De geminis, et de his quae recipiunt unam impraegnationem super aliam, et de his quae hoc non faciunt.
Considerandum autem est praeter omnia quae dicta sunt de principiis generationis hominis, quod quidam animalia pariunt foetum unicum : quaedam autem plurimos simul, sicut mus, et canis, et leo, et hujusmodi animalia. Homo autem convenit cum utrisque. In omnibus tamen locis habitationis humanae mulieres in majori parte pariunt foetum unum : sed in quibusdam paucis locis frequenter pariunt geminos, propter multitudinem humoris seminalis qui nascitur in corporibus hominum in locis illis, sicut fit in aegypto : propter quod etiam luxuriosam necesse est esse gentem aegyptiacam. In hac enim terra mulieres saepe pariunt tres, et saepe quatuor. Major autem numerus ad quem aliquoties perveniunt nati, est quinque : hoc enim jam visum est in multis mulieribus, ita quod quaedam mulier in aegypto peperit quatuor vicibus viginti filios, qualibet vice quinque, et supervixerunt plures eorum : et narratum est mihi a veridico et ex- perto medico, quod quaedam nobilis mulier in Germania peperit sexaginta filios qualibet vice quinque, et nullus eorum venit ad aetatem dimidii anni : et nos inferius revertemur, et narrabimus mirabilia de multitudine geminorum quae ad nos devenerunt. Avicenna narrat de quadam quae abortum fecit de viginti duobus figuratis, et de quadam quae abortum fecit de septuaginta figuratis in temporibus suis. Et narravit mihi medicus, de quo supra fecimus mentionem, quod ipse vocatus fuit ad. curam cujusdam mulieris nobilis, quae fecit abortum de centum et quinquaginta simul, et putabat se vermes emisisse de matrice : et cum aperirentur telae, inventi sunt pueri figurati habentes quantitatem, sicut est auicularis digitus hominis : et plures eorum habebant motum et dilatationis et contractionis, et plura alia signa vitae, et in pelvi omnes jacebant ante oculos ejus, et erant oculi eorum incompleti, et digiti manus quasi capillares, et similiter digiti pedum. De causa autem geminorum nos postea loquemur.
Quod autem mirabile videtur, est, quod si in aliorum animalium gemellis foetibus, quidam est mas et quidam foemina, supervivent et evadent a morte usque ad completionem periodi quae debetur suae speciei. In hominibus autem rarissime evadunt gemelli, qui sunt diversi sexus, aliquoties tamen supervivunt : et hujus causa est delicatio complexionis humanae, et teneritudo materiae quae distemperationem diversarum qualitatum distinctionem sexus facientium sustinere in vigore vix potest, nisi in mulieribus valde paucis et fortibus.
Adhuc autem nulla omnino foemina aliorum animalium ab homine recipit aut sustinet coitum post impraegnationem. Mulier autem post impraegnationem non solum sustinet coitum, sed etiam desiderat tunc coire plus et saepius quam fecerat quando non fuit impraegnata, praecipue si est impraegnata de foemi-
na. Sperma enim in impraegnatis infundit se nervis, et scalpendo excitat delectationem : et tunc quaerunt confricationem coitus mulieres, et tempore impraegnationis plus delectantur in coitu, q uam alio tempore propter humoris ad inguina attractionem. Alia autem animalia non abundant ita humore : et hoc quod est totum trahitur ad conceptum, et remanet corpus destitutum : et ideo praeciditur ab eis coitus desiderium. Equa etiam sola excipitur ex aliis animalibus, quae etiam sustinet aliquando coitum post impraegnationem, praecipue quando abundat cibo et humore subtili multo seminario. Aliae autem omnes notae nobis foeminae animalium, postquam recipiunt semen impraegnationis, fugiunt subito et non supponunt se amplius masculis ad coitum. Fugiunt autem praecipue illa quae carent proprietate recipiendi plures impugnationes successive : quarum una fit per coitum anteriorem, et alia per coitum posteriorem. Equa tamen licet sustineat coitum post impraegnationem, non de facili recipit unam impraegnationem super aliam, sed effluit semen secundi coitus : et hujus signum est, quod equa raro projicit plus quam unum foetum.
Mulieribus autem accidit aliquando impraegnari una impraegnatione post aliam : et retinent aliquando impraegnationem utramque, nisi secunda impraegnatio sit spatio magno temporis post primam : tunc enim secunda inducit dolores mulieri : et quia non fuit completa adhuc, antequam ad partum veniret prima impraegnatio, descendit foetus primo conceptus, et depravat impraegnationem secundam, ita quod formari non poterit, et aliquando cum corruptione secundae impraegnationis damnatur et corrumpitur etiam prima. Aliquando autem quando secunda impraegnatio et conceptio seminis est valde parum ante partum, ita quod jam descendit partus primus, salvatur partus primus, et spermata secundae impraegnationis inveniuntur jam nato esse circumfusa, sicut viscositas quaedam linita super ipsum corpus ipsius. Quando vero una impraegnatio cito sequitur aliam, concipiuntur ambo semina, sicut accidit mulieri quae primo peperit unum filium, qui similis erat marito, et post aliquot paucos tamen dies peperit secundum, qui similis erat amasio : et aliquando nascuntur duo successive, interjectis paucis diebus, aut septimanis, aut mense uno : quia quaedam mulieres fortissimas habent matrices, et retinent semen prius conceptum, quamvis aperta sint adhuc orificia earum forte usque ad duas menstruationes quae fiunt in uno et eodem mense : alia quidem in principio, et alia in fine mensis ejusdem.
Jam etiam dicit Aristoteles abortisse quamdam mulierem duodecim filios, quorum impraegnatio fuit successiva : enim tantum numerum conceptuum nutrire potuit, aut portare tantum pondus : et ideo descendens matrix aperuit portam, et emisit conceptus omnes. Mulieres autem quae impraegnantur duabus aut pluribus impraegnationibus, ita quod pauci dies sunt interjecti inter primam et alias imprgnationes, salvant conceptus suos in matrice eadem virtute qua salvantur gemini. Fertur autem, quod hoc accidit ei quae dicebatur Akicheleos, uxori ejus qui vocabatur Abrakileos : hoc enim erat multis manifestum. Et fertur, quod quaedam mulier adulterata est, et impraegnabatur post viri sui impraegnationem, et peperit successive duos filios, quorum unus similis erat conjugi, et alter adultero, sicut diximus paulo ante superius.
Accidit etiam aliquando tempore Aristotelis cuidam mulieri, quod ex uno concubitu impraegnata fuit duobus gemellis, et postea diu fuit impraegnata de tertio, et primo partu peperit gemellos salvatos, et postea quinto mense peperit tertium vivum, sed subito mortuus fuit, eo quod fratres sui gemini ante cum confortati suxerunt nutrimentum, ita quod ad ipsum nutriendum non suffi-
cienter derivabatur, et ideo moriebatur cito.
Aliquando etiam dicit Aristoteles accidisse, quod quaedam mulier filium peperit septimo mense ab impraegnatione sua, quo salvato, nono mense completo cum complebatur tempus totius impraegnationis, peperit duos geminos, quorum unus vixit, et alter mortuus fuit : et qui vixit, augebatur et convaluit : quod non potuit esse nisi ea de causa, quia impraegnata fuit de geminis post impraegnationis tempus quo concepit illum unum quem septimo mense peperit.
Amplius autem, saepius accidit, quod quaedam mulieres simul abortiunt et concipiunt, ita quod in uno concubitu. unus exit per abortum, et alter intrat per conceptum : et hoc frequenter accidit in his quae multum delectantur in coitu, quia dum matrix earum movetur ex desiderio, excutit a radicibus et coctilidonibus conceptum : et dum multum concupiscit, aperitur ad semen effusum in coitu, et tunc evomit excussum conceptum quem excussit per motum, et sugit effusum semen ad iteratum conceptum.
Saepe etiam contingit, quod quando vir coit cum muliere praegnante post octavum mensem completum, quando jam pondere foetus matrix incipit aperiri : postea cum pariet mulier, profert foetum quasi indutum viscositate ex semine fuso per coitum : et hujus causam jam in praehabitis hujus capituli assignavimus.
Contingit etiam aliquando, quod mulier, praegnans effundit partum sordidum superfluitatibus quorumdam ciborum quos desideranter comedit : eo quod matrix indigens nutrimento foetus quando vacua est, aliquando calefacta multum attrahit, et tunc trahit succum cibi indigestum, sicut faciunt renes quando sunt fortiter calefacti : et tunc ille succus quia cibare infantem non potest, adhaeret ei ut sordities extrinsecus adhaerens.
Quaedam etiam quando impraegnantur, utuntur multo sale et acutis calidis pro- pter acumen cholerae quae dominatur in ipsis : et propter acumen nutrimenti quod exinde procreatur, genuerunt filios sine unguibus : quoniam nutrimentum salsum sua caliditate consumpsit fumos terrestres, et suo acumine expellebatur ad extremitates, et corrosit radices unguium .
Similiter autem in lacte quod est ante septem menses, nullum omnino est juvamentum vel utilitas : quoniam est tenue sanguinolentum. Cum autem ad partum perveniunt, tunc lac melioratur : et lac quidem primum est salsum et aliquantulum saniosum propter humores saniosos quos invenit in viis venarum, et hos ante se propellit ad exeundum. Et sic etiam accidit in ovibus, et vaccis, et aliis animalibus. Quaedam etiam mulieres postquam impraegnantur, multum abhorrent vinum et debilitantur ex potu ipsius : eo quod ipsum impedit nervos et caput, et malas materias elevat in origines nervorum pueri et matris.
Ex omnibus igitur praeinductis patet, quod principium generationis quae est potentia generandi, est in mare tunc quando primum potest projicere sperma : et principium generationis est in foemina, hoc est, quando habet potentiam concipiendi, quando primum emittit menstruum. Sed tamen inisto tempore non statim pariunt, nisi modicum : et quos generant, sunt debiles non complentes periodum humanae vitae. Jam enim superius diximus, quae aetates sunt convenientes tam in mare quam in foemina ad perfectum principium generationis.