Et est DIGRESSIO declarans infirmitatem dictorum Galeni et rationis ejus.
Haec autem dicta scientibus bene scientiam naturalem secundum Peripateticorum doctrinam multum sunt infirma, et parum habentia veritatis.
Quod enim dicit matricem non appetere aliquid et rejicere ipsum, habet multas instantias : quoniam nos videmus quod multa membra appetunt et attrahunt aliquid, quod postea, peracta utilitate propter quam illa attraxerunt, statim rejiciunt : sicut hepar et venae cum cibo trahunt humorem aquosum quem statim rejiciunt, quando cibus mediante ipso cucurrit per vias hepatis : et sicut membra attrahunt materias medicinarum, ut in eis per tales medicinas dissolvantur malae materiae Impedientes Ipsorum operationem, qua peracta utilitate, statim rejiciunt membra medicinas quas attraxerunt. Et sic possemus dicere, quod non esset inconveniens, quod matrix attraheret sperma ad dissolutionem et distinctionem sanguinis menstrui, et hac peracta utilitate etiam rejiceret ipsum : nihil enim est inconveniens, ut diximus,ut idem membrum quod appetit et attrahit aliquid secundum naturam,illud Ipsum rejiclat peracta utilitate propter quam appetiit et attraxit ipsum. Non enim matrix secundum seipsam attrahit sperma, sed potius propter utilitatem generationis.
Adhuc etiamsi concederetur, quod matrix diligit sperma propter se, et appetit ipsum., non sequeretur quod ipsum semper retineret et non rejiceret, nisi sperma in matrice semper in tali complexione permaneret, propter quam matrix diligit: corrumpitur autem frequenter in ipsa, et hed.it matricem, et totam mulierem : non est ergo inconveniens, quod matrix eadem tunc rejiclat ipsum, sicut prius dilexit et attraxit. Et mirum videtur esse, quod haec duo simul dixit Galenus : supponit enim matricem diligere sperma, et non rejicere : et cum hoc dicit quod sperma est humiditas prima radicalium membrorum conceptus : post utilitatem enim hanc postquam completa est, sperma rejicit et non retinet.
Dicere autem, quod tela quae Involvit conceptum, sit facta ab assatione matricis, est stultissimum : quia omnium eorum quae fiunt in conceptu, causa est virtus quae est in spermate, nisi dicamus quod naturae opus est a motore extrinseco sibi. Sicut igitur virtus formativa quae est in semine, facit carnem et ossa et nervos et venas : ita facit etiam pellem involventem totum illud.
Adhuc autem quamvis concederemus matricem esse calklissimam, quod tamen non est verum, tamen scimus eam esse interius mollem et humidam multo humore : talium autem vasorum non est assare contenta sicut assantur res in furno aut in patella.
Amplius si omnia agentia per calorem in humida quae continentur in ipsis, in superioribus inducunt corticem aut pellem : tunc stomachus et hepar quae agunt per calorem in cibi massam humidam, in superiori parte cibi debent inducere pellem aut corticem durum : et hoc experimento probatur esse falsum.
Adhuc autem si concedat Galenus in spermate esse virtutem formativam ossium, oportet ipsum concedere quod in eodem sit virtus formans pellem : quoniam omnia naturalia sic se habent, quod in quocumque est virtu faciendi majus, in eodem est virtus faciendi minus, quod est ejusdem generis.
Adhuc autem melius est ista attribuere virtuti intrinsecae quam extrinsecae : quoniam licet aliquando conveniant causae intrinsecae et extrinsecae in unam operationem, tamen naturalia magis pendent ad causam intrinsecam quam extrinsecam.
Adhuc autem quod inducit Galenus de convenientiis spermatis ad formas membrorum radicalium : et dicit has in sanguine menstruo non esse, non videtur esse bene dictum multis rationibus : possemus enim dicere, quod licet sanguis menstruus non habeat ex se hujusmodi convenientias, tamen acquirit eas ex spermate viri agente in ipsum. Non enim potest esse, quod patiens non acquirat dispositiones et complexionem agentis in natura, sicut videmus quod omne generatum animal acquirit complexionem spermatis generantis ipsum. Non enim est in natura sicut in artificiatis, in quibus materia vacua non acquirit ab arte nisi figuram, et non complexionem figurae aut formae illius : propter quod etiam in una materia secundum complexionem et speciem sicut in ligno vel lapide multae imprimuntur formae artis specie differentes, sicut forma hominis, et forma asini. Sed in naturis efficientes appropriant sibi materias praepa-
rando complexiones suas in eis, propter quod etiam in una materia propria non potest induci nisi una forma. Dicemus igitur sic operatione et digestione spermatis viri has convenientias fieri in sanguine menstruo, et tunc sufficienter erit materia omnium membrorum radicalium etiam absque hoc quod dicamus mulierem sperma proprium habere, quod solum sit conveniens materia generationis et activum in ipsa.
Adhuc autem si dicat Galenus sanguinem menstruum non esse materiam membrorum radicalium : tunc etiam debet dicere quod non sit nutrimentum eorum, quoniam ex eisdem generantur et nutriuntur. Scimus autem, quod primum nutrimentum radicalium est sanguis menstruus : et hoc in sequentibus declarabimus. Oportet igitur etiam concedi, quod radicalia per aliquem modum generantur ex ipso.
Adhuc autem valde mirabile esse videtur quod dicit, convenientiam esse in spermate et radicalibus : quoniam etsi concedamus, quod ex calore habet convenientiam ad calorem radicalium, et ex viscositate et filositate habet aliquam convenientiam ad nervos et venas : nulla tamen hic notabilis convenientia invenitur ad ossa.
Adhuc autem si tales sufficiunt convenientiae in materia : tunc et alias humiditates corporum animalium, in quibus tales aut plures sunt convenientiae, debent principium esse generationis. In mucilagine autem cerebri ei phlegmate invenitur color albus et viscositas extensibilis, ex qua habet convenientiam ad dimensionem et figuram, et invenitur filositas : haec ergo deberent esse materia generationis.
Amplius autem secundum dicta sua, omne sperma esset materia conveniens ad generationem omnis animalis, quoniam istae convenientiae communes sunt omni sperniati animalis uniuscujusque.
Adhuc autem non satis convenienter dictum esse videtur, quod complexio nervorum et venarum et praecipue arteriarum faciunt sperma in testiculis mulierum : quoniam si faciunt ipsum, videtur quod altero duorum modorum faciant ipsum. Uno enim modo agunt membra in humorem in se contentum, ct inducunt in ipso similitudinem suae complexionis, et postea cibant se ex ipso. Alio autem modo agunt per occasionem, sicut hepar facit melancholiam et choleram, et dirigit ea ad sua receptacula, quae ordinavit natura : nec invenimus quod naturalis operatio membrorum aliter sit in humores sibi subjectos et in se contentos. Si igitur arteriae et venae primo modo agunt in humorem spermatis mulierum, tunc oportet quod etiam cibentur spermate, et non sanguine. Si autem secundo modo, tunc faciunt de ipso superfluitates rejciendas : quorum utrumque est falsum., sicut apparet.
Hoc autem quod inducit de similitudine ad patrem et ad matrem, omnino est irrationabiliter dictum, et contra artem syllogisticam quae traditur in Logicis : primo enim ex divisione syllogismi facit divisivum, quod similitudo cum parentibus causatur aut a spermate, aut a sanguine menstruo, et ostendit quod non a menstruo, quoniam similitudo est ad utrumque parentem : et quod est commune utrique, est ad causa quae communis est utrique : et hic non est sanguis menstruus : et infert quod est a spermate. Deinde arguit secundo syllogismo, quod effectus communis est a causa communi, et est a spermate : ergo sperma est commune tam matri quam patri. Secundum doctrinam enim demonstrativam non tenet nisi in his quae divisa sunt causa suorum effectuum. Si enim aliquis effectus causatur ex pluribus congregatis in unum, tunc non tenet quod inducit, sicut est in colore alicujus quifit ex pluribus convenientibus in unum ex corpore perspicuo et corpore terminato : et sic est etiam hoc, quoniam illa similitudo fit ex spermate viri et sanguine menstruo congregatis, et secundum pro-
portionem virtutis spermatis viri super sanguinem menstruum causatur similitudo cum patre vel matre. Si enim fuerit vincens et figurans sperma, erit perfecta similitudo ad patrem : et si fuit vincens qualitas menstrui et impediens operationem spermatis in figura et colore, erit similitudo ad matrem. Et ut generaliter dicatur secundum omnem proportionem virtutis spermatis ad sanguinis menstrui qualitatem inducetur similitudo alia et alia secundum figuram membrorum et colorem considerata.
Sane autem intelligendum est quod dicimus de sanguinis menstrui virtute. Non enim damus ei secundum scientiam Peripateticam aliquam virtutem operativam : sed cum in spermate sit tota virtus operativa, sperma duplicem habet virtutem : unam quidem ad speciem inducendam : et quoad hanc non quaerit nisi materiam humanae speciei convenientem, et non attendit similitudinem aliquam : et hanc semper consequitur in propria materia sibi subjecta. Aliam autem habet virtutem ex qualitatibus materiae : et ex illa operatur complexionem et figuram et colores : et secundum illam aliquando obedit materia in toto, et inducitur similitudo patris. Aliquando resistit ei. in toto qualitas materiae, et tunc inducitur similitudo matris. Aliquando autem in parte vincit, et in parte succumbit : et tunc inducitur similitudo utriusque in diversis membris conceptus. Et aliquando operatur secundum aliam qualitatem quae est in ipso : et tunc nullius parentum, sed forte avi aut proavi inducitur similitudo : et forte inducitur similitudo quae ad nullum est de tota progenie, quoniam multa sunt superiora et inferiora, quorum qualitates sunt in spermate et in sanguine menstruo.
Ex omnibus autem his patet, quod nihil necessarium vel contrarium Aristoteli est in sermonibus Galeni probatum.