31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Magnus Deus
in universa terra,
2 a. Magna sunt ejus
ubique omnia
in coelo atque
in terra opera.
2 b. Qui est rex regum,
Dominus omnium,
a patre genitus
ante saecula.
3 a. Cujus caritas vera
coelo sublevat
Stephanum de terra.
3 b. Atque perenni vita
ornat candida
dignanter corona.
4 a. Plenus etenim Stephanus
deitate atque gratia
4 b. Magna dabat prodigia
docens verissima dogmata.
5 a. Cum autem praedicaret
jam praeseutia
5 b. Nostrae redemptionis
nova gaudia,
6a. Intento in superna
coeli patet janua,
6 b. Dixitque circumstanti
plebi voce publica,
7a. Sacra plenus gratia:
Ecce Dei video
admirabilem gloriam,
7 b. Caritate fulgida
Atque Jesum stantem in
virtutis Dei dextera.
8 a. Cum hoc dixisset,
impia
gens Judaica
dans fremitum
concita quassat
lapidibus
Stephani membra.
8b. Sed stat fortiter
patiens
martyr et orans:
Ne his Christe
noxam statuas,
sed jam accipe
animam meam.
9 a. Et cum haec dixisset
obdormivit
in Domino
pace aeterna.
9b. Tu et nobis, martyr
o Stephane,
sempiterna
impetra gaudia.