De operibus formicarum el aranearum.
Artificiosiora autem et plurium pulchrorum operam et laborum sunt annulosa inter omnia caetera animalia, quando fit comparatio artificiositatis inter ea.
Hoc autem ostendit genus formicarum et vesparum. Sunt autem amplius artificiosae apes et apum genera. Omnibus autem dictis artificiosior et instantior ad opus videtur esse aranea.
Artificiosa et diligens operatio formicarum manifesta est omni volenti intueri opus ejus. In colligendo enim cibum suum omnes ambulant directe ad lineam unam ducentem ad nidum, ne una aliam impediat, et observant unum locum in quem thesauros conferunt suorum ciborum, et tam instantes sunt ad operandum, quod etiam nocte laborant apud lunae complementum. Propter parvitatem autem sui capitis habet formica oculos suos super quaedam additamenta, quae per modum duorum pilorum egrediuntur de capite suo : cujus signum est, quia quando illa amputantur, tunc vadit errando nesciens quo vadat, et tunc quamcumque apprehenderit aliarum formicarum, illam fortissime tenet, ut per ipsam ad casam revertatur, nec facile se ab ipsa permittit separari. Deprehendunt autem formicae frigus et pluvias et ventos tempestatum : cujus signum est, quod ante ortum talium se ad casas recolligunt. Cum autem generant, sunt ova ipsarum oblonga,
quasi columnalem exprimentia figuram, quae fota ab ipsis in casis in formiculas convertuntur : et quando aperitur casa earum, rapiunt ova, et portant ea. Omnes autem formicae mares et foeminae simul sunt in labore, nec regem in hoc habere videntur : sed universae simul egrediuntur per turmas suas, sicut et locustae : et ideo civilitas earum non est sicut apum, sed potius sicut civilitas eorum quorum nullus quidem obtinet principatum : sed omnes simul ex affectu simul et boni naturalis gratia in unum habitant, et in communi operantur. Super eos autem qui nocent sibi, spargunt humorem acutum mordicativum, qui cutem hominis pustulosam facit, sed non nocet aliis animalibus. Nidus autem ipse acutum quemdam ponticum emittit odorem delectabilem, super quem si novi asseres lagenarum fricentur et ponantur, contrahit vitium in lagunculas illas infusum odorem, et saporem nidi formicarum : propter quod etiam vitium tale formicatum appellatur. Est autem cibus ejus, humor fructuum et carnis et aliquando succositas herbarum, quarum rerum etiam partes parvas separat et portat ad nidum suum. Genera autem texentium quae flagieon, quasi filageon Graece dicuntur, eo quod circa terram texant.
Similiter autem et genera aranearum sunt multa : sed tamen omnia haec communi nomine araneae vocantur. Unum autem generum aranearum laton a quibusdam vocatur, quod inferius subdividemus. Aliud autem genus parvarum valde aranearum et non facit telam, sed facit super terram : et haec est aranea valde acris et acuta et saltans, et saltando comprehendit muscas, et quasdam alias bestiolas e vicino ambulantes : et ideo Graece hoc gentis aranearum 1.akelach, hoc est, malum vocatur. Aliud etiam est aranearum genus majus isto, et hoc est nigri coloris, cujus crura anteriora longiora sunt posterioribus, et est tardi motus, et in motu tentat palpitando ante- rioribus cruribus, ut quasi tranat se per ipsam propter pigritiam suam, et fertur de isto, quod multi saltus est tempore coitus : sed cum saltare nullum animal possit anterioribus cruribus, oportet quod in saltu suo anteriora crura elevet, et tunc posterioribus cruribus se impingat. Hoc autem genus araneae juxta terram in angulis texit, et habitat ibi insisidians praedae : et dicitur quod morsus et punctura ejus est mala. Apud nos autem aranea, cujus morsus est venenosior et nocivior, est aranea viridis, quae etiam texit inter folia plantarum. Genera autem residua aranearum, quae nominant qui apothecas faciunt, et vendunt, species et venena et antidota, aut non mordent omnino morsu nocivo, aut mordent debiliter : ita quod de laesione parum est curandum.
Laton autem est genus araneae quod primo nominavimus, et hoc subdividitur in genera multa : laton enim idem sonat quod operatrix, eo quod diligens est in opere suo : et primo quidem dividitur in duo genera, parvum videlicet, et magnum. Et parvum quidem est masculus, et non texit umquam, et raro venatur. Magnum autem est foemina, et haec texit multum, et venatur sibi et masculo : magnum enim est asperum et malum : et quoddam ejus texit prope terram telam continuam, et bene spissam ad modum panniculi contextam, in cujus extremitate construit foramen in quo stat insidiando praedae, quae forte incidit in suam texturam : et cum inciderit, saltat super eam, et capit eam, et trahit in suum foramen. Hujus autem operatricis araneae invenitur etiam aliud genus non multum magnum, quod in vere telam suam suspendit sub arboribus ad muscas capiendas, cujus tela est debilis et male contexta : et est hoc genus araneae varium, tam in corpore quam in cruribus : et huic generi invenitur aliud quasi simile, sed est majus ipso et discretius : et hoc texit sub tecto contra fenestras ; et cum texit, primo extendit fila in diversas
partes, sicut extenduntur funiculi tentorii per palos, et postea texit in medio texturam non per modum panni, sed per modum retis contextam, et ideo habet maculas sicut rete, et habitat in medio illius retis super centrum ejus, quia ad centrum pervenit omne filum texturae totius : et ubicumque incidens musca tetigerit rete, pervenit motus ad ipsam, et tunc accurrit et capit eam, et captam intexit filo ligando et circumvolvendo eam quousque debilis efficitur, et tunc trahit eam ad locum ubi habet thesaurum ciborum suorum : et quando famen habet, sugit ipsius humiditatem, et tunc redit ad venandum, ad centrum texturae suae, sed prius reparat quod forte de reti ejus erat corruptum. Aranea enim vivit ex humiditate talium hestiolarum quas capit. In reparando autem telam, observat ut plurimum tempus aurorae, aut vespertinum : quoniam in illis temporibus secundum plurimum moventur bestiolae quae in rete incidunt : et cum texit haec et alia omnis aranea, de humore cibati de posterioribus filum extrahit, et pede posteriori filum connectit cum filo alio quod ante extenderat. Foemina autem parat rete et venatur, sed non mas, licet aliquando parum inveniatur coadjuvare foeminam : cujus causa est, quod humor ejus propter calorem complexionis et siccitatem non est tantus neque ita viscosus sicut est humor foeminae.
Adhuc autem et alia genera aranearum multa valde inveniuntur, quae omnia debilem et quasi divaricatam faciunt texturam circa stipulas in terra : et sunt duo modi, parvum genus videlicet, et magnum : et habitant haec genera sub textura retis sui, ne videantur a bestiolis quibus insidiantur. Est autem majus in hoc genere longiorum orarium quam parvum. Stat autem hoc genus araneae sub tota sua textura, non faciens sibi latibulum speciale, eo quod propter magnitudinem corporis non de facili operitur : et nimis tabesceret, si tantum extraheret humorem, ut magnum latibu- lum in quo abscondi valeret, deberet construere. Aliud autem genus quod minus est, ad unam partem extendit texturam suam, et ibi facit quasi sacculum quemdam : et in illo locatur, et insidiatur, et venatur bestiolas in rete suum incidentes. Oportet autem scire, quod quando parit aranea, omnia ova sua quasi cohaerent, et involvit ea in folliculo spisso, quod est de natura texturae suae, sicut faciunt bombices sericum suum, et custodit ea diligenter. Exitus autem materiae de qua texit, non est sicut exitus superfluitatis stercoris sui, sicut dixit Democritus philosophus, sed potius ejicit ipsum a corpore ex humore cibali generatum, sicut animal quod astavecos, quod nos bombicem vocamus, ejicit pilos sericeos. Venantur autem araneae non tantum parva, sed etiam majora animalia si inciderint in suum rete : ita quod etiam aliquando capiunt lacertulum parvulum : et cum talium ceperint aliquid, primo ligant circumnectendo os ipsius, ne incidere possit : et deinde ascendunt super ipsum, et mordendo cogunt ipsum quousque moriatur, aut debiletetur : et tunc ascendunt in rete ad locum ubi reponitur cibus, et post se trahunt filum, et attrahunt bestiolam quasi per funem suspensam : et hocjam vidimus propriis oculis, et mirati sumus solertiam aranearum.
Rationabile autem est araneam propter frigiditatem habere venenum frigidum : sed tamen tanto est venenosior, quanto animalia quae sugit, sunt venenosiora : et ideo dicitur communiter, quod in autumno est venenosior omnis morsus araneae : quia tunc suxit per aestatem multa venenosa, et incorporata sunt ei. Aranea autem non solum sugit ea quae venatur, sed aliquando sugit magna animalia, adhaerens eis, sicut gusanes vel pediculi adhaerent his quae sugunt : imo frequenter visum est, quod ab alto aranea se per filum submisit, et bufonem vel serpentem pungens, lingua suxit: et sic etiam aliquando pungit homines volens sugere humiditatem ex ipsis. Est etiam
adhuc aliud genus aranearum aquaticaram, quae nihil omnino texunt, sed stant super aquam in pedibus suis, et currunt velociter super eam, et capiunt parvulas muscas quae insident aquis.
Tabescit autem omnis aranea, quando nimis texit, eo quod de humore suo naturali ejicit fila, ex quibus texit : et ideo inveniuntur in retibus frequenter pelles aranearum exsiccatae, ita quod non apparent in eis nisi crura. Similiter autem araneae nigrae quemadmodum panni continuam faciunt texturam, contabescunt et moriuntur. Sed cum mortuae sunt, putrescunt et cadunt ab alto, et in casu rumpuntur et inficiunt humore corrupto ea super quae ceciderint.
Haec igitur sunt, ex quibus scitur astutia et operatio formicarum et aranearum.