De ordine et diversitate operationis apum in faciendo aluearia, et mel, et ceram.
Diversae autem sunt operationes earum apum quae primo inductae sunt, et quae solae apes nominantur.
Primo enim omnium cum intrant in alvearia sive concava arborum, sive etiam fissuras lapidum, tunc primo adducunt ea quibus praeparatur locus ad mel et ceram continencia et conservanda : et quorum odore vel sapore effugantur bestiae alvearibus nocentes, sicut sunt quaedam quae sunt de flore glandis et salicis, quae licet arbores non habeant flores, tamen aliquid habent loco floris, et hujusmodi adducunt aliquid ad alvearia, et quosdam alios modos floris, sicut papaveris et balaustarium et fabae et melgae et myrthi et solumbrii et amigdaii : horum enim plantae etiam multum prosunt plantatae juxta alvearia. Adducunt autem praecipue de plantis inductis ea quibus est aliqua glutinositas, et illiniunt ex his interiorem superficiem alvearis contra nocentia animalia, et ut mel et cera melius conservetur, sicut diximus : et si foramina per quae sunt introitus in alvearia forte fiunt nimis ampla, hujusmodi florum illinitionibus strictos eos faciunt, et postea congregant mel et ceram, quoniam cera non est nisi faex mellis : et congregando longe lateque distribuunt se super flores.
Reponendo autem primo incipiunt facere domos cxagonas de cera, incipientes superius in alveari construere favos, et sic descendentes, et faciunt favum juxta favum, et quilibet habet multas domos exagonas : et primo quidem faciunt domum regis, deinde domos masculorum suorum, et tertio domos proprias in quibus manent. Domus autem regis maxima est et longissima, eo quod etiam ipse magnus est et longus. Domus autem masculorum sunt minimae, eo quod etiam mares minores sunt corpore , quam apes. Domus autem foeminarum sunt mediae inter dictas domos. Omnes autem has domos faciunt ex cera, sive domus sint regum, sive domus lumbos, hoc est, apum masculorum, sive sint domus earum : praecipue autem operantur ex cera, quando in floribus multum inveniunt altemonis, hoc est, pulveris crocei, qui apparet praecipue super flores papaveris, et est etiam super alios flores : hic enim multum habet cerae. Et tandem faciunt domos et apothecas cakiceon, hoc est,
apum secundarum, quae cum eis habitant, quando mel factum fuerit : et omnes has faciunt in eadem dispositione figurae sicut fecerunt domos regum, nisi quod domus cakiceon sunt aliquantulum minores aliis : sunt tamen ex cera, sicut et aliae.
Operando autem incipiunt a summo alvearis, et descendunt ad imum ejus, et replent totum alvcare talibus domibus, et quaelibet domus duo habet ostia, unum ab una parte favi, et aliud ex altera parte, ita quod domus una est sicut duo vasa exagona, conjunctos fundos sive bases habentia. Basis autem illa sive fundus est in medio favi, et aperturae duae altrinsecus in lateribus favi. Foramina etiam quae sunt inter latera alvearis et ipsas domos cerae, sunt parva et minora quam alia, eo quod ibi parum habitant. In domo autem qualibet interius sunt duae bases, aut etiam tres, si favus fuerit multus spissus. Domus autem aliquae inter eas inveniuntur aliquando cooportae cera, et illae plerumque sunt plenae cera : et ibi est reposita, eo quod non sit indigentia ad opus, eo quod superabundat. In circuitu autem favorum in extremitate quae tangit latera alveariorum, includunt id quod vocatur micam, et est superfluitas terrestris nigra, quae expurgatur a cera, quasi sit faex cerae : et odor hujusmodi valde est acutus, et valet medicandis exituris propter exsiccationem et consumptionem. Oleum autem quoddam pingue invenitur aliquando in ista nigra superfluitate, quod quidam Graecorum 1.iceokabor vocaverunt, et est ac si sit cera pice admixta, et debilius est quam micom de quo diximus, nec valet ad medicinas ad quas diximus valere inicom. Dicunt autem aliqui expertorum circa naturas npum, quod apes quae cahiceon vocantur, quibus in eodem alveari casas faciunt, distinctum est in alveari ab ipsis apibus, et manet in sequestratis locis solitarium, quod nihil omnino operatur, sed vivit ex hoc quod apes operantur. Et quia caki- ceon et pulli apum cibantur ex abundantia mellis. Hae autem apes cakiceon sive cakin dictae, cum saturatae fuerint, spatiando volant in aere, quasi se exercentes, et post exercitationem revertuntur ad alveare, et cibantur melle quod non elaboraverunt.
Reges autem non evolant extra alvearia, nisi cum omnibus apibus simul. Sunt autem qui dicunt, quod apis quam cakin vocavimus, sit non alia quam masculus apis operatricis quae est foemina. Dicunt autem aliqui, quod quando pulli juvenes aliquando amittuntur et avolant sine rege, rex tunc quaerit eos, et cognoscit eos inventos ex odore.
Adhuc ferunt aliqui, quod apes regem infirmum non valentem volare ferunt in turba : et si moritur, moriuntur et ipsae. Dicit autem Avicenna, quod si rex malus est, et si mares etiam mali sunt, quod apes foeminae interficiunt et regem et mares, et conjungunt se aliis regibus et aliis maribus.
Apes autem accipiunt ceram a floribus et congregant ipsam primo cum pedibus anterioribus a flore colligentes eam : deinde convertunt eam pedibus mediis, et involvunt circa coxas pedum posteriorum, et tunc primo volant cum ipsa et tentant pondus ejus an ducere possint.
Adhuc autem quando evolat apis, non multum attendit diversitatem florum : non enim dimittens unum quaerit alium, sed insidet uni cuilibet : et si colligit ex uno quo indiget, statim redit ad alvear suum et deponit illud. Si autem non sufcienter invenit in uno, tunc vadit ad alium, et sic circuit donec sufficienter inveniat. Non autem facile potest distingui et enumerari quot et quanta colligat, neque qualiter collecta adimet : quia hoc per visum non est expertum. Quomodo vero accipiunt ceram, multoties visum est super arbores olivae et tiliarum et myricae flores. Sed super olivam manent apes longo tempore propter spissitudinem foliorum ejus et florum.
Postquam autem perfecerint ceram et mel, pullificare incipiunt : neque est improbabile, quoniam pullos producunt in eadem domo, in qua est mel et cakines, hoc est, mares apum : quia pulli teneri indigent succo subtilis mellis.
Quidam etiam dicunt experti, quod si rex in alveari vivit, tunc mares habitant in una parte distincti a foeminis. Si autem mortuus est, tunc in eisdem domibus permixtim habitant mares et foeminae, eo quod tunc non timent magistrum. Mares autem carent aculeis, etsi nitantur pungere aliquando, quasi sint aculeati, non possunt. Mares etiam quando vivente rege habitant solitarii sequestrati a foeminis, occupant plures domos quam foeminae. Dicunt etiam quidam, quod aliquando mares faciunt sibi aliquas domos ex cera quam comparaverunt foeminae.
Cum autem genera apum sint multa, tamen recdtores earum sunt duorum modorum, niger videlicet, et rubeus : sed melior est rubens. Apis autem bona est parva rotunda in se densa, quasi sit constricta. Invenitur etiam alia longa quasi vespae citrinae in figura similis, et tertia invenitur quam cako quidam vocant, quae est magna lati ventris. Inveniuntur iterum etiam aliae quae communi nomine cakin dicuntur, quae sunt majores omnibus aliis apibus, et sunt ponderosae, gravis volatus, et non habent aculeos.
Adhuc autem diversae dispositionis sunt apes quae nascuntur ab his apibus quae pascuntur flores hortulanos, ab illis quae nascuntur ex apibus quae pascuntur flores montanos : harum enim cibus est ex floribus plantarum montanarum, propter quod sunt fortiores ct minores et pius patientes laboris.
Adhuc autem apes bonae sunt et sanae, quae faciunt mel subtile.
Adhuc autem consideratione dignum est in operibus apum, quod omnia coopertoria quae sunt super ostia domorum suarum, extrinsecus sunt tenuia valde, et quod totius forma mellis est una. Opti mum autem est mei, quod est consimile in partibus, et subtile quod habet colorem auri.
Amplius id quod invenitur in domibus apum, est aut pulli, aut mel, aut mares apum.
Adhuc autem apes quaedam sunt magnae, et illae faciunt alvearia sua quasi aequalia aliis, sed faciunt favos, quae sunt coopertoria domorum suarum quasi gibbosa et arcualia, non ad unam lineam aequaliter descendentia, sed in finibus retracta, et in medio arcualiter descendentia, sicut faciunt apes citrinae.
Adhuc autem in apibus aliquando inveniuntur reges mali tyrannice dominantes, et mares earum aliquando inveniuntur mali, et hos interficere, sicut dictum est, consueverunt. Jupiter enim ex alto dicitur hanc statuisse legem, quod tyrannice dominantes interficiantur, eo quod prodesse non norunt. In domibus autem apum masculorum quae cakin dicuntur, aut nihil aut parum mellis invenitur.
Apes autem aliquando sedent super alvearia, et sugunt mel quod est in favis, quod per alvearis resudat latera : et dicunt, quod nisi facerent hoc, corrumperetur mel quod est in favis forte nimio humore : ex cujus corruptione generantur quaedam araneae quae corrumpunt favos. Dicunt autem experti, quod si apis primo antequam aranea confortetur, sedet super eam, et sugit, et fovet eam aliquantulum, ipsa revertetur in favum, vel in mel, vel ad minus revertetur in humorem qui est cibus apum. Si autem non se sic apes liberaverint, morientur omnes, eo quod araneae cum parvis vermibus ex putredine cerae generatis ad modum pediciilorum destruent omnes apes. Illis autem parvis vermibus tandem nascentur alae parvae, quibus volabunt,
Adhuc diligentia apum consideratur in hoc quod si forte de alveari cadit rex,
subito erigunt eum et reducunt in thronum regni sui., et supponunt ei sedem cerae, per quam sustentatur ne cadat, et vigorant ipsum, et faciant ei locum per quem intret et exeat. Cum enim apes non habent expeditum locum per quem intrent et exeant, super alvearia sedebunt : et tunc mel interius corrumpitur, et implebitur araneis.
Apes autem adulterinae musculae malae, quae cakin vocantur : similiter autem et quaedam aliae quas vocant coroh, nihil omnino operantur, et insuper corrumpunt aliarum apum operationes : et ideo cum bonae apes foeminae vincunt et potuerunt super eos, tunc interficiunt eos et malos reges cum eis, et praecipue illos qui sunt loco ducum apum malarum : et hoc faciunt, ut non multiplicentur : et postquam interfecerunt tales duces et tales mares, tunc separantur omnes. Reges tamen raro interficiuritur, nisi quando in alvearibus non est multitudo pullorum, sed multitudo cethorum sine condigno exercitu : et hoc est quando non paulatim pulli generati fuerunt a pullis apum, et ab apibus ipsis. In istis igitur temporibus et istis de causis deserunt domos regum suorum si non interficiunt eos, quamvis ipsae domus optime sint praeparatae : et hoc ideo faciunt, quoniam reges extrahunt pullos apum paucos qui sunt : et tunc evaganlur alvearia et deseruntur.
Adhuc etiam deserunt domos marium, praecipue quando mel fuerit modicum : et si mas superveniens voluerit mel extrahere, pugnant cum eo forte interficientes ipsum : et hac de causa saepe videntur sedere super foramina sua, quasi defendentes introitum maribus. Apes vero parvae breves, quae sunt spissae et bonae, pugnant cum longis gracilibus pugna forti, et laborant ut ejiciant eas ab alvearibus, praecipue quando non superabundat mel in alveari. Et est opinio expertorum, quod illis ejectis magis fertile mellis et apum efficitur alvear.
Apum autem alia genera quae solita- riae habitant, solitudinem quaerunt, et nihil utilium faciunt operum, et fere omnes moriuntur tales ante autumnum : et ex ovis earum aliae in futuro generantur vere.
Adhuc autem quando apes bonae interficiunt aliquam de apibus inutilibus, statim laborant eam ab alveari extrahere. Aliquando autem nos ipsi apem magnam quam atacum quidam vocant, injecimus in foramen alvearis, et subito multitudo apum bonarum erupit, et atacum turba quaedam ipsarum sustulit, et fere ad duodecim pedes ab alveari interfectum projecit. Si qua etiam bonarum apum casu in alveari moritur, ab aliis extrahitur, et ejicitur, ne casae cerae et mellis earum putredine corrumpatur. Animal autem quoddam quod Graece koies vocant, et est simile api, intrat aliquando alvearia, cum tamen non sit de his quae pertinent ad examen : et quando possunt super ipsum, interficiunt ipsum apes, eo quod corrumpit opera et generationes earum, et ideo constituunt apes quasi speculatores, qui sigillatim sedent super foramina : et si forte fuerint negligentes in adspectu et custodia, intrabit per foramina animal praedictum, aut aliquod aliud, et non poterit effugere, eo quod foramina in quae intrat, sunt stricta et plena : et tunc incipiet vagari per alvearia, et difficile evadet ab apibus.
Reges autem extra alvearia soli numquam apparent, sed semper stipantur magno exercitu apum quando exeunt, in cujus medio stat rex apibus circumquaque circa eum existentibus. Regis autem juvenis exitus ex ovis apum est tribus diebus ante exitum aliorum pullorum apum : et cum emittere vult examen, primo exeunt apes paucae volantes circa foramen alvearis : et tunc rex non manifestatur esse cum eis, et tunc exit rex, et quaedam strepunt in foramine sicut cum cornu vocantes pullos ad exeundum : et deinde vadunt, et cum quolibet rege una caterva sive unum examen. Si
autem accidit aliquando quod una pars examinis unius vadit ad alias apes, et adimet se eis, tunc residuum quod mansit paucum numero examen per se facere non potest : et ideo vadit ad alium regem et dimittit suum : et si rex quem dimiserit insequitur, interficiunt eum.