Et est DIGRESSIO declarans tempus et ordinem quo conceptum formatur in creatura speciei hominis,
Modus autem et mensura conversionis et formationis spermatis in conceptu, secundum quod concorditer tradunt hi qui magis sunt experti in talibus, est quod sperma quidem primo congregatur cum humore mulieris, et fit primo fumosum quasi recens butyrum complosum et tenue, et hanc intentionem facit formativa creando in ipso et ex ipso spiritum in actu qui in habitu jam inerat, secundum quod prius dictum est.
Secunda autem operatio ipsius est, quod interius spermatis videtur assimilari guttae sanguinis, ubi praeparatur vas spiritus, quod est locus cordis.
Tertia autem operatio est, quod efficitur illa gutta quasi sanguis coagulatus, quae fit substantia cordis, et juxta illud adhaeret sperma sicut res aliqua masticata et viscosa.
Et postea quarta operatione fit quasi cor, et ex ipso principalia membra per modum superius dictum.
Et quinta operatione fiunt extremitates scilicet pedes, et manus.
In omnibus autem his operationibus supponitur res una prima principium et fundamentum aliarum, quae est cor, sicut diximus, et in omnibus istis citius completur masculus, et tardius foemina.
Tempus autem formationis masculi,sicut peritiores circa experta tradiderunt, est quod sperma quidem in principio conceptus post sex dies apparet quasi lac spumosum, habens tres ampullas magnas ad locum cordis et hepatis et cerebri formandum. Post hoc autem per tres dies completos, quando novem dies sunt a conceptu,fiunt in eo guttae rubeae, et fila rubea : anterioratur tamen haec operatio aliquando, et posterioratur aliquando per unum diem. Post sex autem alios dies ab istis, quando quindecim sunt dies a primo conceptu, apparet totum quasi sanguis coagulatus. Sed illa etiam operatio aliquando anterioratur, et aliquando tardatur per duos dies, secundum quod magis vel minus obedit formationi. Et ab istis diebus post alios duodecim dies, qui sunt viginti septem a conceptu primo, apparet totum caro, et cognoscuntur in illa carne tria membra principalia, cor videlicet, et hepar, et cerebrum. Et etiam extenditur per ipsum quaedam portio a qua generatur nucha : et haec operatio etiam aliquando citatur, et aliquando breviatur per duos dies. Ab hinc autem post novem dies qui triginta sex faciunt a primo conceptu, dividitur caput a spatulis, et venter et duo latera incipiunt semibsliler cognosci : sed tamen in quibusdam haec latent et absconduntur usque ad quatuor dies post, qui sunt quadraginta dies a primo conceptu. Minus ergo tempus quod est in hoc sunt triginta vel viginti quinque dies : et majus in formatione corporis masculi sunt quadraginta dies. Et hoc est quod superius diximus, quod in abortu quadragesimo die facto, et in aqua colato, inventa sunt membra formata, licet non habeant quantitatem nisi magnae formicae.
Vulgus autem medicorum de hoc dicit, quod prima operatio est tela per calorem matricis decoquentem : et secunda foramina et exiturae, post quam operationem nutritivam incipit operari. Et quidem eorum putant, quod jam foetus incipit inspirare per os. Sed hoc non potest esse verum, sed ut multum non inspirat inspiratione vera, nisi quando completa sunt lineamenta membrorum in. matrice. Sed de hoc hic non est locum determinandi.
Alii etiam de medicorum gente dicunt quod postquam natus formatus a tempore formationis habuerit duplum tempus, quod fuit a conceptu ad formationem, quod tunc movetur : et postquam duplum temporis a motu transierit, quod fuit a conceptu ad suum motum, tunc parietur extra. Unde cujus formatio completur in triginta diebus, movetur in fine tertii mensis, et in septimo procedit ad lucem : et cujus formatio completur in quadraginta diebus, movetur post quatuor menses, et in nono mense paritur ad lucem. In talibus tamen multum est credendum mulieribus fide dignis, quae multos pepererunt parvulos. Dixit autem mihi una matrona fide digna, in talibus multum experta, quod quando mulier laetatur cum marito tempore impraegnationis, ita quod vir se laetius exhibet uxori, octo diebus, aliquando citius movetur, quam facit quando mulier est in taedio cum viro. In talibus etiam calor corporum et locorum et temporum multum cooperantur ad accelerandum partum, et opposita ipsorum impediunt accelerationem ipsius. Similiter autem secundum inducta quando tempus formationis est quinque et triginta dies, movebitur infans post septuaginta dies, et post ducentos et deceni dies parietur, hoc est, post septem menses. Quando autem fuerit tempus formationis majus quam quinque et quadraginta dies, movebitur post nonaginta dies, et partus erit post ducentos et sexa-
ginta dies, hoc est novem menses. Haec autem quae sic dicunt medici, non sunt certe probata, et ideo non semper inveniuntur vera. Tempus autem quo lac ad mamillas incipit fluere, dicunt esse a tempore motus embryonis.
Hoc igitur ita supposito, dicendum videtur quod sanguis menstruus in conceptu in tria dividitur. Subtilius enim ipsius nutrit creaturam, et aliquid subtile venit ad mamillas, et residuum grossum abjicitur, et stat intra telas conceptus usque ad partum, et tunc ejicitur. Ipse autem conceptus in tribus telis involvitur, quarum prima quae exterior est, ex duabus telis componitur subtilibus, intra quas venae contexuntur a gibbo hepatis per umbilicum extensae : et sunt tres venae, una pulsatilis quae venit a corde sive a majori vena cordis, et haec in secundina non spargitur, sed simul vadens dividit orificia ad quasdam venas pulsatiles matricis, et sugit per illa orificia sanguinem subtilium, qui est cum spiritu ad nutrimentum spiritualium partium ipsius creaturae : propter quod quidam dixerunt per illa orificia introduci sanguinem et animam in conceptum. Aliae autem duae sunt pulsatiles, et islae dividuntur et conjunguntur in matrice multis orificiis venarum non pulsatilium : et sic ingreditur cibus in conceptum per umbilicum ad. gibbum hepatis, et non per venam quae porta vocatur, quia ibi impediret formationem stomachi et aliorum membrorum naturalium. Istae autem duae venae in gibbo hepatis sunt adunatae in unam, ne duae remanentes impediant formationem et positionem cistis fellis. In umbilico autem dividuntur et. circumvolvuntur panniculo, et tunc egrediuntur inter duas telas secundinae, et sparguntur in orificia venarum matricis, ita quod quasi continuae quaedam venae videntur, quae a matrice sunt egressae : et sunt ista orificia rubea juxta matricem propter sanguinem quem sugunt, et paulatim pallescunt procedentia per elongationem a matrice, et tunc ingrossantur, et veniunt ad umbilicum : propter quod quidam medicorum dixerunt has ex matrice ortum habere, cum tamen haec ratio non admittit, sicut patet ex antedictis. Non enim simile est quod dicunt, quod videlicet sicut coctilidones fructuum procedunt ex arbore, et non ex fructibus, per quos tamen fructus sugunt nutrimentum, ita istae venae per modum coctilidonum procedant ex matrice, per quas embryo cibatur quando concipitur. Hoc enim non est simile, ut diximus : quoniam in arbore tota est vis formativa fructuum, eo quod sunt in ea sexuum virtutes permixtae, sicut diximus in libro de Plantis. Sed vis formativa animalium est in semine, non in matrice : et ideo vis quae format conceptum, format etiam coctilidones venarum. Est autem in una venarum istarum ex umbilico procedentium quaedam involutio ad. folliculum ibi praeparatum, et per illam venam egreditur vena conceptus in follem illum, et formatur ei juxta umbilicum musculus qui moveat umbilicum, ut sic juvet ad urinae ejectionem. Non enim exit urina tunc ex inguine foetus, eo quod meatus inguinis angusti sunt adhuc, sed exit ab umbilico. Haec igitur tela exterior secundina vocatur totum involvens.
Est autem secunda tela sub ista, quam aschari Arabes vocant : et in illam derivatur vena involuta urinam deferens, et effundit eam in quamdam partem ipsius sub embryone existentem : quoniam urina acuta est : et si tangeret secundinam in qua sparguntur venae, corroderet et destrueret eam, et effunditur etiam ad istam telam sudor, et caetera quae resolvuntur a conceptu quae sunt acuta.
Tertia autem tela est, quae involvit infantem, et protegit eum ab humore urinae acuto exterius effuso, et protegit eum a contactu matricis quae duram habet superficiem, quae laederet embryonem facile : propter quod etiam in ea inter pellem pueri et telam diffusus est humor, super quem tenellus embryo leniter elevetur a contactu matricis : et haec tela
vocatur armatura conceptus ab obstetricibus.
Iste igitur est modus, quo formatur conceptus in matrice. De aliis autem divisionibus arteriarum et venarum dictum est satis superius in anatomia. Pulmo autem in foetibus primo est valde rubeus propter sanguinem subtilem, et quo fit per arteriam cordis et cibatur. Dealbatur autem paulatim per aeris intromissionem in anhelitu. Medici autem dicunt telam fieri ex spermate matris, quod valde modicum est respectu spermatis viri : et ideo telam hanc angustam necesse est esse, quae immediate continet infantem, et extenditur angustum ejus inferius, ut continuet viam ad exitum. Telam autem secundam quae continet superfluitates, necesse fuit fieri ampliorem, et omnium ampliorem oportuit fieri secundinam.
His ita suppositis, patet ex superioribus, quod causa masculinitatis aliquando est qualitas spermatis : aliquando autem matricis locus vel aliud quid coadjuvans. De causa etiam similitudinis cum parentibus patet ex praedictis : quia forte non habebit causam similitudinis patris, nisi in complexione cordis, et in nullo aliorum membrorum. Aliquando autem forte habebit in pluribus, aut etiam in omnibus, ita quod natus videbitur quasi alter pater esse.
Adhuc secundum praedicta causa masculinitatis est in complexione spermatis. Causa autem assimilationis in figura, est in vigore formante super materiam quam format : et ideo non sequitur, si masculus in sexu similis sit patri, quod propter hoc etiam similis esse debeat in figura eidem, quia ista sunt opera duarum virtutum, quarum una potest esse debilis, et altera fortis et vincens.