De differentiis animalium secundum diversitatem ruminandi, garriendi, et mutandi colores eorum in diversitate aetatum et temporum suorum.
Sunt autem et aliae multae differentiae in moribus et operibus animalium : sicut, verbi gratia, quaedam ruminant, et quaedam non ruminant.
Ruminantia autem juvant se ex eo quod ruminant, et sentiunt ex hoc dulcedinem quasi ex comestione. Animalia vero ruminantia sunt in pluribus illa, quae non habent dentes in superiori mandibula, sicut sunt vaccae, caprae, et oves, et hujusmodi. Nullum autem animal agreste ruminare videtur, nisi creetur ad figuram alicujus domestici ruminantis, praeter solum cervum, et ea quae sunt similia cervo, sicut capriolus, et equicervus. Multa autem animalia et praecipue omnia cornuta quae domestica sunt, ruminant : ct hoc incipiunt facere post septimum mensem aetatis suae. Minuta autem animalia gregum non cornuta, non ruminant, sicut porci. Tempus autem ruminationis ruminantium est parvum : quia videlicet pascuntur pabulo extrinseco, quod est granum vel foenum : alio enim pabulo pasta animalia non ruminant.
Inveniuntur etiam quaedam animalia dentes in utraque mandibula habentia, quae ruminant, sicut mures, et pisces quidam qui muraton ab officio ruminandi acceperunt appellationem.
Adhuc autem differentia est animalium in operibus aliis : quoniam animalia longorum et parvorum crurium et parvarum narium, multum habent fluxum ventris, et multi sunt stercoris : et hoc accidit tam in quadrupedibus quam in avibus, et etiam in hominibus.
Amplius autem secundum mutationem temporis quaedam aves mutant suas formas et suos colores, secundum mutationem temporum et aetatum suarum, sicut id quod saharon vocant : hoc enim mutat suum colorem, et procedente tempore efficitur nigrum et citrinum, et est avis pulchrae et musicae vocis. In aestate vero est unius dispositionis et sibilat sibilo dulci. In hieme autem vox ejus est mala. Et talis mutatio vocis apud nos est in philomela, sed. non sic variat pluuiam. Avis autem quam vocant 1.angelam, etiam mutat suum colorem : quoniam in hieme color ejus est sicut carbonis igniti. In aestate vero collum ejus et quod vicinatur collo, multiplicis est coloris, et non mutat vocem. Animal autem quod dicitur hardon, semper vociferat per quindecim continuos dies die ac nocte : hoc autem haec animalia incipiunt facere in montanis in principio veris, quando herbae multiplicari incipiunt: et etiam alio tempore vociferant, sed non semper: praecipue tamen vociferant magis apud praesentiam aestatis, et postea etiam vociferant, sed non tantum : et vox hujus animalis non mutatur, neque corrumpitur secundum aetatem ejus : sed forte color secundum aetatem aliquando muta-
tur : et ideo etiam a nomine quasi unisonus apud Italos nominatur. Sed in hieme non semper apparet, sed latet tunc in fissuris petrarum.
Adhuc autem alia animalia quae dicuntur harimakos, mutantur etiam, et haec animalia sunt aves hiemales, hoc est, quae in hieme apparent, sicut avis Diomedis. E contra autem aves vocatae conikos, sunt ex avibus aestivalibus, sicut sunt apud nos hirundines et ciconiae. Istae autem aves, ut dicit Aristoteles, non accipiunt mutationem, nisi in colore plumarum tantum. Similiter autem est de avibus ceocalides et malacorico vocatis: quoniam etiam istae mutant quosdam colores in quosdam alios. Chenchillides autem aves sunt in temporibus fructuum. Similiter autem et illae quae dicuntur malani et coriokim, hoc est, in principio autumni, et non diversantur nisi in colore et voce : et ideo non est bene manifestum, utrum istae aves sunt ejusdem generis, aut diversi : quoniam perfecta differentia non apparuit inter aves istas : non enim est improbabile, quin eadem avis per diversitates temporis mutat vocem suam, et suum colorem. Fehicae etiam quae sunt palumbi, non vociferant in hieme, neque turtures. Accidit tamen aliquando, quod erat grave frigus, et post illud in eadem hieme evenit serenitas aliquot dierum : et tunc palumbi vociferare inceperunt: quod audientes homines qui sciunt quod in hieme vociferare non consueverunt, mirabantur. Cum autem ver supervenit, vociferare incipiunt palumbi: universaliter enim dico, quod aves ut in pluribus non garriunt vel vociferant, nisi in tempore coitus. Gugulus autem mutat vocem suam, quia non multum vociferat in fine autumni, quando jam cito vult latere. Ad laten- tiam autem se disponere incipit in ortu Canis. Apparet autem gugulus a tempore veris usque ad tempus illud. Similiter etiam avis quae dicitur a quibusdam hominibus hasabim, latet, et incipit latere in ortu stellae Ciliae vocatae, et in occasu illius apparere incipit. Avis etiam vocata adkos, mutat colorem et formam.
Adhuc autem quaedam aves confricant se super terram in cinere, et quaedam frequenter natant, et quaedam neque confricant se in cinere, neque natant. Illa enim genera avium quae non sunt boni volatus, sed manent in terra, frequenter confricant se in cinere, sicut gallina, et cubeth, et perdix, et passer, et hujusmodi.
Adhuc autem quaedam aves habent ungues rectos, et manent circa fluvios et mare in locis nemorosis aquosis, et faciunt utraque dicta : confricant enimse in cinere, et postea se abluunt in aqua, sicut columbae, et passeres. Multae autem
aves uncorum unguium neutrum horum faciunt : bene enim esse dictorum animalium est secundum modum praedeterminatum : et ideo tales frequenter exercent operationes.
Forte autem conveniunt quibusdam avibus accidentia propria secundum suas species, sicut turturi, et passeribus propria accidit vociferatio, in quibus ea quae vicinantur pectori, moventur motu forti quando vociferant : et hoc avibus aliis non convenit. Sed de talibus propriis accidentibus animalium nimis longum et dispendiosum esset enarrare, et non multum proficiens ad sciendum naturas eorum.
Haec igitur de differentiis operum et moribus animalium a nobis dicta sunt paucis.