Et est DIGRESSIO declarans de causa liberalium et mechanicarum operationum quas habent bruta animalia.
Est autem adhuc multis dubium et mirabile videtur : quoniam cum duae sint hominum operationes, quarum una est finis hominis, quamvis non alium habeat effectum, sicut cantare, viellare, et caeteras hujusmodi liberales actiones agere, de quibus Ethicus considerat. Aliae autem sunt artis operationes, in quibus non ipsa operatio, sed effectus alius intenditur, sicut est fabricare, dolare, seminare, et caeterae tales operationes mechanicae, ex. quibus operatum aliquod intenditur, sicut cultellus, vel domus, vel seges, vel aliquid hujusmodi. Admirabitur igitur fortasse aliquis, utrumne bruta utramque istarum agant operationum : quoniam videmus philomelas, et alias quasdam aves cantare, et nihil aliud intendere nisi cantum : et videmus quod comportant paleas et lutum et ligna, et intendunt nidum qui construitur ex illis. Et valde mirabile videtur, si liberales et mechanicas participant operationes, nihil praeter sensibilium habentes cognitio- nem : hujus cnim rei gratia unam in omnibus viventibus dixit inesse animam Democritus, sed in uno magis liberam quam in alio. Sed de hoc alibi est disputatum .
Adhuc autem operationes liberales non semper exercent, sed aliquando, sicut aves tempore coitus cantant, et non alia vice : et de hoc ipso mirabitur utique aliquis, quae sit tunc causa magis exercendi tales operationes quam alio tempore.
Similiter autem operationes arti similes non semper exercent, sed tempore generationis liliorum, sicut nidos facere : et de hoc quaeret aliquis, quare non semper ad nidum revertuntur propter quietem et commodum proprium, sicut faciunt tempore generationis filiorum.
Adhuc autem opera providentiae inveniuntur in quibusdam, sicut formicae, et apes thesaurizant cibos : et hoc non videtur posse fieri, nisi cum praemeditatione et sollicitudine futurorum defectuum : et constat quod talis praemeditatio non est sine aliquo rationis lumine, quod secundum praecedentia bruta non habent.
Videtur autem etiam valde difficile de his invenire rationes : quoniam cujus est actus et operatio, illius est potentia ejusdem actus et operationis : et cum operationes insint, videbitur difficile esse redderc modum quare non insunt brutis potentiae operationum illarum. Et propter haec forte et his similia Pythagoras omnibus unam sive unius rationis animam dicit inesse, et unius rationis animam esse bovis et hominis et aliorum animalium.
Haec autem omnia facile ex antehabitis
determinantur. Omnes enim hujusmodi operationes agunt bruta natura agente et ex visis imaginatis : et ideo cantus ipsarum aut sunt clamores foeminarum suarum, eo quod sic vocant foeminas : aut sunt affectus delectationum magis quam conceptus aliquos significantes. Et ideo quae liberae sunt actiones in hominibus, in ratione liberalium non exercentur a brutis, sed potius ut effectus coitus, aut alterius desiderii, vel delectationis demonstrantes.
Quae autem sunt artium operationes, non exercentur ab ipsis cum aliqua ratione, sed a natura, sicut jam in antehabitis istius scientiae determinatum est, et hic repetere non oportet. Quod autem non habent casas, nisi pro pullis, verum. est in avibus : quoniam calor nidi noceret plumis quae solidantur in aere libero. Alia autem animalia pilosa domos habent, ad quas frequenter tempore frigoris revertuntur : quando autem serenum est, liberum appetunt aerem, eo quod corpora pilosa cooperta citius in phlegma putridum convertuntur, sicut superius diximus, ubi assignavimus causam canitiei capillorum.
Providentiae autem opera quaedam eorum participant sine omni praemeditatione futurorum, sed natura) instietu : et quando congregant, non conjecturant futurum temporis defectum, sed ex aviditate cibi praesentis : propter quod etiam quaedam animalia sicut apes plus multo congregant quam sufficiat ad nutrimentum per unam hiemem : et hoc faciunt, ut dictum est, ex cibi praesentis aviditate sine futuri conjecturatione.
DE ANIMALIBUS