiges, et coturnices, non habent nidos in arboribus. Et similiter cubeth quod est species pulli. Idem autem de fasianis et aliis gravibus avium est intelligendum : hae enim vadunt ad loca plana et mollia, in quibus est aliquid stipularum : et sunt devexa et fossa et ibi faciunt sibi mansionem, et aliquando muniunt eam spinis propter accipitrem et aquilas, ut sit etiam ali- quando eis contra ventos : et ibi cubant ova sua usque ad exitum pullorum : deinde quia parentes sunt gravis volatus, et non potentes circumquaque afferre cibum pullis, contulit natura pullis, quod. statim exeuntes de ovis per se circa se accipiunt cibum, et quod sunt boni motus in ambulando, aves enim hujusmodi magis confidunt in ambulando quam in volando : et ideo statim parentes pullos ejiciunt de nido, et circumducunt eos in quaerendo cibum, et gratando effodiunt ipsum de pulvere per ungues, sicut gallinae, et ortiges, et perdices, et anates, et anseres, et omnes fere hujusmodi aves adunant de nocte pullos suos sub se sicut gallinae : sed in hoc differunt a gallina, quod non habent nidum certum et stabilem per annos multos sicut gallina, sed uno anno ovant in loco uno, et in alio loco in alio: et hoc ideo faciunt, ne venator cognoscat nidum ejus : et si quandoque inveniantur pulli parvi a venatore, mater fingit se non posse volare, et volitando cespitat circa venatorem, donec fugiant pulli, et tunc fugit et ipsa : et cum recessit venator, clamat convocando pullos, et circumducit eos ad cibum quaerendum sicut prius : et hoc faciunt fere omnes aves, quamdiu pulli earum inveniuntur a venatore.
Hoc autem genus pulli quod cubeth vocatur, non minus ovat quam decem ova, et aliquando ovat sedecim : et, sicut in praecedentibus diximus, ista avis in multis est mali moris, et astuta valde, et licet in hieme gregatim volet, tamen in tempore veris una segregatur ab alia, et combinantur mas et foemina : et tunc pugnant pro nidis et coitu mares inter se, donec quilibet mas accepit foeminam suam, et ipsam sequitur coeundo saepius cum ipsa : haec enim avis diligit coitum : et ideo etiam quando mas invenit foeminam super ova, coit cum ea, et frangit ova, nisi foemina sit sollicita circa ova cubanda, et ideo foemina abscondit ova a masculo : et si aliquis homo appropinquat ovis, circumvolat hominem illum
quasi non potens volare, donec pertrahat eum ab ovis, et tunc redit ad ova : et dicitur quod haec avis habet hoc proprium, quod mas ejus pugnat cum mare fortiter et victus obedit victori, et victor ascendit super victum, et coit cum eo sicut cum foemina : et si contingat, quod victor aliquando in secunda pugna vincatur ab eo quem prius vicit, tunc ille qui sustinuerat coitum, vice versa ascendit et coit cum. ipso : sed hoc non semper fit, sed tantum uno tempore anni, quod est principium veris, quando haec avis multum desiderat coitum. Similiter autem accidit ortigiis sive ortigometris. Galli etiam faciunt hoc, ut dicitur, in locis qui sunt in regione quae vocatur Leylychynie. In locis enim illis omnes galli juvenes non vetusti apropinquant sibi et pugnant, et victor nititur coire cum victo, quando sunt sine gallinis.
Adhuc autem cubeth domesticus coit cum agresti, et vociferat ad eum, et cognoscit eum : et ideo venatores volentes capere cubeth, incarcerant in cavea foeminam, et habet cavea maculas per quas videtur a mare, et habet receptaculum in quod potest intrare in una parte : et tunc cubetli mas agrestis intrat ad. eam, et capitur : et aliquando intrant plures per hunc modum. Sed haec avis habet hoc, quod habet rectorem, qui. antecedit : sicut et facit grex perdicum : et cum ille intrat primus, tunc post eum intrant alii. Aliquando autem videns foeminam, vadit ad eam cum silentio, ne alii audiant ut solus coeat cum ipsa, et tunc aliquando solus capitur. Similiter autem foemina agrestis cubans ova, audiens venientem marem, occurrit ei recedens ab ovis, et sustinet coitum ejus, ne frangat ova : et hoc idem facit foemina pavonis, et foemina ortigometraram. In tantum enim istae aves diligunt foeminas, quod aliquando absorptae deliciis cadunt in manus venatorum, quando sunt cum foeminis in coitu : haec enim accidunt cubeth, et dictis avibus propter coitum : et tales sunt mo- res earum in coeundo, et fovendo, et ovando, et pulliiicando.
Adhuc autem quarumdam avium nidi sunt super arbores, et quarumdam super terram, et quarumdam sunt in lapidibus excelsis in montibus, et quarumdam in muris. Nidi enim arroem et anatis et anseris et gruis et hujusmodi generum avium sunt in terra. Non enim solum avium male volantium nidi sunt in terra, sed etiam quarumdam quae sunt boni volatus. Omnis enim avis cujus pullus bene ambulat antequam complete sitpennatus, et per se quaerunt cibum, ita quod parentes non dant eis cibum in rostro, sed circumducunt pullos per locorum diversitatem in quibus invenitur cibus, nidum oportet facere in terra : quia aliter pulli praecipitarentur quando quaerunt cibum. Et hac de causa aves quae dicuntur Graece 1.ocorom et scolopozom et ario gom, non nidificant, neque stant cum pullis suis super arbores, sed super terram. E contra autem aves quae vocantur durae, et 1.olokytem, quae sunt apud nos sicut picus, et merobs, et hujusmodi aves, non stant cum nidis suis super terram, sed super arbores : pulli enim hujus avis non statim ante pennationem sunt boni pedis : et cibus quo cibant pullos, est in ipsis corticibus et ramis arborum : propter quod etiam abscindunt arbores propter vermes qui sunt in eis, et propter alia animalia quae sunt in arboribus, sicut sunt formicae, et caetera genera vermium quae colligantur in ramis arborum a generibus picorum. Cum enim pulli hujusmodi avium exeunt ab ovis, accipiunt talia minuta animalium cum lingua, et comedunt ea : quoniam, sicut in antecedentibus diximus, hae aves habent linguam longam et latam, et scansione valde veloci transeunt per stipites et ramos arborum, et habent fortiores et acutiores quam sint ungues taleon, quae est avis terrestris : et tales ungues dedit eis natura, ut habeant eos pro principio et causa instrumentali hujus scansionis et transitus per arbores : quia tales ungues
bene infiguntur in lignis arborum, et tenent avem scandentem ligna erecta : propter quod etiam aliquando subtiles ramos et cortices arborum perferant cum unguibus suis.
Invenitur autem unum genus durae sive pici, quod vocatur kodurom Graece, quod quidam vocant kafraheos ciboleth, sub quo etiam comprehenditur aliud genus quod vocatur rubom, quod visibiliter perforat ligna : et haec sunt apud nos tria genera picorum variorum majora et minora, et aliud genus pici majus isto, quod apud nos motol vocatur, et hoc efficacius est in perforando, cujus garritum et volatum observant augures. Tertium autem est apud nos nigrum majus omnibus praedictis, et est modicum minus quam gallina, et hoc semper nidificat super arbores, et praecipue super olivas in terris ubi crescunt olivae. In terris autem nostris omnia haec genera nidificant in arborum concavitatibus, et picus quidem omnis capit formicas et vermes qui sunt in lignis et corticibus arborum, et in capiendo perforat arbores fortiter, ita quod exsiccat ramos earum in tantum, quod Avicenna dicit, quod picus niger aliquando ad unum ictum exsiccat ramum arboris : tantum enim duritiei habet in rostro, quod nucem amigdali positam in foramine arboris perforat, cum sit durissima, et comedit nucleum : et hoc saepius experti sumus in ponendo nucem amigdali in foramine quod fecit: rediit enim et perforavit eam nobis videntibus, et confregit cito, et comedit nucleum : cum tamen non quaerat nuces amigdali in cibum : sed cum obstruitur foramen quod iecit, redit, et in aviditate quaerendi vermes devorat nucleum amigdali, et sub ipso quaerit vermes.