De generibus apum, et comparatione earum ad alia annulosa, et ad se invicem.
Animal autem cui nomen commune quod est annulosum esse, magis proprie convenit, est quod in commune habitat sicut grex, et ceram et mel operatur sicut faciunt apeset sibi similia animalia. Haec autem animalia novem sunt generum, quorum sex modi habitant simul in casa et in civilitate una, et alia tria per se solitaria morantur. Sex autem genera quemadmodum gregis morantur simul, sunt ista.
Primum quidem est apis, quae alveare sibi invenit, in quo regem habet et favum praeparat in quo mella reponit: et constat quod hoc genus habet quasi colorem pulveris.
Secundum autem genus est mala apis : propter quod etiam haiam Graece vocatur, et est in colore similis priori, sed in quantitate est brevior, et minor aliquantulum : et hoc semper immiscetur bonis apibus, et stat inter masculos examinis, et nihil operatur, neque masculi apum, sed comedit mei ct consumit: et ideo quando tales multae veniunt in examen, moritur examen ex defectu mellis. Et ex hoc orta est opinio eorum qui habent apes, quod extraneaae apes aliquando comedunt mella domesticarum. Haec igitur duo sunt apum genera.
Tertium autem genus quod in congregatione etiam habitat, est idem quod communi nomine vespa vocatur, et faetida insequitur, quae non insequitur apis, et ex faetidis colligit ea quae reportat suo examini.
Quartum autem genus est apis caeca secundum tres diversitates ipsius faciens tria genera, quae cum primis habitis sex genera apum constituunt.
Et primum quidem genus est apis citrina parva, quae Graece hakihiheux a quibusdam vocatur, et faetida sicut vespa insequitur : et ideo a quibusdam vespa ciirina vocatur apud nos.
Secundum autem est genus apis citrinae, quae est apis citrina longa, mediae quantitatis, et sedet in floribus, et aliquando etiam alias colligit humiditates, et hoc a Graecis hiribi vocatur.
Tertium autem genus est maximae quantitatis, et vocatur citrina, eo quod in anteriori capitis sui oculi nec sunt nec apparent: sed, ut dicunt pastores, post succinctorium posterius habet oculos : qui quando eruuntur, volat errando. Hoc
autem genus Graece caramendos vocatur, quod est acerrimum audax et magnum et longum, invadens quodlibet quod ad nidum suum appropinquat : et si congregatum fuerit in grege, interficit equum vel hominem puncturis, eo quod aculeum habet maximum, et valde venenosum.
Tria autem genera sub terra morantur, quorum quidam nomen commune dicunt esse atacum. Et horum primum genus est, quod Graece tirin vocatur, et est quasi figurae sphaericae, et est minoris quantitatis quam alia duo genera, et nidum per modum favi facit in terra circa radices arbustorum : et ideo rasa terra aliquando invenitur nidus ejus adhaerere plantae sicut favus cerae : sed cera sua est mala et inutilis.
Secundum autem genus vocatur quidem Graece etiam tirin, sed est longius aliquantulum, et invenitur apud nos trium colorum, nigrum videlicet, et rubeum, et varium. Id autem quod est rubeum, est quasi purpureum vel sanguineum obscurum habens colorem.
Tertium genus est quod Graeci romalias vocant, et est maximum quantitate inter tria, et frequentissime est varium et curium.
Inter haec igitur tria genera apum haec quae vocatur communiter apis, parva est et longitudinis mediae. Citrina autem est longitudinis maximae in generibus istis. Tertium autem genus quod atacum quidam vocant, est minimae longitudinis et maximae rotunditatis et spissitudinis.
Omnia autem haec genera commune habent, quod sonant in volatu, et quando tenentur, et in sono illo alae earum moventur crispo motu, sicut vento concutiantur : et hujus causa est, quia sonus horum animalium fit spiritu naturali percutiente diaphragma eorum: et ibi sunt quasi abscissa et succincta ista genera animalium : et spiritus ibidem spirans, percutit radices et membranas alarum : et ideo crispari in sono et tremere videntur.
Cum autem haec genera ad invicem comparantur in operibus, omnia quidem conveniunt in hoc quod in cavernis habitant, praeter vespam quae est coloris pulveris, quae etiam ex cadaveribus generatur : et quia ex faetido generatur humore, ideo etiam faetida quaerit in cibum, et frequenter invenitur domum propriam non habere, sed sedet in parietibus et herbis, et ibi moritur tempore frigoris. Omnia autem alia genera cavernas sibi parant ad habitandum, et in illis favos construunt et mella reponunt: sed mel apum solum est bonum, et similiter cera. Alia autem mella sunt aquatica, parum valentia : et cera quasi in toto sicca terrestris et inutilis. Differunt autem in hoc, quod quaedam habitant in congregatione, sicut apum genera et citrinarum apum : sed alia genera atacorum habitant solitaria cum mellificant et faciunt ceram, sicut et apum genera.
Est autem alia comparatio omnis generis apum ad alia de quibus jam sermonem fecimus, genera annulosorum : quoniam formicae quaedam non tendunt insidias ad venandum animalia alia, sed eum cibum quem labore inveniunt, ponunt in thesauris. Araneae autem non multum deponunt in thesauro suo, sed in tendendo insidias continue venantur. Apes autem non tendunt insidias omnino, sed deponunt in thesauros, et depositis adhibent operationes multas et labores, quibus rores quos colligunt, in ceram vertunt et mella : et ideo apes argumentosae et operosae dicuntur. Argumentosae quidem, propter solertiam convertendi rores in ceram et mella : operosae autem, quia congregata suo emendant opere, et faciunt sibi convenientia per naturam : mel enim proprius cibus est apum, licet etiam inveniantur alia quaedam dulcia comedere, sicut id quod vocatur cokieon, et est ros quidam et succus habens ficus dulcedinem : et hunc cibum colligit super flores, et inviscatum cruribus posterioribus portat ad alveare suum sicut depor- tat coram: et hoc faciunt etiam genera apum citrinarum et genera atacorum.
Est autem commune omnium mellficantium et thesaurizantium quocumque modo sicut thesaurizant formicae, quod tempore pacis parum comedunt propter pietatem et dilectionem quam habent ad thesauros labore acquisitos. Sed tempore belli quando timent amittere, devorant multum de melle, eo quod tunc timent illud perdere : et ideo quando suffumiganturapes, eo quod fumus multum nocet eis et effugat eas, festinant multum de melle comedere et recedere : et hoc facit etiam apis citrina et atacorum genera.
Hae igitur sunt diversitates apum, et comparationes earum.